Nicolaus de Lyra

<01.5977> Nicolai de Lyra tractatus de differentia nostrae translationis ab hebraica littera in Veteri Testamento

Numérotation du verset Ep53. Prol.5977,0 
{LYR1T1}A {1r} Ingeniosissimi clarissimique sacre theologie doctoris magistri Nicolai de Lyra in hebraica latinaque lingua admodum limati Veteris ac Novi Testamenti et per consequens totalis Sacre Scripture Postillatoris profundissimi sacrique ordinis minorum professoris devotissimi tractatus de differentia nostre translationis ab hebraica littera in Veteri Testamento a mundi principio impressioni minime traditus necnon secundum primum exemplar a prefato reverendo domno editum ac compillatum solerti studio examinatus ac correctus ac ab honesto viro Magistro Martino Morin iuxta divi laudi valuas moram trahente in civitate Rothomagensi 1 artis impressorie opifice doctissimo impressus incipit feliciter. {1v} .
A ¶Codd. : Ed1507 = Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia nostræ translationis ab hebraica littera in Veteri Testamento, Rouen, Martin Morin, 1507 . - Repertorium biblicum, n° 5977 . ; om. codd.
1 Rouen, France.
Numérotation du verset Ep53. Prol.5977,1 
{LYR1T2} {2ra} Incipit tractatus de differentia nostre translationis ab hebraica littera Veteris Testamenti editus a fratre Nicolao de Lyra de ordine fratum minorum et completus anno Domini tricesimo tertio, die sabbati ante festum beati Luce evangeliste2 3B
B ¶Codd. : LYR1D2.1: Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia nostræ translationis ab hebraica littera in Veteri Testamento, Rouen, Martin Morin, 1507 , f. 2r ; om. codd. - LYR1D2.2-5: P3359 ( 25r ) = Paris, BnF, lat. 3359 ; P17260 = Paris, BnF, lat. 17260 ( 49ra ) ; Ed1507 ; non contuli : Paris, Mazarine, Ms 168 / 8, f. 207-238.
2 17.10.1333
3 Incipit... evangeliste Ed1507 ] Incipit tractatus de differentia littere hebraice et nostre translationis P3359, Tractatus de differentia nostre translationis ab ebraica super Veteris Testamenti N<icolai> de Lyra Philadelphia, om. P17260
Numérotation du verset Ep53. Prol.5977,2 
prol.| {LYR1T3} « Sapientiam scribe in tempore vacuitatis » (Ecclesiastici 38a). Scriptura sacra proprie sapientia nominatur Deuteronomii 4°b : « Hec est sapientia vestra4 et5 intellectus coram populis ». Et ideo, postquam auxiliante Deo scripsi super totam sacram Scripturam - primo super libros qui canonici dicuntur, postea super illos qui non sunt de canone, prout distinguit beatus Hieronymus in prologo galeato qui communiter in bibliis preponitur libris Regum Dei gratia - mihi vacat adhuc6 tempus ad scribendum, de eius auxilio7 confidens.
4 vestra P17260 (49ra) ] nostra P3359 Philadelphia Ed1507
5 et] om. P17260
6 mihi vacat adhuc P17260 Ed1507 ] adhuc vacat mihi P3359
7 auxilio] consilio Philadelphia*
Numérotation du verset Ep53. Prol.5977,3 
prol.| {LYR1T4} Disposui, secundum sapientie consilium8, applicare calamum ad signandum loca Veteris Testamenti in quibus translatio nostra videtur ab hebraica littera variari {2rb} , motus ad hoc triplici ratione.
8 sapientie consilium] sapien. P3359
Numérotation du verset Ep53. Prol.5977,4 
prol.| {LYR1T4} Prima est quia, licet scribendo super Vetus Testamentum tales variationes in pluribus locis tetigerim, tamen in hoc opere propono plures ponere et aliquas breves expositiones aliquando inserere ad maiorem intelligentiam veritatis. Secunda est quia, quamvis scribendo super Vetus Testamentum brevitati9 studuerim quantum potui, bono modo tamen totum opus propter sui magnitudinem faciliter haberi non potest a pauperibus studiosis. Presens autem opusculum haberi poterit a quolibet studioso. Tertia est quia dicte variationes expeditius videri poterunt cum simul segregatim ab aliis erunt scripte.
