Nicolaus de Lyra

<01.6329-3> Pauli Burgensis epistola ad Matthiam Doering

Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-3,1 
prol.| {LYR1A2.1} Copia responsionis ad predictam epistolam. - Venerande religionis vir, frater et amice carissime, litteras tuas me recepisse recognosco, in quarum exordio me alterum Simeonem vocas, cui in nullo me credo assimilari, nisi forte in senecta, utinam uberi. Sed illarum processu aliqualiter conspecto, te potius vocare possem alterum Samaritanum. Oleum enim laudis cum vino reprehensionis artificiose satis attulisti. De utraque autem materia plus quam casus requireret credo te attulisse. Non enim talem ac tantum me sentio qualem me scripsisti; nec dicta mea, de quibus agitur, in quantum ingenii mei modulus intelligere valet, reprehensione tua condigna reperio. Si tamen sunt, libenter correctionem recipiam. Non enim vanum nomen acquirere, {113.51D} sed veritatem inquirere, propositi mei est. Sed per hoc latius discurrendo, quantum ad primum, tuum benevolum erga personam meam affectum, a quo huiusmodi oleum emanasse concerno, gratiam habeo, et gratiarum retributione estimo esse condignum. De secundo vero amplector libenter effectum. Ferrum enim ferro acuitur, et contrariorum solutionibus veritas magis elucescit. Decrevi autem per singula argumenta tua discurrere, et omni rhetorum flore deposito, verbis planis, quibus in scientiarum investigationibus uti solemus, singulis, prout mihi videbitur, respondere, obiectiva verba tua in locis suis repetendo, ut omni confusione semota, singulorum veritas apertius innotescat. Dicis enim primo de questione mea in generali sic: «In quibus omnibus etsi magna exuberat utilitas, attamen non ingeniosa subtilitas mentem reficit elevatam». Circa quod non modicum de tua discretione admiror. {113.52A} Verba enim que in sacre Scripture expositionibus magnam exuberant utilitatem, quid si non reficiant mentem elevatam? Quidam enim prophetarum scripsit: «Ego Dominus docens te utilia» (Is. 48) unde non dixit subtilia, seu ingeniosa: talia enim que, ut dicit, mentem elevatam reficiunt, si contra utilia distinguantur, potius pertinere videntur ad alta sapere quam ad sobrietatem.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-3,2 
prol.| {LYR1A2.2} Consequenter dicis quod non satiat te questionis determinatio affirmativa etc. Ex quo videtur quod non vidisti, vel forte non attente considerasti, determinationem meam, specialiter in sexto articulo responsali, ubi manifeste habetur quod decisio, seu determinatio mea non fuit affirmativa simpliciter, sed distinctiva. Sunt enim ibi tres distinctiones, secundum quarum unam sensus naturalis preeminet, secundum aliam vero est equalis dignitatis, et secundum aliam etiam minoris dignitatis, quam sensus spiritualis.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-3,3 
prol.| {LYR1A2.3} Consequenter dicis quod reverentia et honor littere {113.52B} est propter spiritum, quia propter unumquodque et illud magis; ex quo conaris concludere quod sensus litteralis honoratur propter spiritualem. Ad quod deducis exemplum de arca foederis, cui honor debebatur propter contenta in ea, et non econtra. Frater mi carissime, mihi videtur te hic involvisse sententias. Si enim per hoc quod dicis, littera, intelligis characteres in tabulis expressos, et per spiritum intelligis sensum per eos signatum, utique conceditur tibi, sed nihil facit contra me argumentatio. Nam sensus litteralis est qui primo per litteram intelligitur, et ei debetur honor potius quam littere materiali. Si autem per hoc quod dicis, littera, intelligis sensum litteralem, et per spiritum, sensum mysticum, seu spiritualem, sic distinguendum est: Nam in quibusdam locis sacre Scripture, ut in historialibus Veteris Testamenti, seu cerimonialibus, et huiusmodi, dignior est sensus mysticus quam litteralis, ut in sexto articulo responsali questionis predicte {113.52C} fuit ostensum; et in talibus potest habere locum exemplum predictum de arca foederis. In aliis vero locis, ubi sensus litteralis solus secundum Augustinum inquiritur, exemplum nullum videtur habere locum, ut patet in materia propria de qua loqueris. In tabulis enim Testamenti, que in arca foederis concludebantur, nihil aliud continebatur nisi precepta decalogi: que quidem precepta non exponuntur principaliter seu communiter, nisi secundum sensum litteralem, ad quem omnes expositiones eorum, quantumcumque multiplices, reducuntur.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-3,4 
