Nicolaus de Lyra

<01.6329-1> Pauli Burgensis prologus additionum ad postillam Nicolai de Lyra

Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,0 
prol.| {LYR1A0} Incipiunt1 additiones ad Postillam magistri Nicolai de Lyra super Biblia, edite a reverendo Patre Domino Paulo de Sancta Maria, magistro in theologia, episcopo Burgensi, archicancellario serenissimi principis Domini Ioannis regis Castelle et Legionis, incipiunt. Quas venerabili viro Alphonso legum doctori, decano Compostellano, filio suo ex legitimo matrimonio genito, direxit premittens ei prologum sub forma sequenti. Finivit autem eas anno Domini 14292.A
1 Incipiunt Ba117 ] om. edd.
2 1429 Ba117 ] Sequitur prologus in additiones. Additiones ad postillam magistri Nicolai de Lyra super biblia edite a reverendo patre domino Paulo de sancta Maria magistro in theologie episcopo Burgensis archicancellario serenissimi principis Domini Ioannis regis Castelle et Legionis incipiunt quas venerabili viro Alfonso legum doctori decano Compostellano filio suo ex legitimo matrimonio genito direxit premittens ei prologum sub forma sequenti. Finivit autem eas anno Domini 1429 Ed1488 + Quibus etiam et insertae sunt Replicae magistri Matthiae Doring, eiusdem ordinis Minorum fratris, et theologi optimi, prout clarius videbitur in processu PL
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,1 
prol.| {LYR1A1.1} {113.35B} Quid tibi vis ut vivens donem, dilectissime fili, aut successionis titulo post vitam relinquam nisi quod ad sacrarum Scripturarum notitiam conferat et gressus tuos in catholice veritatis solidissimo fervore confirmet. Hec est enim quam corde gesto ac ore profiteor et de qua puto scriptum fuisse: «Pater filiis notam faciet veritatem suam» quam cum ab ineunte etate non recepissem, sed sub Iudaice cecitatis perfidia natus, sacras litteras non a sacris doctoribus didicissem ab erroneis magistris erroneos sensus trahebam, litteram rectam non rectis cavillationibus ut ceteri illius perfidie duces, temerarie involvere satagens. Cum vero placuit illi cuius misericordia mensuram non habet, me a tenebris ad lucem, a caliginosa turbine ad serenum erem revocare. Ceciderunt quodammodo squame de oculis mentis mee et coepi Scripturam sacram aliquanto studiosius relegere, et iam non perfide sed humiliter veritatem inquirere, et ingenii mei viribus {113.35C} non confidens toto corde a Domino postulare, ut quod salubrius anime mee esset, cordi meo infigere dignaretur, nocte dieque eius auxilium prestolabar. Sicque factum est ut catholice fidei desiderium in mente mea de die in diem fortius incandesceret; quoad ipsam fidem, quam corde gerebam, publice profiterer; et ea fere etate qua tu nunc es, baptismi sacramentum in huius ecclesie sacro fonte suscepi, Pauli nomen assumens, te tunc infantie innocentia gaudente, qui post me in etate illa tenera sacro lavacro ab originali culpa mundatus es, antequam actuali inquinari valuisses, nomen Alphonsi suscipiens, priusquam litteras nominare novisses. Precedente vero tempore sacrarum litterarum studio insistens, utriusque Testamenti lectioni operam dedi; et interdum a magistris viventibus audiendo sepe sanctorum doctorum aliorumque insignium virorum, qui ab hac vita transierunt, opera relegendo, divina donante clementia, qui prius fueram {113.35D} magister erroris, factus sum discipulus veritatis quousque ad hanc quam vides senectutem accessi. Et, ut verum tibi fatear, inter pressuras seculi et curie nostre curas, quibus quandoque ventilatus sum, hec fuit precipua delectatio mea; hoc singulare solatium meum, eternum, et immutabilem Deum, eiusque mirabilia opera in sancte et immaculate legis sue lectione contemplari. Nec tamen {113.36B} hi, quos prosperos vulgus appellat, successus defuerunt. Nam me, licet prorsus immeritum, non ad parvum Ecclesie gradum divina gratia sublevavit. Primo enim ad Carthaginensem, deinde ad hanc Burgensem sedem promotus, amplissimis Ecclesie Dei favoribus sum nutritus: ecclesiasticis etiam secularia adiecta sunt, cum tam in domo gloriose memorie iustissimi regis Henrici, quam eius illustris plante inclyti regis nostri, pregrandi officio suscepto, satis familiariter sum versatus. Fratrem vero tuum primogenitum ac te, quam clementer, quam pie omnipotentis clementia tractavit, ego non referam, vos ipsi cognoscite. Unum est quod silentio committere non possum, nobis ex Levitico sanguine descendentibus aliquantulum demonstratum fuisse, quod ante tot secula scriptum est: «Tribui Levi non fuisse datam possessionem, quia Dominus est possessio eius». Deus enim est possessio nostra, Christus hereditas nostra, qui purgaturus filios Levi, ut sacrificia Domino in {113.36C} iustitia offerrent, voce prophetica antiquitus predicatum, his iam diebus manibus nostris sacrificium verum tractari permittit, utinam sic acceptans, sicut et tolerans. Nec volo ista me putes supervacue iactanterve inseruisse, vitamque meam frustra annuntiasse tibi: cum non supervacuum, quinimo necessarium reor, Omnipotentis beneficia cognoscere; et arrogantie attribuenda non est infirmitatis proprie aperta et inficta confessio: presertim cum tibi loquar, a cuius memoria hec excidere nullo unquam tempore vellem. Nec enim puto me satis gratum tantorum beneficiorum receptorem agere, si cum vita mea illorum recognitio quiescat. Tibi autem non abs re inter ceteros hec libenter enarro, ut que beneficio etatis non vidisti, saltem a patre audiens, memorie tradas, iunioribusque, qui forsan non audierunt, cum horum occurrerit sermo, frequenter enarres: ut illi enarrent filiis suis, ne obliviscantur operum Domini, sed legem eius exquirant. Cuius clariori exquisitioni, fili carissime, cum non modicum {113.36D} conferant studium, et disciplina, ad que te (licet iurium doctrinis a pueritia occupatum) interdum anhelare conspicio, et inter studia iuris, et disceptationum forensium occupationes, utriusque Testamenti spicas, quasi furtim ruminare tentantem, aliquo munusculo excitare sepe proposui desideriumque tuum paterno favore iuvare.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,2 