9 brevitati] brevitate Philadelphia
Numérotation du verset Ep53. Prol.5977,5 
prol.| {LYR1T5} Sic igitur procedam quod, incipiendo a Genesi, signabo capitula per ordinem in quibus est aliquid dicendum, alia subticendo10, loca vero capitulorum signabo per litteras, sicut in concordanciis fieri consuevitc. Ponam etiam primo litteram translationis nostre et litteram hebraicam consequenter et consimiliter faciam in aliis libris secundum gratiam a Domino mihi dandam. {2va}
c Cette remarque confirme le fait que les divisions alphabétiques des chapitres de la Vulgate n’étaient pas habituellement reproduites dans les marges des bibles latines encore à la fin du premier tiers du 14e siècle. Il s’agit touiours de références à des divisions virtuelles dont l’usage a été vulgarisé avec les concordances bibliques anglaises, au cours du 3e tiers du 13e siècle, puis adopté par les correctoires bibliques et par certains commentaires bibliques tardifs. Les manuscrits les plus anciens de la postille dominicaine (Hugues de Saint-Cher) n’associent pas de division alphabétique aux chapitres des références bibliques.
10 subticendo P17260 Ed1507 ] conticendo P3359
Numérotation du verset Ep53. Prol.5977,6 
prol.| {LYR1T6} Notandum quod in hoc opere ubi glossa sine determinatione, intelligendum est de glossa hebraica. 11
11 Notandum... hebraica] om. Ed1507
marg.| [reliqua in loc. cit. Infra : Corpus : Nicolaus de Lyra]
Numérotation du verset Ep53. Prol.5977,7 
prol.| {LYR1T7} [Epilogus ] Alii vero libri qui in nostris bibliis ponuntur communiter inter libros Veteris Testamenti, scilicet Tobias, Iudith, Sapientie, liber Ecclesiasticus, libri Macchabeorum et ultima duo capitula Danielisd non sunt de canone {95rb} nec habentur apud Hebreos, propter quod, quantum ad ipsos, non potest aliqua differentia poni inter translationem nostram et hebreicam litteram. Differentia namque aliquorum utrumque differentium presupponit. Possent autem aliqui credere quod in hoc opere et in postillis super Vetus Testamentum multa posuerim de hebraico aliter quoniam sint in veritate cum in hac lingua non sim multum sed modicum instructus, propter quod omnes volo scire quod in dictis operibus nihil posui de hebraico12 capite proprio tantum sed cum directione et collatione atque consilio virorum in hebraico peritorum. C
d Dn. 13-14.
12 hebraico] + ex Ed1507
Numérotation du verset Ep53. Prol.5977,8 
prol.| {LYR1T8} Sciendum etiam quod apud Hebreos multa sunt nomina equivoca et aliquando translatio nostra tenet unum sensum, Hebrei alium, sicut ostendi in pluribus locis in operibus predictis, Varii etiam doctores hebraici Vetus Testamentum exponendo propter equivocationem dictam inter se variantur. Ego vero in talibus communiter secutus sum Rabbi Salomonem e cuius doctrina apud Iudeos modernos magis authentica reputatur13. Finis14. D
e Rabbi Salomon ben Isaac vel (contractione) Rashi (רבי שלמה בן יצחק הצרפתי (1040-1105
13 reputatur] putatur etc. Philadelphia
14 Finis] om. codd.
Numérotation du verset Ep53. Prol.5977,9 
prol.| {LYR1T9} Explicit tractatus de differentia nostre translationis ab hebraica littera Veteris Testamenti editus a fratre Nicolao de Lyra de ordine 15 fratrum minorum et completus anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo tertio, die sabbati ante festum beati Luce evangeliste 16. E
15 de ordine] ordinis P3359
16 et completus ... - ... Luce evangeliste P17260 ] Pertinens M<agistro> Iohanni Guerin, Parisiensis diocesis, qui suis propriis sumptibus fecit scribi per M. hospitis Amb<ianensis> diocesis. Deo gratias. Anno Domini 1462°, 22° decembris P3359



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ep53. Prol.5977), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=01&chapitre=01_Prol.5977)

Notes :