prol.| {LYR1A2.4} Consequenter deducis visionem Ezechielis de rota in medio rote ad tuum propositum ostendendum, quod manifeste videtur non valere. Si enim hanc visionem allegas secundum litteralem sensum, interroga magistrum Nicolaum, qui litteralem sensum maxime sequitur, et dicet tibi quod per quaternarium numerum animalium et rotarum in visione Ezechielis intelligitur quaternarius regnorum succedentium, {113.52D} scilicet Chaldeorum, Persarum, Grecorum, et Romanorum: et sic auctoritas tua secundum litteralem sensum nihil facit contra me; si autem eam allegas secundum sensum mysticum, seu spiritualem, vide Gregorium, qui hanc visionem in Homeliis suis super Ezechielem eleganter exposuit, qui rotam in medio rote Novum Testamentum in medio Veteris exposuit: constat autem quod in utroque Testamento, et per consequens in utraque rota, invenitur sensus litteralis. Sed dicis, licet in utroque Testamento invenitur sensus litteralis et spiritualis vita, tamen non conceditur nisi spirituali intelligentie, cum subditur: «Et spiritus vite erat in rotis». Audi rogo, si per spiritualem intelligentiam solum intelligeres spiritualem sensum seu mysticum, excluso sensu litterali, manifeste deviares a veritate sacre doctrine.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-3,5 
prol.| {LYR1A2.5} Constat enim quod omnia que de necessitate salutis traduntur credenda seu agenda in sacra Scriptura, sub sensu litterali reperiuntur. {113.53A} Mysterium enim summe trinitatis et unitatis, quod inter credenda summum tenet locum, in auctoritatibus sacre Scripture secundum sensum litteralem intellectis fundatur. Unde Augustinus, tractans de ordine servando cum de Trinitate agitur, in libro quarto de Trinitate sic dicit: «Primo contra auctoritates sacrarum Scripturarum: utrum fides ita se habeat demonstrandum est, deinde adversus garrulos» etc. Constat autem quod auctoritates sacrarum Scripturarum, que nos obligant ad credendum in mysterium sancte Trinitatis, sunt ille que secundum sensum litteralem hoc dicunt. Tantummodo enim a talibus sumitur efficax argumentum, secundum eumdem Augustinum de Doctrina Christiana. Unde omnia testimonia que a Magistro in 1, distinct. 2, ad hoc mysterium fundandum deducuntur, intelliguntur secundum sensum litteralem, ut ibidem patet. De mysterio autem incarnationis Verbi, in cuius agnitione vita eterna consistit, unde: {113.53B} «Hec est vita eterna, ut cognoscant te Deum, et, quem misisti, Filium tuum» (Io. 17) etc. , manifestum est quod omnia circa hoc de necessitate salutis credenda, in sensu litterali principaliter traduntur; ut cum de incarnatione dicitur: «Verbum caro factum est» (Io. 1) quod secundum sensum litteralem incarnationem veram significat; et cum de morte dicitur: «Clamans voce magna exspiravit (Mc. 15)» et sic de aliis circa humanitatem Christi credendis: que omnia in sensu litterali inveniuntur. Idem de creatione mundi, aliis articulis fidei, qui nobis proponuntur credendi, qui omnes sub sensu litterali inveniuntur; et ideo habent vim obligatoriam, ut dictum est. De his vero que agenda sunt de necessitate salutis, solum accipio illa duo manifesta: in quibus tota lex pendet et prophete, secundum testimonium Salvatoris, scilicet: «Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde (Mt. 12)» etc. ; et: «Diliges proximum tuum sicut teipsum (Ibid.)». Ista enim mandata non