prol.| {LYR1A1.2} {113.37A} Et quoniam inter innumerabilia pene opera, quorum varietate divina Scriptura circumdata refulget, Postilla Nicolai de Lira tam sui recentia, quam digna celebritate clarescit, qui utrumque Testamentum studiose discurrens, litteralem sensum, qui inter ceteros precipuus est, copiosa luculentia tradidit, hanc tibi donare proposui. Et cum infirmitatis humane periculo detentus, dierum meorum finem ignorem, merito tamen ex etate accelerare suspicor. Memor sum illam tibi ex bibliotheca mea electam, iam bis preelegisse. Cum vero summi Patris clementia vitam meam misericorditer prolongavit, visum mihi est, ut quod legare conceperam, inter vivos nunc nude donarem sed paterna additamenta paterno munusculo cumularem, et in gazophylacio eius, qui vite dies addidit, etiamsi modicum aliquid, superadderem. Nec enim quia multa dare non possumus, manum ex toto retrahere licet. Unusquisque enim tanti debitor est, quantum ingenii sui vires {113.37B} exsolvere valent nec quisquam apud Deum solvendo non est, cum ultra facultatem non petat; nec opulentior debitor est, cum nihil habeat quod non receperit, sed misericordia eius his, que possumus, contentatur, iustitia enim omnia que valemus transcendit. Cum ergo Postillam hanc discurrissem, et si solemnissime, et miranda copiositate scriptam conspicio: quia tamen nullum opus humanum adeo perfectum est, quin ei superaddi aliquid possit, et de sola Scriptura divina scriptum est: «Ne addas quidquam verbis illius (Prv. 30)» expedire putavi aliquibus in locis aliqua additare, in illis permaxime ubi sanctorum doctrinas aliquatenus pretermissas conspexi. Nec fuit propositi mei curiose inquirere quid supplerem sed libenter sine supplementis transivi, nisi ubi ipsa me supplementa vocarunt.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,3 
prol.| {LYR1A1.3} Quare nec volumen proposui scribere, nec libri nomine gloriari: sed postillam ipsam cum paucis admodum {113.37C} additionibus in margine transcriptis tibi donare; ut et ipsi novitii studentes facere solent, qui cum librum aliquem affectuose perlegunt, aliquibus glossulis sepe manu propria conscriptis margines occupant, ut firmius memorie, quod legerint, tradant. Nondum tamen ut proposui, totam Postillam discurrere valui: tum etatis pondere, et passionum illi adherentium gravitate; tum tarditate ingenii; tum etiam occupationum multitudine, et humanorum casuum varietatibus obsistentibus, que his in partibus nonnumquam abundant. Sed licet aliqua ex parte nondum perfecerim, quod transcursum est confestim dono; reliquum, si Deus compleri permiserit, donaturus. Nec enim imperfecti occasione quod scriptum erat retinere volui, imo in quasdam arrhas commercii nostri illico tradere. Hoc est ergo, fili mi, testamentum meum, hi sunt codicilli mei, hoc ex illis prelegatum agnosce, ut in «lege Domini sit {113.37D} voluntas tua, et in lege eius mediteris die ac nocte». Meditationem vero tuam, hec et similia relegendo, puriorem profecto et suaviorem efficies. Gratanter igitur donum hoc tui parentis paterna accepta affectione, et leta manu donatum. Sed omittamus hec, et omnipotentis Dei, cuius opus aggredimur, et a quo et cum quo omnis sapientia fuit semper, et est ante evum, auxilio humillimis precibus invocato, quidquid huic Postille addidimus, stylo plano, omni verborum flore deposito, exprimentes, manum aratro iam ponamus.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,4 
prol.| {LYR1A1.4} Super prologum primum Postille, qui incipit “Hec omnia liber vite”, similiter super secundum prologum eiusdem Postille qui incipit: “Vidi in dextera sedentis super thronum” etc. , sequitur additio super utrumque prologum. Quoniam intentio Postillatoris precipue versatur circa sensum litteralem, ideo ante omnia querendum videtur utrum sensus litteralis ceteris sensibus sacre {113.38A} Scripture sit dignior.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,5 
prol.| {LYR1A1.5} Et videtur quod non. Nam secundum Apostolum Secunda ad Corinthios 3a: «Littera occidit, spiritus autem viviticat». Sed sensus litteralis proprie fundatur in littera, sensus vero spiritualis fundatur proprie supra significationem spiritualem, qua res significate per litteram ulterius alias res significant. Ergo sensus litteralis sacre Scripture non vivificat, sed occidit, et per consequens non est dignior ceteris sensibus.
a 2Cor. 3, 6.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,6 
prol.| {LYR1A1.6} Preterea, dignior est doctrina que habetur per sensus spirituales, quam illa que habetur per sensum litteralem, ergo spirituales sensus sunt digniores: tenet consequentia, quia «quecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt (Rm. 15)». Assumptum probatur: nam per sensum allegoricum habentur que sunt credenda, quod pertinet ad fidem; per sensum anagogicum, que sunt speranda, quod pertinet ad spem; per sensum vero tropologicum, que sunt agenda, {113.38B} quod pertinet ad caritatem: in quibus scilicet tribus virtutibus proprie Deus colitur, secundum Augustinum. Per sensum vero litteralem habetur historia tantum. Quod autem per predictos quatuor sensus intelligantur quatuor predicta, patet per versum allegatum in prologo postille, et est communis sententia expositorum, in quo versu dicitur: « Littera gesta docet, quid credas allegoria, tropologia quid agas, quid speres, anagogia ».
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,7 
prol.| {LYRA1.7} Preterea, secundum Philosophum Primo Posteriorum: Unumquodque propter aliud, et illud magis: sed sensus litteralis est propter sensum spiritualem, igitur sensus spiritualis est dignior; consequentia tenet: et antecedens pro secunda parte probatur. Nam sensus litteralis se habet ad sensus spirituales, sicut fundamentum ad edificium, prout ponit Postillator in secundo prologo. Constat autem quod fundamentum est propter edificium et non econtra. {113.38C}
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,8 
prol.| {LYR1A1.8} Preterea, sensus litteralis accipitur secundum primam significationem littere, qua voces significant res, prout communiter tenetur, et postillator ponit in primo prologo: sed secundum primam significationem, qua voces res significant, multa falsa reperiuntur in sacra Scriptura, specialiter attribuendo Deo quod Deo minime competit, sicut motus localis, ut Genesis 11b: «Descendit Deus ut videret civitatem, et turrim» etc. Et sic de multis aliis que tamen in sensu spirituali non reperfuntur. Ergo sensus litteralis non est dignior.
b Gn. 11.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,9 
prol.| {LYR1A1.9} Preterea, illa que sunt interiora tam in corporalibus quam in spiritualibus, exterioribus sunt digniora. In corporalibus enim illa in quibus principaliter consistit vita animalis, sunt in interioribus eius partibus, sicut cor. Idem etiam patet in spiritualibus, scilicet quod illa que sunt interiora fortiora sunt et in dignitate potiora, sicut patet in tabernaculo foederis, in quo arca testamenti ponebatur in loco interiori, qui dicitur Sancta sanctorum; {113.38D} cetera vero in locis magis exterioribus, secundum gradum sanctitatis eorum, ut patet Exodi 40c, similiter Tertio Regum 8d. Idem patet in sacramentis Ecclesie, in quibus invisibilis gratia, que interius datur, dignior est quam visibilis forma, que apparet exterius. Cum autem sensus litteralis dicitur «scriptus esse in libro foris», sensus vero mysticus «intus», ut patet Apc. 5 in auctoritate allegata per Postillam, ubi dicitur: «Vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et toris». Consequens est quod sensus litteralis sit minoris dignitatis respectu sensus spiritualis.
c Ex. 40.
