Nicolaus de Lyra

<01.5547-1> Mathiae Doering replica ‘Modestiam antiquam’ contra Burgensem epistolam

Numérotation du verset Ep53. Prol.5547-1,1 
prol.| {LYR1R2.1} Incipit prologus in replicas defensivas Postille fratris1 Nicolai de Lyra, ab impugnationibus2 Domini Burgensis, editas a venerabili et religioso Patre, fratre Matthia Doring3 sacri ordinis Minorum provincie Saxonie ministro, ad plurimorum rogatum prefatam Postillam ut veritate lucentem amplexantium.A
1 fratris] venerabilis ac devoti Patris praem. Ed1634 PL
2 impugnationibus] additionibus Ed1634 PPL
3 Doring Ed1498 ] scrips, Thoring PL
Numérotation du verset Ep53. Prol.5547-1,2 
prol.| {LYR1R2.2} {PL113.59B} Modestiam antiquam tenere homines iustos atque sanctos decebat, et ordinata regulariter iniuriis non gravare molestis. Nam sicut minus bene gesta correctionis limam, sic optime facta laudem et gloriam requirunt. Sed quia omnimoda perfectio solis divinis rebus competit, in cunctis humanis operibus reperiri poterit quod reprehensione dignum est: cum modestia tamen, ut ait beatus Augustinus in principio Retractationum, que modestia non modo in agibilibus, sed et scibilibus locum habet. Nam secundum verum intellectum sacre Scripture circa divinum scibile errare non contingit: ideo ipsa sola hunc honorem sibi vindicat, ut recte intellecta sine reprehensione consistat, ut vult beatus Dionysius de divinis Nominibus, capite secundo; nihilque ei contrarium, nisi omnino sit falsum. In ea quoque nihil reperitur absurdum secundum Augustinum XI super Genesim, capite primo. Diversitas igitur et contrarietas in eius expositione non habet ortum ex illa doctrina irrefragabili, sed ex eo quod eius expositores {PL113.59C} intellectum plenum non sunt assecuti, ut vult beatus Hilarius secundo de Trinitate. Que tamen expositorum diversitas non omnino inutilis est: quinimo per ea prigritia studentium excutitur, ut veritas inquiratur: sicque Ecclesie proficiunt insurgentes hereses, ut inquit beatus Augustinus, primo super Genesim contra Manicheos. Omnes igitur sancti et catholici sacre Scripture tractatores antiqui nedum consentiendo, verum etiam salva fide dissentiendo a successoribus, gratias meruerunt immortales. Nam post et per eorum venerandos sanctosque labores excitati, pro patribus nati filii doctores, in eorum comparatione moderni, non parum laude digni surrexerunt: qui in sacre Scripture expositione desudantes, ut vitam haberent eternam talibus promissam, ipsam elucidaverunt, sensum ipsius litteralem tamquam magis authenticum inquirentes; inter quos magister Nicolaus de Lyra, in lingua Hebraica simul et Latina peritus, universalior et preclarior reperitur: {PL113.59D} cuius spiritum tamquam pueri iunioris, de Minorum fratrum ordine Deus illustrando misericorditer suscitavit. Ipse quoque sic suscitatus, quod sine fictione didicit, sine invidia communicavit: et tamquam sapientibus et insipientibus, magnis et parvulis debitor effectus, satisfacere cupiens, opus egregium composuit: et in Ecclesie sancte gazophylacium puaper professione, cum vidua paupercula, studere volentibus profuturum {PL113.60B} obtulit, et hoc ipsum opus suum, Postillam nuncupare decrevit. Hoc, inquam, opus Postille, et si tante sufficientie fuerit, quod ipsum non solum parvuli, sed magni; nec solum fideles, sed et infideles, in dubiis circa sacre Scripture litteralem intelligentiam requirunt: ipse tamen magister Nicolaus, ut vere humilis, imperfectum se recognoscens; et ut pius, culpam agnoscens, ubi fortassis culpa non est, in prooemio sui operis, se et per eum scripta determinationi sancte matris Ecclesie submittens, lectorem benevolum, et correctorem efflagitat caritativum, sciens quod nemo omni ex parte beatus. Propterea Paulus, venerabilis archiepiscopus Burgensis, iudicans aliqua minus apposite a Postillatore exposita, et aliqua minus plene, additiones ad Postillam magistri Nicolai conscripsit, in quibus corrigere nititur que ipsi videbantur minus commoda, et supplere ea que iudicabat deesse. Ceterum ne iste Burgensis emendationes auctoritati Postillatoris apud imperitos derogarent, statui eas examinare, et que {PL113.60C} dictis Nicolai non obviant, intacta relinquam: nec vim faciam ubi ipse aliquem passum secus quam Postillator, exponit: Scimus enim etiam apud sanctos doctores ejusdem passus esse varias expositiones: ea autem in quibus Nicolaus corrigit, ostendam quid et quantum contra postillam valeant.
Numérotation du verset Ep53. Prol.5547-1,3 
prol.| {LYR1R2.3} In hoc autem opere, et quocumque alio per me facto, vel in posterum fiendo, me totum dignis et legitimis correctoribus submitto. Presuppono autem circa sensum litteralem, quem et Postillator et Burgensis principaliter querunt, quid adequata ratio sensus litteralis sit; et quod sensus litteralis sit ille qui est verus, rationabilis, per Spiritum sanctum intentus, et per voces aut res sine absurditate significatus. Ista ratio adequata sensus litteralis habetur a beato Augustino super Genesin ad litteram, et a beato Gregorio in Moralibus, prout eum ad id allegat Burgensis in disputatione questionis preambule.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ep53. Prol.5547-1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=01&chapitre=01_Prol.5547-1)

Notes :