habent {113.53C} nisi sensum litteralem. Non enim in hoc loco res significate per hanc vocem,   Deus, seu per hanc vocem,   proximum, et per hanc vocem,   diliges, ulterius alias res significant, a quibus rebus sic significatis sensus alius accipiatur, ut est manifestum. Et attende quod non solum predicta, que de necessitate salutis sunt agenda, sed etiam illa que ad statum perfectionis pertinent, et ut consilia dantur, habentur per sensum litteralem, ut cum dicitur: «Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia que habes, et da pauperibus (Mc. 19)». In quibus verbis secundum sensum litteralem intellectis includuntur omnia illa, que ad statum perfectionis pertinent, ut est manifestum. Item doctrina sacramentorum Ecclesie, quibus gratia iustificans datur seu augetur, quero per quem sensum datur nobis in Scripturis? Per litteralem seu mysticum? Non est dubitabile quod per litteralem. Cum enim dicitur: «Qui crediderit, et baptizatus fuerit» etc. (Mc. 16), {113.53D} secundum sensum litteralem institutio sacramenti baptismi intelligitur; similiter cum dicitur: «Caro mea vere est cibus, et qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem» etc. (Io. 6), secundum sensum litteralem doctorum huiusmodi habetur virtus seu efficacia sacramenti Eucharistie. Similiter per sensum litteralem huiusmodi dicti: «Confitemini alterutrum peccata vestra (Iac. 3)», sacramentum poenitentie intelligimus. Quis ergo sane mentis audeat dicere quod in sensu litterali non est spiritus vite, cum in eo omnia credenda et agenda ad vitam spiritualem pertinentia tradantur? Sed forte diceres quod omnia predicta etiam habentur in sensu mystico, nam per sensum allegoricum habentur ea que sunt credenda, et per tropologicum que sunt agenda.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-3,6 
prol.| {LYR1A2.6}Ad quod dicendum quod nihil sub sensu spirituali continetur fidei vel moribus necessarium, quod Scriptura alicubi per litteralem {113.54A} sensum manifeste non tradat. Unde Augustinus ad Vincentium Donatistam: «Quis autem non imprudentissime nitatur aliquid in allegoria positum pro se adducere, nisi habeat etiam manifesta testimonia, quorum lumine illustrentur obscura?» Sed ulterius de sensu mystico videris dicere sic: Hec enim est vera vita, quam Verbum vite cecitati Iudaice predicavit, cum dixit: «Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam eternam habere (Io. 5)» ; per hec tua verba sentio estimare quod per scrutinium Scripturarum, a Christo preceptum Iudeis, intelligitur eis mandare ut de sacris litteris educerent, seu extraherent sensum spiritualem seu mysticum: quod, salva pace dixerim, nullam continet veritatem. Audeo enim tibi, frater, dicere, Scrutare omnia sacra Evangelia Dei, et numquam reperies Christum allegasse aliquam auctoritatem sacre Scripture, vel discipulis erudiendis, aut Iudeis contradicentibus, seu etiam diabolo tentanti, nisi sub sensu litterali {113.54B} intellectam. Unde et Magister Nicolaus hoc recte considerans, in tota Postilla sua Veteris Testamenti, ubi occurrit aliquis textus allegatus in Novo a Christo et a discipulis, semper exponit eum secundum sensum litteralem, in tantum quod etiam vel illud Psalmiste: «Lapidem quem reprobaverunt edificantes, hic factus est in caput anguli» (Ps. 117) exponit intelligendum esse secundum sensum litteralem de Christo, eo quod Christus Iudeis illum textum de seipso allegavit. Similiter omnes auctoritates Veteris Testamenti, quas Apostolus allegat ad Hebreos 1a ad probandum divinitatem Christi, et alia eius mysteria, conatur eos reducere ad sensum litteralem, quantumcumque prima facie habeant aliam apparentiam; quod est necessarium ad hoc, quod sint efficaces ad concludendum intentum; et sic in aliis quibuscumque locis totius Postille. Ex quo concluditur contra te: ipsos enim sensus mandabat Christus scrutari; de quibus ipse quotidie docebat, predicabat, seu disputabat: qui sunt tantummodo {113.54C} litterales, ut dictum est; et ideo illud verbum Christi: «Scrutamini Scripturas», quod pro te allegas, secundum magistrum predictum, exponitur de mysteriis Christi, que in sacris Scripturis secundum sensum litteralem intellectis reperiuntur. Dicit enim super predicto verbo, scilicet: «Scrutamini Scripturas:» Sic Scriptura Veteris Testamenti designat tempus adventus eius; Gn. penult.: «Non auferetur sceptrum de Iuda» etc. ; et Dn. 9, ubi determinatur adventus Sancti sanctorum sub numero certo hebdomadarum. Determinat etiam locum nativitatis Mi. 5 : «Et tu Bethleem?» Determinat etiam modum nascendi Is. 7: «Ecce virgo concipiet?» Et modum conversandi, Za. 9 : «Ecce rex tuus venit tibi?» Et modum moriendi, Is. 54 : «Sicut ovis ad occisionem ducetur» etc. Et breviter, omnia Christi mysteria in Veteri Testamento inveniuntur expressa, et in Christo completa. Hec ille. Constat {113.54D} autem quod omnes auctoritates predicte, allegate per Postillatorem secundum sensum litteralem predicta mysteria significant. Et sic patet quod cum dicitur: «Scrutamini Scripturas», referendum est ad sensum litteralem, quod est intentum.
a Hbr. 1.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-3,7 
prol.| {LYR1A2.7}Sed forte dices quod sensus litteralis non indiget scrutinio, cum ex significatis per vocem accipitur, sic statim offert se intellectui, cum modico scrutinio, seu rationis indagine: unde hoc superfluum videtur cecitati Iudaice Christum predicasse: «Scrutamini Scripturas»; cum ipsi de hoc sensu satis edocti fuissent. Non sic, frater mi, non sic. Sensus enim litteralis sacre Scripture, licet ex significatis per vocem accipiatur, ut dicis, multi tamen in eius inventione vel acquisitione erraverunt, tam in Veteri quam in Novo Testamento. Cuius ratio est: Nam sicut de viis Domini, que sunt eius precepta, seu consilia, legitur per prophetam: «Recte sunt vie Domini, et iusti ambulabunt in eis; prevaricatores {113.55A} autem corruerunt in eis (Os. 14)»; sic in sensu litterali contingit; scilicet quod licet sit rectus id est planior; et iusti id est habentes lumen fidei, ambulabunt in eis, scilicet intentis et significatis per sensum litteralem fidei adherendo: prevaricatores tamen, scilicet carentes huiusmodi lumine, scilicet fidei, corruent in eis.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-3,8 
prol.| {LYR1A2.8}In Veteri Testamento Iudei Christi contemporanei circa huiusmodi sensum litteralem multipliciter errabant: sicut et moderni priorum suorum errorem sequentes, ut in multis locis Evangelii patet. Unde in preceptis decalogi, que sunt principalia inter legis precepta, in tantum errabant, quod per precepta de observatione sabbati intelligebant prohiberi ad litteram, ne quis in sabbato proximum suum curaret, quod est inhumanum; de quo confutabat eos Christus, ostendens quod licet in sabbatis bona facere, dicens: «Quis ex vobis qui habet unam ovem, et si ceciderit in sabbatis (Mt. 12)» etc. Similiter in homicidio non intelligebant {113.55B} prohiberi, nisi occisionem corporis humani: quibus aperuit Dominus sensum, asserens omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere debere deputari. Hoc idem declarat Augustinus contra Faustum de omnibus illis, de quibus dicitur in Evangelio: «Audistis quia dictum est antiquis». Errabant etiam circa preceptum de honoratione parentum, irritum facientes Dei mandatum propter traditionem suam, ut testificatur Matthei 15b et Marci 7c; qua ratione ostendit de eis dictum fuisse per Isaiam: «Populus hic labiis me honorat» etc. Super quo et aliis erroribus quibus adherebant in sensu litterali sacre Scripture deficientes, de eis ibidem concludit: «Ceci sunt, et duces cecorum». Unde cecitas Iudaica, quam Christus reprobat, circa falsum intellectum sensus litteralis consistit. Patet etiam hoc per predictas auctoritates Veteris Testamenti, quas Postillator allegavit, super illud verbum: «Scrutamini Scripturas».