d 3Rg. 8.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,10 
prol.| {LYR1A1.10} Preterea, notitia humana communiter procedit a minus perfectis ad magis perfecta, prout patet non solum in humanis scientiis, que procedunt a sensibus et particularibus et terminantur in summis rerum causis, sed etiam in his que ad notitiam divinorum pertinent; unde ad Romanos 1e: «Invisibilia Dei a creatura mundi per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur». Sed in studio sacre Scripture incipiendum est ab intellectu sensus litteralis, ut Postillator dicit in summa. Ergo {113.39A} sensus litteralis non est dignior.
e Rm. 1.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,11 
prol.| {LYR1A1.11} Preterea, ille sensus Scripture debet dici dignior, qui alterius defectum supplet; sed sensus spiritualis quandoque supplet defectum litteralis sensus. Dicit enim Gregorius in Moralibus: «Cum ordo historie deficit, sese nobis intellectus mysticus quasi apertis iam foribus ostendit: ac si patenter clamet, quia rationem littere defecisse cognoscitis, restat, ut ad spiritualem sensum sine dubitatione redeatis». Ergo litteralis sensus non est dignior quam spiritualis.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,12 
prol.| {LYRA1.12} Sed contra sensus ille, ad quem tantum pertinet honor sacre Scripture proprie debitus est ceteris sensibus virtuosior, seu dignior; cum honor sit precipuum signum virtutis, ut in Primo Ethicorum. Sed sensus litteralis sacre Scripture est huiusmodi. Ergo sensus litteralis inter ceteros est dignior. Minor patet secundum Augustinum in epistola ad Hieronymum: «Solum enim Scripturarum libris qui canonici appellantur hunc honorem didici deferre, ut nullum {113.39B} auctorem eorum scribendo errasse aliquid firmissime credam». Constat autem quod hunc honorem non habet Sacra Scripturasecundum sensum spiritualem, quia, si sic, ex tali sensu spirituali posset summi efficax argumentum quod esset contra Augustinum in epistola ad Vincentium Donatistam, dicentem quod ex solo sensu litterali argumentum efficax sumitur.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,13 
prol.| {LYR1A1.13} In hac questione sex videntur consideranda. Primum : Quis dicendus sit sensus sacre Scripture litteralis et quis spiritualis? Secundum: An quilibet passus seu textus sacre Scripture exponatur quadruplici sensu supra tacto ? Tertium : An cuiuslibet passus seu textus sacre Scripture sit tantum unus sensus litteralis vel quandoque plures ? Quartum, posito quod aliquando unus textus seu una auctoritas sacre Scripture habeat plures, quis eorum est alteri preferendus ? Quintum, an ex quolibet sensu litterali possit sumi efficax argumentum? Sextum, respondendum est ad questionem etc.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,14 
prol.| {LYR1A1.14} {113.39C} Circa primum, scilicet quis dicendus sit sensus sacre Scripture litteralis et quis spiritualis, dicendum quod sensus litteralis quandoque dicitur ille, secundum quem aliqua historia narratur ad litteram: et hoc videntur sonare verba Gregorii in tertio Moralium qui, de sensu litterali loquens, dicit: «Dum narrat gestum prodit mysterium». Similiter, et in versu preallegato dicitur: «Littera gesta docet». Sed secundum hoc sola historialia sacre Scripture dicerentur habere sensum historialem, vel litteralem, non autem doctrinalia seu prophetica et huiusmodi: cum in talibus non videtur narrari aliqua historia: sed hoc est contra communem sententiam expositorum, qui communiter auctoritatibus sacre Scripture sensum litteralem attribuunt. Unde aliter et magis proprie dicitur sensus litteralis, scilicet ille qui habetur per significationem littere, qua voces significant res. Ille autem dicitur sensus spiritualis, qui habetur per significationes rerum significatarum per voces, prout in Prima parte, q. 1, art. ult.f et {113.39D} est sententia communis, quam sequitur Postillator in prologo. Sed attendendum est quod per predicta non habetur definitio, seu descriptio adequata sensus litteralis, de quo hic agitur: sunt enim quedam in Sacra Scripturatradita, que si accipiantur secundum significationem qua voces communiter significant res, essent falsa: ut patet in locutionibus parabolicis et huiusmodi, ut infra patebit. Unde addendum est predictis: quod sensus sacre Scripture, ad hoc quod litteralis dicitur, requiritur quod sit intentus ab auctore sacre Scripture, qui est Deus. Cuius ratio est: nam sensus litteralis cuiuscumque scripture est ille quem auctor intendit, cum voces sint earum, que sunt in anima, passionum note ut in prima Perihermenias. Sed constat quod auctor sacre Scripture est Deus, et sic patet quod sensus litteralis de quo agitur, est ille qui a Deo intenditur, et per voces in littera contentas signatur. Ex quibus sequitur quod sensus litteralis sacre Scripture non {113.40A} debet dici ille sensus qui in aliquo repugnat Ecclesie auctoritati seu determinationi, quantumcumque talis sensus sit conformis significationi littere: talis enim sensus non solum non intenditur ab auctore, sed potius est hereticus; unde Hieronymus: «Quicumque aliter Scripturam intelligit quam sensus Spiritus sancti efflagitat, a quo scripta est, hereticus appellari potest»; quod intelligitur de illo qui ad hoc expositionem sacre Scripture retorquet, quod contrariatur ei quod per Spiritum sanctum revelatum est, ut Secunda Secunde q. 11. Sequitur etiam quod nec habendus est pro sensu litterali, ille qui rationi recte repugnat; talis enim sensus non intenditur ab auctore, scilicet Deo, qui est prima veritas, a quo omnis veritas derivatur; et ideo Augustinus super Genesi ad litteram: «Cum Scriptura divina multipliciter exponi possit, nulli expositioni aliquisita precise inhereat, quod si certa ratione constiterit hoc esse falsum, quod aliquis {113.40B} sensum Scripture hunc asserere presuMt. Ex hoc enim Scriptura ab infidelibus derideretur, et eis precluderetur via credendi». Hec ille. Idem etiam est dicendum de sensu spirituali sacre Scripture, qui per significationem rerum per voces in littera contentas significatarum habetur: scilicet quod talis sensus non debet repugnare auctoritati Ecclesie, nec recte rationi: quia si sic, talis sensus spiritualis non esset attribuendus sacre Scripture, a Deo, qui est summa veritas, revelate.
