Nicolaus de Lyra

<01.5547-2> Mathiae Doering replica contra quedam dicta Burgensis in questione preambula

Numérotation du verset Ep53. Prol.5547-2,1 
marg.| {LYR1R3.1} {PL113.60D} In cuius questionis articulo quarto Burgensis notat Postillatorem in duobus. Primo quod preponderat expositionem infidelium, secundo quod dissimulaverit reverentias et auctoritates sanctorum doctorum. Quid veritatis sit in primo, dicetur in loco per {PL113.61A} Burgensem allegato, videlicet Genesis primo. Circa secundum, notandum quod sanctorum auctoritas et reverentia, ubi ut sancti locuti sunt, semper debet a fidelibus venerari, ut patet 15 distinctione decreti Per totum. Ubi autem ut homines et ex opinione locuti sunt, nec sancti in huiusmodi sibi volunt honorem deferri, ut patet Quarto libro super Genesim ad litteram, capitulo 22. Sciverunt enim sancti quod ex opinione sapientie contradicitur sine vitio sapienti, imo expedire videtur in materia opinabili dubia moveri. Nam sicut beatus Augustinus primo super Genesin contra Manicheos: Ecclesie proficiunt insurgentes hereses, ad excutiendam pigritiam; ita expedit in Ecclesia contrarias esse opiniones, eadem ratione; et quam contrarie sancti doctores opinentur in pluribus sacre Scripture passibus, non nisi dicta sanctorum ignorans ignorat. Nec puto inconveniens dicta infidelium assumi in expositionem sacrarum Scripturarum, et confirmationem dubiorum occurrentium. {PL113.61B} Nam beatus Augustinus facit sic Tertio Confessionum in principio, et multis aliis locis, ubi assumit et laudat dicta Ciceronis, et Platonis, et aliorum. Omnia enim que contra fidem non sunt, licet assumere in adiutorium. Omne enim verum vero consonat ex primo Ethic. Et fortassis veritas fidei posita ab infideli ea que sunt fidei confirmat, ut dicitur XI de Civitate Dei, capitulo 21; et  II de Doctrina Christiana beatus Augustinus ad propositum dicit: Si qua forte fidei nostre accommoda dixerint, non solum formidanda non sunt, sed ab eis, tamquam iniustis possessoribus, in usum nostrum vindicanda. Et posito exemplo de Iudeis spoliantibus Egyptios, subdit: «Sic fecerat Cyprianus doctor suavissimus, et martyr beatissimus, Lactantius, Victorinus, Optatus et Hilarius». Frustra ergo Burgensis Postillatorem: in eo redarguit, cum et ipsemet Aristotelis dicta aliquoties adducit. In articulo eius questionis post veram commendationem, Postillatorem ipse Burgensis vituperat in {PL113.61C} tribus. Primo dicit in Postilla irrationabiliter postponi dicta sanctorum, et specialiter sancti Thome, cuius dicta dicit igne caritatis examinata, et naturalis rationis dictamine multipliciter purgata. Ad hoc dico quod Burgensis in Postillatore egre ferre non debuit, quod ipsemet sepe facere consuevit in plerisque enim locis (ut patebit in processu) et beatum {PL113.62A} Augustinum, Hieronymum, Gregorium, Isidorum, et sanctum Thomam postponit sine ratione: quod in Postillatore non reperitur, qui nullius sancti dictum reprobat, nisi ex maiori ratione et auctoritate declinandum ostendat. Et specialiter huic Burgensi videtur crimen lese maiestatis repugnare, cum dicta sancti Thome preferre videtur dictis Augustini, Gregorii, Hieronymi, et aliorum, quasi illa non sicut ista sint igne caritatis examinata, et quasi illa sicut ista non egeant retractatione. Beatus enim Augustinus in exordio sue Retractationis dicit quod «in multiloquio peccatum non deerit ; qui non habet primas partes sapientie, scilicet recte docendo, habeat saltem secundas, scilicet modestie, in revocando errata». Et concludit: «Qui ista scituri sunt non imitentur me errantem, sed in melius proficientem». Modestum fuisset Burgensi sanctum Thomam beato Augustino non preferre, quasi omnia dicta sancti Thome sint prima vera; cum multa dicta {PL113.62B} beati Augustini sint hodie opinabilia qui etiam libros suos super Genesin ad litteram reputat magis esse inquisitivos quam diffinitivos: et quedam dicta eius etiam non retractata, a moderna scola communiter non recipiuntur, ut de ratione intelligendi opera sex dierum etc. Non igitur egre ferat Burgensis si dicta beati Thome non usquequaque recipiantur. Secundo autem Burgensis notat Postillatorem quasi non fuerit perfectus in idiomate Hebraico, eo quod a pueritia non didicit. Sed illa ratio non valet, quia stat senem addiscere idioma quodcumque perfecte. Nec Burgensis debuit ex eo notare Postillatorem, sed ei gratias agere, quia ad exaltationem catholice fidei et sacre Scripture dilectionem tantum impendit studium, ut intellectum lingue Hebraice etiam adultus assequi mereretur. Quod si reprehensibile est, venit beatus Hieronymus similiter culpandus, quod absit. Tertio Burgensis culpat Postillatorem, quia secutus {PL113.62C} est Rabbi Salomonem potius quam alios Hebreos eo potiores. Respondeo quod Postillator non sequitur nec illum nec alios, nisi quantum ratio et fides admittunt; imo hi quos Burgensis prefert Rabbi Salomoni non reperiuntur fidei plus favisse et rationi, nec Scripturam clarius exposuisse quam Rabbi Salomon ut patebit in locis suis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ep53. Prol.5547-2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=01&chapitre=01_Prol.5547-2)

Notes :