b Mt. 15.
c Mc. 7.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-3,9 
prol.| {LYR1A2.9}Que quidem auctoritates secundum verum {113.55C} sensum litteralem mysteria Christi significant, ut supra dictum est: quem quidem sensum litteralem Iudei multifarie pervertentes, veritatem fidei per eas expressam non verentur negare; unde recte eis dicitur: «Scrutamini Scripturas»; id est diligenter attendite verum sensum litteralem in eis contentum.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-3,10 
prol.| {LYR1A2.10}Item attendendum quod quia inter predictos errores periculosior erat error circa cognitionem Christi, circa quam pertinacissime se habebant; testatur enim Lucas quod cum eis semel in synagoga illud Isaie 61d: «Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus» etc. , exponeret, de seipso fuisse dictum, finaliter eiecerunt illum extra civitatem, ut precipitarent eum; merito igitur talibus Christus dicebat: «Scrutamini Scripturas»; quia si talium Scripturarum sensum litteralem verum habuissent, testimonium verum invenissent de Christo, et ideo subiungit: «Ille sunt que testimonium perhibent de me». Testimonium {113.55D} autem a Sacra Scripturanon habetur certum nisi ex sensu litterali, ut Augustinus in multis locis testatur. Idem patet in Novo Testamento. Nam si Arius verum litteralem sensum habuisset huius dicti: «Ego et Pater unum sumus», hanc autem unitatem intelligendo in divina natura; similiter et huius dicti: «Pater maior me est», verum intellectum habuisset, intelligendo maioritatem respectu nature assumpte, non corruisset in heresim suam damnatam. Sed quia predicta aliter intellexit ad litteram quam catholici Spiritu sancto illuminati intellexerunt, lapsus est in laqueum. Et sic patet quod circa verum intellectum litteralem Evangelii predictus error consistit: et sic intelligendum est de aliis. Ex quo patet intentum. Ulterius dicis quod non satiat te primum decisionis mee, nec secundum, nec tertium, nec quartum, nec quintum. Circa quod si ostendisses rationem tue {113.56A} insatietatis, forte satisfieret tibi : Sed quia pretermisisti assignare rationem, nullam tibi do responsionem; nisi quod cavendum est ab insatiabilitate cordis, que in sacris Scripturis reprobatur.
d Is. 61.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-3,9 
prol.| {LYR1A2.9} Circa sextum, quia ibi declarasti mentem tuam, merito respondendum est tibi : Dicis primo quod inter sensum litteralem et mysticum non est possibilis comparatio. Quod valde irrationabiliter dictum reputo: tum quia tu ipse predictos sensus comparas ad invicem. Asseruisti enim quod sensus mysticus est dignior, et per consequens sunt comparabiles per te; tum quia nullus rationabiliter negare posset creatorem esse digniorem creatura, distantia autem inter creatorem et creaturam excedit quamcumque distantiam inter res creatas, ut est manifestum; tum etiam quia isti duo sensus, de quibus agimus, sunt species sub genere expositionis sacre Scripture contente, ut patet per omnes doctores de hoc loquentes, ut Bedam, Augustinum et alios. Nihil enim {113.56B} prohibet quod sicut dicemus speciem humanam esse digniorem brutali seu irrationali, sic quod unus sensus exponendi sacram Scripturam sit altero dignior. Consequenter, quia dixeram in conclusione quod sensus litteralis esset dignior ex parte extensionis, eo quod quelibet propositio sacre Scripture habet sensum litteralem verum: sensus vero mystici non se extendunt ad totam sacram Scripturam; contra quod dicis sic: Fallit istud, cum cuncta sacra eloquia plena sint Dominicis sacramentis. Hic videris involvere sententias per acceptionem huius dicti ‘sacramentum’. Si enim acciperes sacramentum proprie ut significet sacramenta nove legis et etiam veteris, sic falsum assumeres. Multa enim sunt eloquia in quibus nulla fit mentio de sacramentis, in quocumque sensu talia eloquia sumantur. Si autem per sacramentum intelligas sacrum secretum, ut per hoc intelligatur sensus mysticus, sic etiam assumeres