f Thomae de Aquino Summae theologiae prima pars, q. 1 a. #.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,15 
prol.| {LYR1A1.15} Circa secundum, scilicet an quilibet passus seu textus sacre Scripture exponatur quadruplici sensu supra tacto, dicendum quod non; dicit enim Augustinus, Secundo super Genesim : In quibusdam solus sensus litteralis querendus est. Quod patet manifeste: sunt enim multa in libris canonicis, tam Veteris Testamenti quam Novi, que non habent nisi tantummodo sensum litteralem. Quod patet in multis, et specialiter in duobus preceptis caritatis, in quibus tota lex pendet et prophete, ut habetur Mt. 22. Licet {113.40C} enim in his preceptis, scilicet: «Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et diliges proximum tuum sicut teipsum», multa contineantur exponenda, seu exponibilia, tam ad obiectum caritatis quam eius actum interiorem seu exteriorem, quam etiam ad eius ordinem, et alia huiusmodi pertinentia: omnia tamen illa pertinent ad sensum litteralem tantum. Non enim in hoc loco res significate per hanc vocem Deus, seu per hanc vocem proximus, et per hanc vocem   diliges , iterum res alias significant, a quibus rebus sic signatis sensus spiritualis ulterius accipiatur: unde totum quod in expositione horum preceptorum traditur, ad sensum litteralem eorum tantummodo pertinet. Et sic communiter de aliis preceptis moralibus Veteris Testamenti et multis aliis passibus, quos causa brevitatis omitto. In Evangeliis etiam multa traduntur, quibus non oportet assignare sensum mysticum, sed tantum litteralem: sicut in his que traduntur ut precepta, {113.40D} ut cum Ioannis 14g dicitur: «Creditis in Deum, et in me credite», et similibus. Similiter in his que dantur ut consilia, sicut cum dicitur Matthei 19 h: «Si vis perfectus esse, vade et vende omnia que habes et da pauperibus». In quibus, et similibus non est querendus sensus spiritualis, qui ex rebus signatis per voces accipiatur sed tantum sensus litteralis, qui ex significatione vocum accipitur, ut est manifestum. Similiter cum Luce 8i Christus interpretatur parabolam suam, dicens: «Semen est verbum Dei» etc.  , manifestum est quod illa verba interpretativa non oportet quod habeant alios sensus spirituales, cum ipsamet interpretatio sit expositiva parabole precedentis. Similiter Epistole Pauli, que una de precipius partibus Novi Testamenti censeri debent, per totum fere sensum litteralem tantummodo habent. Loquitur enim ibi tamquam doctor universalis Ecclesie, exponens et concordans utrumque Testamentum. Licet enim {113.41A} in ipsis Epistolis profunda et difficilia ad fidem pertinentia, et utriusque Testamenti declarationem tradantur, non tamen allegorice, vel anagogice traduntur, sed tantum litteraliter; ipse enim historialiter loquendo seu litteraliter, ostendit de quibusdam Scripturis quomodo sint intelligende in sensu spirituali: ut cum Galatarum 5j dicit de duobus filiis Abrahe, «que sunt per allegoriam dicta». Non ergo verba Apostoli sunt allegorizanda, seu moralizanda, et huiusmodi, sed potius enucleanda: ut ex ipsis veri sensus litterales extrahantur, ex quibus discursive producendo multa, magna, et profunda inferuntur argumentative: sicut in aliis scientiis humanis ex certis et veris principiis multa discursive inferuntur, prout in Prima Parte q. 1, art. 7k; que quidem omnia ad litteralem sensum pertinent, a quo recte deducuntur. Et sic patet quod non quilibet passus sacre Scripture quadruplici sensu sit exponendus: sed prout sanctus Thomas notabiliter tradit Septimo quodlibeto, q. 24l, Sacra Scripturaquandoque est exponenda istis quatuor {113.41B} sensibus, quandoque tribus, quandoque duobus, quandoque uno tantum. Unde ea que secundum litteralem sensum ad facta Veteris Testamenti spectant, possunt quatuor sensibus exponi; similiter ea que ad litteram de Christo capite dicuntur, possunt exponi litteraliter de Christi gestis, allegorice referendo ea ad corpus eius mysticum, et moraliter eadem referendo ad actus nostros, qui secundum ipsum debent regulari, et anagogice in quantum in ipso Christo est nobis iter glorie demonstratum. Illa autem que secundum litteralem sensum dicuntur de Ecclesia, possunt exponi moraliter et anagogice. Ea vero que secundum litteram moraliter dicuntur, non consueverunt exponi nisi anagogice. Illa vero que secundum sensum litteralem pertinent ad statum glorie, nullo alio sensu consueta sunt exponi, eo quod ipsa non est figura aliorum, sed ab omnibus aliis figurata. Que quidem omnia, et alia ad hoc pertinentia, plenius in dicta questione declarantur.
g Io. 14.
h Mt. 19.
i Lc. 8.
j Gal. 4.
k Thomae de Aquino, Summae theologiae prima pars, q. 1 art. 7.
l Thomae de Aquino, Quodlibet 7, q. 24.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,16 
prol.| {LYR1A1.16} {113.41C} Circa tertium, scilicet an cuiuslibet passus seu textus sacre Scripture sit tantum unus sensus litteralis? et videtur quod non. Nam secundum Augustinum in libro De utilitate credendi, ad sensum litteralem pertinent tria: quorum primum est, cum littera simpliciter exponitur; et hunc dicit sensum historicum. Secundum est, cum causa huius quod in littera continetur, assignatur seu exponitur; quem sensum vocat etymologicum. Tertium est, cum veritas illius littere ostenditur veritati alterius Scripture non repugnare; quem vocat anagogicum. Verbi gratia, cum legitur Genesis 2m: «Edificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem» etc. Sensus historicus illius dicti est, cum simpliciter exponitur, quod in littera continetur. Sensus vero etymologicus est, quando redditur causa quare de latere viri formata sit mulier, et non de alia parte corporis; similiter quare dormienti et non vigilanti subtracta sit costa, prout tractatur in secundo, dist. 18 {113.41D} . Sensus vero anagogicus est, cum ostenditur quod veritas huius dicti non repugnat veritati alterius Scripture, ubi dicitur Gn. 1 de creatione hominis: «Masculum et feminam creavit eos» etc. Ex qua littera apparet quod simul in eodem tempore fuerunt masculus et femina humane speciei create, et non successive, sic ut femina esset, post creationem masculi, de latere eius subtracta. Sed bene attendenti, ex hac consideratione Augustini non habetur quod sub sensu litterali contineantur tria genera expositionum, sic quod quelibet illarum sit sensus litteralis proprie: sed prima expositio est tantum sensus litteralis, secunda vero est redditiva cause ipsius litteralis sensus, tertia vero est solutiva contrarietatis illius. Unde secunda et tertia expositio, licet pertineant ad sensum litteralem, eo quod per eas magis perficitur seu elucidatur: non tamen sunt sensus litterales proprie dicendi. De quibus tribus generibus expositionum ad {113.42A} sensum litteralem pertinentium potest intelligi illud Secundo Esdre 8n, ubi dicitur:"Et legerunt in libro Legis Dei aperte et distincte et apposuerunt ad intelligendum". In hoc enim quod dicitur «legerunt in libro aperte» potest intelligi ipsa expositio littere, que est quasi ianua omnium expositionum sequentium, sine cuius apertione non potest quis recte intrare ad alias expositiones. Cum autem dicitur «et distincte» intelligitur sensus anagogicus ab Augustino nominatus, quia per proprias et veras distinctiones solvuntur contrarietates que in sacris Scripturis quandoque apparent. In hoc autem quod sequitur: «Et apposuerunt ad intelligendum», potest intelligi notitia cause legis, seu historie, vel alicuius dicti sacre Scripture. Cum enim intelligere sit intus legere, ille qui per cognitionem effectus devenit ad notitiam cause, proprie dicitur intelligere, qui quidem sensus vocatur ab Augustino etymologicus. Sed ulterius attendendum, quod sub quolibet genere {113.42B} predictarum trium expositionum ad litteralem sensum, ut dictum est, pertinentium, possunt esse multe species. Potest enim non solum una causa, sed plures, unius dicti assignari: similiter et non solum uno modo solvere contrarietates, sed pluribus, ut est manifestum. Item quantum ad simplicem expositionem Scripture, que ex primaria vocis significatione consurgit, manifestum est quod plures sensus litterales traduntur, non solum ab expositoribus seu scriptoribus communiter, sed etiam a doctoribus sanctis, ut patet Genesis 1o, in quo loco, ut Magister dicit in secundo, distinctione 13p, quidam sanctorum Patrum qui verba Dei atque arcana scrutati sunt, quasi diversa videntur scripsisse. Et sic patet quod non cuiuslibet textus sacre Scripture sit tantum unus sensus litteralis. Si autem dicatur contra hoc quod licet diversi diversos sensus attribuant alicui littere sacre, non ex hoc sequitur quod sint plures sensus litterales talis {113.42C} littere; sed tantum ille est litteralis quem intendit auctor: ad hoc dicendum quod secundum sanctum Thomam in Prima parte, q. 1q, quia auctor sacre Scripture Deus est, qui simul omnia suo simplici intellectu comprehendit, non est inconveniens, ut Augustinus dicit in Tertio Confessionum, si etiam secundum litteralem sensum sacre Scripture plures sint sensus: quod intelligendum est dum tales sensus sint littere conformes, et quod determinationi Ecclesie, seu recte rationi non repugnent, ut dictum est: similiter et quod sint invicem compassibiles. Cum autem contingat duos sensus litterales secum impassibiles alicui sacre auctoritati attribui, necesse est dicere quod tantum alter eorum est litteralis: sicut cum Danielis 10r de principe regni Persarum traditur a beato Gregorio in Morali quod esset angelus bonus qui regno Persarum presidebat, alii vero dicunt oppositum, et sic contingit in multis aliis. Item attendendum est quod sensus litteralis sacre {113.42D} Scripture tante capacitatis est seu virtutis, quod in eo continentur virtualiter omnia ad fidem, seu bonos mores et virtutes pertinentia. Unde Magister, qui Patrum sententias brevi volumine compilavit, in cuius voluminis expositione doctores postremi seu scriptores omnia quodammodo theologica introduxerunt, in huius sensus litteralis testimoniis totum suum opus fundavit; dicit enim in suo prologo sic: «Volumen Deo prestante compegimus ex testimoniis veritatis in eternum fundatis». Constat autem quod testimonia veritatis in eternum fundata, sunt testimonia sacre Scripture secundum litteralem sensum sumpta, ex quo sensu solo testimonium potest accipi, seu argumentum, secundum Augustinum ubi supra Sed circa hoc considerandum quod non omnia que secundum sensum litteralem ex Sacra Scripturahabentur, sunt immediata, sic quod ex primaria litterarum significatione intelligantur: sed requiritur quandoque additio alicuius veri, ex quo vero, adiuncto sensui {113.43A} litterali, aliud verum deducatur. Sicut cum Christus Luce 20s ex testimonio littere dicentis: «Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob», concludit contra Sadduceos, aliam vitam esse negantes hominum post presentem, sic arguens: «Est Deus mortuorum vel vivorum», q. d. cum ex sensu litterali habemus de Deo, et sit Deus Abraham etc. : et ratio dictat, quod Deus dicitur esse Deus respectu alicuius existentis in rerum natura: ergo sequitur quod Abraham, et Isaac essent in rerum natura, quod negabant Sadducei. Constat autem quod hec conclusio non deducitur ex sensu illius littere: «Deus Abraham, Deus Isaac» etc. , nisi addatur alia propositio vera supradicta, et sic patet intentum. Et potest etiam contingere quod talis conclusio ex una deductione, vel ex pluribus successivis ex sacra littera concludatur: sicut contingit in scientiis, seu artibus humanis liberalibus, quod alique conclusiones statim a primis principiis naturaliter notis deducuntur, alie vero ex multis mediis invicem ordinatis, ut est manifestum. Sensus {113.43B} ergo litteralis verus qui ex primaria significatione littere consurgit, dicendus est primus sensus litteralis; alii vero subsequentes sunt sensus secundarii, quorum certitudo a certitudine primi sensus dependet, qui sensibus secundariis est certior; sicut prima principia naturaliter nota ceteris ab eis deductis certiora sunt. Que quidem consideratio attendenda est in multis passibus sacre Scripture.
m Gn. 2.
o Gn. 1.
p Petrus Lombardus, Liber Sententiarum, 2.13
q Thomae de Aquino, Summae theologiae prima pars, q. 1.
r Dn. 10.
s Lc. 20.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,17 
prol.| {LYR1A1.17} Circa quartum, scilicet cum plures sensus de una auctoritate sacre Scripture litterales traduntur, quis illorum aliis sit preferendus? dicendum quod in hoc non videtur quod possit dari unica regula generalis; sed sunt quedam circa hoc consideranda, presuppositis his, que supra in articulo primo de sensu litterali dicuntur. Primum est, quod ille sensus videtur preferendus, cuius sententia magis innititur rationi. Unde in decretis distinctione 20, c. Decretales: «Quo enim quisque magis rationi innititur, eo maioris auctoritatis eius verba esse videntur». Item {113.43C} sensus ille videtur aliis preferendus esse, qui magis consonat littere. Unde secundum Augustinum in Tertio de Doctrina Christiana, dubia sunt determinanda secundum sententiam, que de Scripturarum planioribus locis accipitur. Constat autem quod planiora loca sunt illa que planius littere consonant. Item preferendus est ceteris paribus sensus litteralis, qui a sanctis doctoribus traditur, ceteris sensibus ab aliis expositoribus traditis; unde in Decretis, c. “Allegato”, in sacrarum litterarum expositionibus sancti doctores summis pontificibus preponuntur, et a fortiori aliis scriptoribus. Item ubi duo sensus littere habentur, quorum neuter repugnat Ecclesie auctoritati, nec recte rationi, unus tamen traditur a catholicis, et alius ab infidelibus, tunc preferendus est sensus catholicorum: tum quia magis presumendum est quod illi qui in gremio Ecclesie sunt, cui Christus promisit Spiritum veritatis, verum intellectum sacre Scripture habeant, {113.43D} quam infideles qui veritati fidei communiter adversantur, tum ne ad hoc detur infidelibus occasio credendi, quod ipsi melius sacram Scripturam exponant quam catholici. Unde Leo papa in quadam epistola ad episcopum Alexandrinum dicit quod inimici crucis Christi factis et verbis nostris insidiantur, ideo nullam eis, vel tenuem, occasionem demus. Qua ratione videtur quod cum aliqua littera sacre Scripture eodem modo exponitur a catholicis, et ab infidelibus, tunc auctoritas talis expositionis attribuenda est catholicis, et non infidelibus, ratione predicta; presertim si talis expositio prius emanavit a catholicis: cuius contrarium reperitur aliquo modo in Postilla, sicut patebit infra, Genesis 1t, ubi queritur quare in secunda die non dicitur: «Et vidit Deus quod esset bonum», sicut in aliis diebus. Quia tamen ubi pluralitus sensuum litteralium occurrit, raro contingit quod unus predictorum sensuum ceteris precellat secundum omnia {113.44A} dicta, sed potius unus illorum sensuum precellit uno modo, et alius alio; idcirco in talibus videtur habere locum illud ad Romanos 14u. «Unusquisque in suo sensu abundet», salva semper sanctorum reverentia et auctoritate.