falsum. Ostensum est enim in secundo articulo {113.56C} questionis, de qua agitur quod sunt multa in Sacra Scripturain quibus solus sensus litteralis est querendus. Et est sententia Augustini super Genesi ad litteram. Si autem per sacramentum intelligis quamcumque sacram doctrinam, sic verum dicis, sed nihil facit contra me, quia in illis passibus in quibus solus sensus litteralis querendus est, sunt multa sacra documenta de fide seu moribus, prout deductum fuit supra; et sic patet quod extensio sensus litteralis stat in suo vigore; sed ad probationem tui assumpti, scilicet quod sensus mystici extendantur ad totam sacram Scripturam, sic allegas. Hanc extensionem spiritus supra litteram cognovit Paulus cum dixit: «Omnia in figuris contingebant illis» (1Cor. 10) non solum scripta, sed etiam quocumque alio modo tradita. Hec auctoritas Pauli, si bene attendas, nihil facit contra me. Loquitur enim ibi de gestis populi tantum sub antiquo Testamento degentis, quorum vita erat prophetica: unde narratis {113.56D} in eodem capitulo quibusdam eorum gestis, tam in transitu maris quam sub nube, et huiusmodi, concludit: «Hec autem omnia contingebant illis in figura». Non enim dixit solum, omnia contingebant, sed cum hac additione, «Hec autem omnia», ut ostenderet se de illis et similibus tantummodo loqui. Similiter non dicitur quod omnia dicebantur illis in figura sed «contingebant». In quo manifeste ostendit quod loquitur de gestis contingentibus, non autem revelatis seu preceptis eisdem. Numquid quod dicitur in veteri lege: «Audi, Israel, Deus tuus unus est (Dt. 6)», contingebat eis in figura? Vel quod dicitur: «Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo», et huiusmodi et sic de similibus? Absit: ibi solus litteralis sensus est querendus secundum sententiam Augustini. Et ex hac consideratione clarius patet preeminentia sensus litteralis secundum extensionem: extendit enim se ad auctoritates notabiliores et excellentiores sacre Scripture {113.57A} de quibus dictum est supra, in quibus auctoritatibus mysticus sensus non habet locum. Consequenter dicis quod sensus litteralis non est universalior quia de quanto aliquid est universalius, tanto est communicabilius: sed sensus litteralis propter suam limitationem, et signanter per doctorem Irrefragabilem e , est incommunicabilis, eo quod non dividitur, sed bene mysticus multiplicatur. Attende, frater, rogo, si comparas sensus sacre Scripture ad invicem secundum eorum limitationem ad materias de quibus agunt, manifestum est quod quilibet sensus mysticus limitatur ad certam materiam. Tropologicus enim sensus solum agit de agendis secundum mores, allegoricus vero de credendis, anagogicus de sperandis; sensus autem litteralis de singulis predictis, et etiam de iam gestis manifeste tractat. Nec credo quod doctor Irrefragabilis f huius oppositum asserat, et sic comparatio tua potius {113.57B} facit pro me. Item si attendisti universalitatem, quam attribuo sensui litterali satis manifesta est: consistit autem in hoc quod non solum litterati, seu sapientes, sed etiam rudes, qui ad intelligibilia capienda non sunt idonei, tamen per sensum litteralem capiunt spritualia, saltem sub similitudinibus corporalibus, iuxta istud Apostoli: «Sapientibus et insipientibus debitor «sum (Rm. 1)» unde ex parte huius universalitatis sensus litteralis manifestam habet preeminentiam. In hoc autem obiicis de incommunicabilitate; si sic opinaris, a veritate devias manifeste. Communicatur enim sensus litteralis cuilibet propositioni sacre Scripture, ut dictum est: et iterum in multis unus passus habet multiplicem expositionem litteralem, prout fuit ostensum in tertio articulo questionis. Est etiam sensus litteralis abyssus multa, propter magnas difficultates in eo contentas, circa ea que ad fidem et mores pertinent. Nec mirandum: {113.57C} nam in scientiarum humanarum libris, in quibus solus sensus litteralis est inquirendus, quamplurima commenta sunt, et plures expositiones seu scripta. Similiter