t Gn. 1.
u Rm. 14.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,17 
prol.| {LYR1A1.17} Circa quintum, scilicet an ex quolibet sensu litterali sacre Scripture possit sumi efficax argumentum? dicendum quod licet a solo sensu litterali sacre Scripture possit sumi efficax argumentum, ut patet per Augustinum ubi supra: non tamen ex quolibet sensu litterali sacre Scripture sumitur efficax argumentum. Nam cum sint multi textus in sacra Scriptura, qui diversimode etiam a sanctis doctoribus exponuntur, ut supra articulo tertio, sequitur quod ex nullo talium sensuum possit sumi efficax argumentum; quia sic argueretur quasi a disiunctiva ad alteram partem. Bene tamen si huiusmodi sensus diversi in aliquo concordant, potest sumi inde efficax argumentum, saltem ad hoc in quo concordant; sicut Dn. 9, in computatione septuaginta {113.44B} hebdomadarum; ubi licet expositores, tam Hebrei quam Latini diversimode se habeant, non solum in termino a quo hebdomade habent initium, sed etiam in progressu computationis: quia tamen secundum omnes terminus ultimus earum iam longe transivit in preteritum, ideo ex ipsa auctoritate argumentum efficax sumitur ad concludendum Christum iam venisse, ut ibidem patebit. Ex quibus sequitur quod cum sensus litteralis sacre Scripture in quibusdam locis non sit idem apud omnes, ideo potest contingere quod ex aliquo sensu litterali posset sumi argumentum validum contra quosdam, puta contra tenentes eumdem sensum litteralem, ex quo tamen sensu non potest sumi argumentum validum contra alios, scilicet tenentes aliam expositionem seu sensum litteralem: que quidem diversitas sepius contingit inter nos et infideles. Sunt enim aliqui textus sacre Scripture, quorum sensus, qui est litteralis et verus apud catholicos, {113.44C} non sufficit ut ex eo sumatur efficax argumentum contra infideles seu hereticos, sed ex hoc non tolletur quin talis sensus catholicorum sit verus et litteralis apud catholicos censendus. Verbi gratia, cum Psalmista dicitv: «Verbo Domini celi firmati sunt (Ps. 32)» etc. , sensus verus et litteralis apud catholicos est quod verbo Domini id est Filio Patris, celi sunt firmati: que quidem expositio apud catholicos est quasi necessaria, etiam consona huic quod dicitur Io. 1: «Et Verbum erat apud Deum, et omnia per ipsum» id est per Verbum «facta sunt». Sed ex hoc sensu non sumitur argumentum efficax contra infideles, non recipientes Evangelium: illi enim non concedunt aliquam esse distinctionem realem in divinis, sic ut sit aliqua divina persona eternaliter procedens ab alio per modum verbi mentalis. Unde cum diciturw: «Verbo Domini celi firmati sunt», ipsi dicunt quod hic loquitur Psalmista more humano: sicut cum de mandato {113.44D} alicuius Domini aliqua fiunt, dicitur quod sunt verbo eius facta. Sumitur tamen ex hac auctoritate argumentum validum apud fideles circa distinctionem personarum in divinis prout in primo Sententiarum, dist. 2. Ex quo sequitur quod catholicus exponens istam auctoritatem Psalmiste debet eam catholice exponere, non curans an ex ea posset sumi efficax argumentum contra infideles Trinitatem negantes, an non: quia non oportet quod ex quolibet sensu litterali argumentum sumatur apud omnes, ut iam dictum est. Quod tamen postillator in hoc loco, et aliis nonnullis videtur observare, ut in suis locis patebit: videtur enim estimare quod non sit sensus litteralis, nisi ille a quo sumitur argumentum validum etiam contra adversarios, quod tamen non est sic intelligendum, ut dictum est.
v Ps. 32.
w PS. 32, 6.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,20 
prol.| {LYR1A1.20} Circa sextum, scilicet respondendo ad principale quesitum, videtur dicendum quod sensus litteralis possit comparari ad alios sensus dupliciter: uno {113.45A} modo universaliter, scilicet respectu totius sacre Scripture in communi ; alio vero modo particulariter, scilicet secundum quedam particularia loca sacre Scripture. Si primo modo comparatur, et accipiatur Sacra Scripturaprout est principaliter speculativa, tunc sensus litteralis secundum unam considerationem est eiusdem dignitatis cum aliis sensibus, secundum vero aliam considerationem est ceteris dignior.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,21 
prol.| {LYR1A1.21} Ad quod sciendum quod scientia speculativa dicitur alia dignior ex duobus: uno modo ex dignitati materie; nam ut dicit Philosophus in Undecimo de Animalibus x, Minimum quod potest haberi de cognitione rerum altissimarum desiderabilius est, quam certissima cognitio, que habetur de minimis rebus. Et secundum istam considerationem sensus litteralis et sensus spiritualis sacre Scripture communiter accepti, eiusdem sunt dignitatis: de eodem enim tractatur, secundum utrumque sensum, scilicet de Deo, et de creaturis, {113.45B} prout in Deum referantur, Prima parte, q. 1.
x Aristoteles, De animalibus, lib. 11.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,22 
prol.| {LYR1A1.22} Alio vero modo una scientia dicitur dignior alia ex certitudine, secundum quam illa scientia dicitur dignior que certior est, et secundum hanc considerationem manifestum, quod sensus litteralis est dignior, cum sit ceteris certior. Tota enim certitudo aliorum sensuum sacre Scripture a certitudine sensu litteralis dependet. Unde Augustinus de Doctrina Christiana: «Nihil est quod occulte in aliquo loco sacre Scripture traditur, quod non alibi manifeste exponatur». Cuius ratio est: Nam spiritualis expositio semper debet habere fulcimentum ab aliqua litterali expositione sacre Scripture, prout in quodlibeto et questione supra allegatis plene traditur. Si autem comparetur sensus litteralis ad alios sensus secundum quedam particularia loca sacre Scripture, sic manifestum est quod in pluribus locis sensus spiritualis est dignior, ex eo quod de altiori materia tractat; sicut cum legitur de Abraham {113.45C} Genesis 21y, quod «duos filios habuit» etc. Quod exponitur ab Apostolo Gal. 4z allegorice de duobus Testamentis: ubi patet quod sensus allegoricus ille dignior est, quam sensus historialis illius littere, et idem patet de multis aliis. Si autem accipiatur sacra doctrina prout comprehendit sub se scientiam practicam, tunc etiam sensus litteralis et spiritualis duplici modo comparari possunt, scilicet universaliter et particulariter, ut dictum est. Si primo modo, tunc sensus litteralis et spiritualis eiusdem sunt dignitatis; illa enim scientia practica seu ars dignior est, que ad ulteriorem finem ordinatur, ut civilis militari, ut in Primo Ethicorum. Constat autem quod finis ultimus totius sacre doctrine in quantum est practica, sive secundum sensum litteralem, sive secundum sensum spiritualem, est unus et idem, scilicet beatitudo eterna. Si autem comparentur secundo modo, scilicet secundum particularia loca tunc manifestum est quod in quibusdam locis sensus spiritualis est dignior, tamquam propinquior ultimo fini, ut patet {113.45D} in multis preceptis cerimonialibus, sicut cum dicitur Dt. 25 : «Non ligabis os bovis triturantis in area fruges tuas» quod exponitur ab Apostolo 1Cor. 9 spiritualiter, ostendente quod sensus precepti illius litteralis modice utilitatis est, de quo dicit: «Numquid de bobus cura est Deo; an propter nos utique dicit?» et sic de multis aliis.
y Gn. 21.
z Gal. 4.
prol.| {LYR1A1.20.2.1} Sunt etiam alie considerationes quibus sensus litteralis preminet sensibus spiritualibus, quarum una est ex parte extensionis: sensus enim litteralis extendit se ad quamlibet particulam sacre Scripture. Quilibet enim passus sacre Scripture habet aliquem sensum litteralem. Sensus vero spirituales non se extendunt ad totam sacram Scripturam, prout patet ex dictis in secundo articulo.
prol.| {LYR1A1.20.2.1} Alia vero consideratio est ex parte universalitatis: sensus enim litteralis communior est seu universalior, quia etiam rudes qui ad intelligibilia capienda non sunt idonei, per sensum litteralem capiunt spiritualia, {113.46A} saltem sub similitudinibus corporalibus, prout in prima parte quest. prima, artic. 9. Constat autem, prout in Primo Ethicorum, quod bonum quanto universalius, tanto divinius.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,21 
prol.| {LYR1A1.21} Ex hac igitur triplici consideratione qua sensus litteralis ceteris sensibus simpliciter comparatus est dignior, potest quodammodo accipi triplex ratio ad commendationem huius Postille, scilicet magistri Nicolai aa. - Prima est ex parte sensus litteralis qui ceteris modo predicto est dignior. Hec enim Postilla inter alias que in communem usum veniunt, magis intendit litteralem sensum, ceteris sensibus pretermissis, seu valde modicum tactis, ut ipse dicit in prologo. - Secunda ratio ex parte sue extensionis. Fuerunt enim alique postille solemnes de certis, seu singularibus libris divine Scripture, que se non extenderunt ad omnes libros; hec vero se extendit ad {113.46B} utrumque Testamentum, nihil inde pretermittens. - Tertia vero ratio ex parte sue universalitatis, seu communitatis. Hec enim Postilla, saltem in his partibus Hispanie, et, ut credo, Gallie, communior est ceteris, circa Glossam ordinariam. Ad istam enim recurrunt non solum theologi, sed etiam iuriste et alii intellectum sacre Scripture planum habere desiderantes.
aa Nicolaus de Lyra.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,22 
prol.| {LYR1A1.22} Sed licet ex predictis tribus hec Postilla simpliciter est commendanda, sunt tamen alia tria quibus videtur, saltem in aliquibus locis, minus sufficere : Primum quia expositiones sanctorum doctorum in pluribus locis irrationabiliter videtur postponere proprie expositioni, et quandoque etiam expositionibus Hebreorum, quod est inconveniens, ut dictum fuit in quarto articulo supradicto. Inter quos sanctos doctores pluries videtur impugnare irrationabiliter sanctum Thomam, quandoque expresse, quandoque {113.46C} tacite, cuius sancti doctoris eloquia firmiter credo esse igne caritatis examinata, et naturalis rationis dictamine multipliciter purgata. A quo etiam sancto doctore ipse Postillator multa frequenter accipit, licet eum non alleget, nisi solum reprehendendo.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,23 
prol.| {LYR1A1.23} Secundum, quia in littera Hebraica ad quam pluries recurrit non videtur fuisse sufficientur eruditus, quasi illam in pueritia didicisset, sed de illa videtur habuisse notitiam, quasi ab aliis in etate adulta mendicato suffragio acquisitam. Quod multum refert in pluribus sacre Scripture passibus, ut in suis locis patebit.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,24 
prol.| {LYR1A.24} Tertium quia, ut ipse dicit in secundo prologo, inter doctores Hebraicos maxime inducit Rabbi Salomonem, qui inter eos rationabilius ad declarationem sensus litteralis, ut asserit, fuit locutus: cuius oppositum est manifestum apud Hebreos qui, licet ipsum Rabbi Salomonem reputent solemnem doctorem in Talmudicis, non tamen in his que pertinent {113.46D} ad fidei et sacre Scripture expositionem sed potius inter eos reputantur maiores, seu solemniores in huiusmodi expositionibus quidam alii, ut Rabbi Moyses Egyptius et Rabbi Moyses Gerundensis et Rabbi Abenhazra, et alii, prout iam videbitur.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,25 
prol.| {LYR1A.25} Ut igitur predicta et quedam alia magis elucescant, quod valde utile putatur, considerans universalitatem huius Postille, ad quam etiam infideles quandoque recurrunt, et multoties non ut discant, sed potius ut reprehendant. Nam ut dicit Magister in prologo: Dissentientibus voluntatum moribus, dissentiens quoque fit animorum sensus; cogitavi ex zelo divine veritatis illam transcurrere, et ubi iuxta modum imbecillitatis mee aliquid visum fuerit additione egere, in marginibus superaddere, Postillamque ipsam cum additionibus tibi, ut in prefatione dicebam, donare. Non tamen me putes ut corrigentem, seu temerarie asserentem, quod absit; sed simpliciter tibi, aliisque, si hoc legerint, proponentem: diffinitionem tamen eorum que per me dicuntur, et approbationem, seu reprobationem, humiliter et devote relinquo determinationi sacrosancte {113.47A} matris Ecclesie, et cuiuscumque melius sentientis. Cum autem aliquam additionem huiusmodi legere volueris, oportet ut prius videas sententiam Postille in eodem passu ad plenum: nam quelibet additio sententiam postillatoris eodem loco supponit preintelligendam. Nec ignoro quod non omnibus, scilicet qui forsan legerint, hoc placebit opusculum, sed formido, ut iuxta Bernardum loquar, me ob hanc rem multorum fore indignationi obnoxium, et quod aliquando superfluus, aliquando iudicabor presumptor. Sed quia non ut novus expositor ausus fuerim mittere manum, nec quidquam post Patres quod sit contra Patres, quinimo pro Patribus, ut arbitror, scripsi, sed potius modicum hoc quod videbis plano modo tradidi, profundorum mysteria peritioribus relinquendo, cessat, ut estimo, presumptionis reatus. Superfluitatis etiam vitium incurrere me non credo, cum non tam intendissem sacram exponere litteram, quod iam multi maiorum nostrorum fecerunt, quam de eadem loquendo sumere occasionem: {113.47B} tum ut senescentis etatis mee devotionem excitarem; tum ut te ad studia nostra monendo in aliquo adiuvarem; tum etiam quia tecum loqui delectabar, hanc materiam latius utiliusque inter colloquendum honestam utilemque putavi. Si quid tamen superfluitatis presumptionisve, etsi ego non sentio, tu forsan repereris. Solent enim nonnumquam aliqua vitia, presertim spiritualia, a suis possessoribus ignorari, que infinita clementia Salvator dignetur ignoscere, tu vero tolera patienter, zelum potius quam effectum considerans.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,26 