et multiplices questiones ad mentem auctorum intelligendam seu elucidandam, ut patet in physicis, metaphysicis, et ethicis. Similiter in facultatibus utriusque iuris et huiusmodi in quibus nec in textu, nec in glossa est sensus nisi litteralis. Si igitur in illis, in quibus solum illa tractantur que in lumine naturalis rationis cognosci possunt, tot multiplicitates commentorum varietatesque questionum, et expositionum, et huiusmodi, circa sensum litteralem inveniuntur, quanto magis in Scriptura divina, ubi agitur de his que supernaturali lumine tantummodo cognoscuntur, inveniri possunt multiplices sensus litterales, seu expositiones, questiones, et huiusmodi. Nec credo te latere quod sensus litteralis dividitur in tres species secundum Augustinum in libro {113.57D} de Utilitate credendi, scilicet in historicam, etymologicam et anagogicam, ut in tertio articulo exposui: similiter, et septem claves sue regule quas Isidorus tradit in libro de summo Bono, que in prologo a Postillatore ponuntur, non sunt nisi quedam species sensus litteralis, ut patet intelligenti. Ex quibus manifeste patet quod sensus litteralis est communicabilis et multiplicabilis. Dicis etiam consequenter quod dignitas istorum sensuum attenditur penes maiorem utilitatem, que consequitur maiorem certitudinem: quod tibi concedo, prout in questione predicta largius est deductum. Sed quod subiungis quod certitudo spiritualis intelligentie non est speculationis, sicut litteralis intelligentia; sed est rectitudo experientie, et secundum affectum, et per modum gustus, per inspirationem et testimonium Spiritus sancti: hic manifeste involvis sententias. Attribuis enim sensus spirituali, seu mystico, quod in homine spirituali habet locum: {113.58A} non enim de ratione sensus spiritualis, seu mystici, est ut det gratiam eum intelligenti, seu invenienti: nec etiam est necessarium quod habens verum sensum mysticum, seu spritualem, sacre Scripture, sit in gratia gratificante: sufficit enim ad sensum spiritualem, seu mysticum recte inveniendum, seu habendum, habere, seu participare donum prophetie, seu donum interpretationis sermonum; que licet sint gratie, tamen sunt gratis date tantum: et sic certitudo illa, quam dicis per modum gustus, pertinet ad donum sapientie: secundum quod spiritualis homo iudicat omnia, etiam profunda Dei secundum Apostolum (1Cor. 2) de quo non agitur in proposito. Ex hoc dicto tuo etiam sequeretur quod nullus haberet certitudinem alicuius sensus mystici seu spiritualis sacre Scripture, nisi existens in gratia: et cum nemo sciat de lege communi utrum sit dignus amore vel odio, sequitur quod nullus sciret se habere talem certitudinem predicti {113.58B} sensus mystici de lege communi, quod esset valde inconsonum rationi. Consequenter dicis quod non probo verba sancti Thome esse igne caritatis examinata. Si bene attendisti verba mea, sic dixi: Credo verba sancti Thome esse igne caritatis examinata. Unde de credulitate mea non requiritur aliud testimonium, nisi quod in dictis et in scriptis meis semper sequor istum sanctum doctorem, utinam digne et sufficienter. Nec ignoro quod dicta sua in pluribus sunt impugnata per plures ingeniosos theologos, viros admirabiles, ut dicis, nec ex hoc impeditur mea credulitas seu prosecutio: tum quia sepe contingit doctrinas veras impugnari, tam in theologicis, quorum principium positum est in signum cui contradicetur, quam in peripateticis; tum quia illa in quibus contradicitur, non referunt, ut firmiter credo, ad expositionem alicuius passus sacre Scripture, an sic vel aliter teneatur: et ideo talia apud me, qui de solo vero intellectu sacre Sripture et divine curo, magis {113.58C} sunt curiosa quam fructuosa. Unde et Apostolus de similibus dicit quod questionem magis prestant quam edificationem, et cetera. Ultimo commendas magistrum Nicolaum eo quod sententias sanctorum doctorum proprie sententie postposuit, ut auctorizaret opus suum; et si simpliciter illum commendares, recte utique faceres.
e Alexander Halensis.
f Alexander Halensis.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-3,10 
prol.| {LYR1A2.10} Commendandus est enim, qui tanto studio et labore sacram Scripturam exposuit sub plano et suavi stylo; sed miror te ex hoc illum commendasse, quod sententias suas dictis sanctorum preposuit, ut ais, ad auctorizandum opus suum, cum huic commendationi non solum Sacra Scripturarepugnet; legitur enimg: «Non qui seipsum commendat, ille probatus est» et Prv. 27 : «Laudet te os alienum, non tuum». Hoc etiam physica doctrina suadet. Ait enim Philosophus: Laudamus seipsos vituperantes. Et sic per oppositum seipsum laudare, seu aliis preponere, non est commendabile; presertim {113.58D} cum Postillator, de quo loquimur, ut ordinis Minorum dignus professor, humilitatem, non presumptionem sequi estimandus est. Magna enim de se sentire hi qui mollibus vestiuntur, et in domibus regum sunt, consueverunt. Nec enim adduci possum ut credam quod postponere sententiam Hieronymi vel alicuius sancti doctoris dicto Rabbi Salomonis (presertim ubi ratio non suadet) commendatione reputes dignum. Lauda ergo eum in quo laudandus est : in recta videlicet intentione, quam credo eum habuisse; et propter laborem magnum quem sustinuisse dubium non est ut sacram Scripturam exponeret, et pro maiori parte recte, non autem ex eo quod a sanctorum doctorum interdum expositionibus indebite deviavit.
g 2Cor. 10.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-3,11 
prol.| {LYR1A2.11} Secundo vero commendas Postillatorem ex hoc quod per habitum theologicum veritatem sententie habuit, licet in lacte non suxisset proprietatem Hebraici sermonis. Quod, salva pace, videtur minus {113.59A} rationabiliter dictum. Notum est enim quod habitus theologicus non se extendit ad donum linguarum habendum; et ideo cum theologus dicit: Sic est in Hebraica veritate, et ibi non sic invenitur, non est ex hoc commendandus.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-3,12 
prol.| {LYR1A2.12} Commendas eum tertio ex hoc quod inter doctores Hebraicos non invenit meliorem theologum quam Rabbi Salomonem. Circa quod notum est quod si in rei veritate ille fuit minus peritus quam alii, non debet commendari ex hoc quod sequitur eum, presertim in deviis et inconsonis auctoritatibus sanctorum; commenda ergo illum ut dixi in his et ex his quibus commendandus est, et libenter amplectar commendationes tuas.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-3,13 
prol.| {LYR1A2.13} Concludendo ergo, carissime frater, non credas me reprehendere voluisse Postillatorem, ut dicis. Absit a me sed potius Postillam suam esse simpliciter {113.60A} commendandam expresse asserui in questione predicta licet in aliquibus locis sentio eam minus sufficere quod non reputatur vitium simpliciter. Nemo namque mortalium perfecte omnia examinare potest. Sepe enim dormitavit Homerus. Sanctum autem in omnibus scientiis, presertim in Scriptura divina, semper preponere veritatem. Utinam, frater dilectissime, esses in meo consortio, saltem aliquantulo tempore, ut simul discurrere valeremus additiunculas has, et sic experimento cognosceres quod in illis locis in quibus ab eius dictis deviare videor, zelo veritatis, non reprehendendi studio processi et etiam in his non iudicio proprio deviavi, sed sequendo maiorum sententiam. Vale, frater in Domino et meliora carismata semper emulare etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ep53. Prol.6329-3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=01&chapitre=01_Prol.6329-3)

Notes :