prol.| {LYR1A1.26} Nunc autem ad questionem propositam veniamus, respondendo ad argumenta. Ad primum, dicendum quod Apostolus dicit: «Littera occidit, spiritus autem vivificat » (2Cor. 3) non intendit distinguere inter sensum litteralem et spiritualem, de quibus hic agitur: sed inter legem veterem, que fuerat data in litteris scriptis, scilicet in tabulis decalogi, et in libris Mosaice legis; {113.47C} et inter legem novam, que fuit data in spiritu, scilicet in cordibus, prout fuit prophetatum Ier. 31; unde lex vetus dicitur lex littere, et lex nova, lex spiritus. Et quia Testamentum Vetus cognitionem peccati dabat, ex qua augebatur concupiscentia occasionaliter ex malitia humana, que semper nititur in vetitum; non autem dabat gratiam, qua homo adiuvaretur ad implenda divina precepta: idcirco dicit. «Littera occidit», scilicet lex littere, que occasionaliter occidit, modo predicto; sed lex nova, que lex spiritus dicitur, vivificat, in quantum est lex gratie, qua homo adiuvatur ad implenda divina precepta.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,27 
prol.| {LYR1A1.27} Ad secundum, dicendum quod per sensum litteralem non solum habetur historia tantum, scilicet rerum gestarum; sed etiam que sunt agenda, ut patet ex preceptis caritatis, in quibus secundum doctrinam Christi tota lex pendet. Similiter per sensum litteralem habentur que sunt credenda, ut de {113.47D} unitate Dei Dt. 6: «Audi, Israel, Deus tuus unus est», Et de Trinitate personarum, ut Mt. 28: «Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti», et sic de aliis ad fidem et spem pertinentibus. Unde secundum Thomam, prima parte, questione 1, artic. ult.ab, in responsione ad primum argumentum nihil sub spirituali sensu continetur fidei necessarium quod Scriptura per litteralem alicubi manifeste non tradat. Ut est sententia Augustini, de Doctrina Christiana. Hec ille. Unde ex hoc quod in quibusdam locis sacre Scripture sensus litteralis solum gesta docet, non sequitur simpliciter quod per sensum litteralem non habeantur ea que sunt de necessitate salutis credenda, agenda et speranda.
ab Thomae de Aquino, Summae theologiae prima pars, q. 1, a.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,28 
prol.| {LYR1A1.28} Ad tertium, dicendum quod fundamentum in spiritualibus sepe dicitur esse nobilius seu dignius quam edificium: Christus enim, qui ceteris suppositis Ecclesie incomparabiliter dignior existit, fundamentum dicitur; unde 1Cor. 3: «Fundamentum {113.48A} aliud nemo potest ponere preter id quod positum est, quod est Christus Iesus». Quod dicitur secundum similitudinem; nam sicut fundamentum in corporalibus sustinet edificium, et est prius eo, et ipso deficiente edificium tendit in ruinam: sic in edificio spirituali Christus sustinet totum corpus Ecclesie, et est prior eo dignitate et causalitate, sine quo edificium ecclesiasticum evacuaretur. Similiter suo modo dicendum est de sensu litterali, scilicet quod est fundamentum, scilicet respectu aliorum sensuum secundum quamdam similitudinem; nam sicut in edificio corporali fundamento sublato edificium tendit in ruinam: sic totus sensus spiritualis sacre Scripture rueret sensu litterali totaliter sublato, cum sensus spiritualis de his que ad salutem pertinent, fundari habeat in sensu litterali, ut dictum est.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,29 
prol.| {LYR1A1.29} Ad quartum, dicendum quod in Sacra Scripturamulta traduntur parabolice seu metaphorice, scilicet {113.48B} sub similitudine rerum corporalium. Et hoc propter duo. Primo propter necessitatem, secundo propter utilitatem. Quia enim debilitas cognitionis nostre, que a sensu habet initium, divina intelligere non potest, nisi varietate sacrorum velaminum circumvelata, secundum Dionysium in Primo de Celesti hierarchia, idcirco necesse est quod sub talibus similitudinibus divina nobis tradantur. In quo etiam est quedam utilitas, scilicet ut rudibus qui ad capienda intelligibilia non sunt idonei, saltem sub similitudinibus corporalibus spiritualia proponantur. Unde Salvator Mt. 13, postquam proposuit similitudinem dicens: «Exiit qui seminat» etc. , postea discipulis ait: «Vobis datum est nosse mysterium regni», ceteris autem in parabolis etc. Unde secundum Thomam, in prima parte, questionis 1, articulo ultimoac, in responsione ad tertium argumentum: In talibus parabolicis locutionibus, seu metaphoricis, sensus parabolicus sub litterali sensu continetur. Cuius ratio est: nam per voces significatur aliquid {113.48C} proprie, et aliquid figurative; nec in talibus est sensus litteralis ipsa figura, sed illud quod est figuratum. Non ergo cum Scriptura nominat Dei brachium, est litteralis sensus, quasi in Deo sit membrum huiusmodi corporale sed illud quod per membrum significatur, scilicet virtus operativa. Et idem dicendum est cum dicitur, Deum descendere et huiusmodi, scilicet quod non est sensus litteralis, quod Deus moveatur aliquo modo, sed quod ad modum descendentis operetur, providentiam suam rebus inferioribus applicando, et sic patet quod sensui litterali sacre Scripture ex talibus locutionibus numquam potest subesse falsum.
ac Thomae de Aquino, Summae theologiae prima pars, q. 1, a.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,30 
prol.| {LYR1A1.30} Ad quintum, sciendum quod etsi liber sacre Scripture (de quo Ezechielis 2ad et Apocalypsis 5ae) dicatur «scriptus foris» ratione sensus litteralis qui dicitur esse potentior, eo quod per voces immediate significatur; et dicatur «scriptus intus» propter sensum mysticum, seu sensum spiritualem, qui est latentior: {113.48D} non tamen ex hoc sequitur quod sensus litteralis sit minoris dignitatis universaliter, sed solum particulariter, scilicet in illis locis, seu passibus sacre Scripture, in quibus concurrunt duo sensus, unus, scilicet spiritualis qui de altiori materia tractat, seu utiliori; et alius litteralis, qui tractat de rebus gestis, que sunt minoris dignitatis, ut dictum fuit supra Sed ex hac consideratione habetur : quod sensus litteralis simpliciter loquendo sit dignior, eo quod eius notitia se extendat non solum ad sapientes, qui mystica intelligunt, sed etiam ad rudes, iuxta illud Rm. I: «Sapientibus et insipientibus debitor sum». Ex quo manifeste sensus sacre Scripture dicitur scriptus intus et foris, etiam secundum sensum litteralem tantum: nam, ut deductum fuit in tertio articulo huius questionis, de his que pertinent ad sensum litteralem quedam sunt intimiora quam alia.
ad Ez. 2.
ae Apc. 5.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,31 
prol.| {LYR1A1.31} Ad sextum, dicendum quod sicut studium humanarum {113.49A} scientiarum incipit a principiis naturaliter notis, sic studium sacre Scripture recte ordinatum incipit ab articulis fidei divinitus in Sacra Scripturarevelatis, qui fundantur in sensu litterali sacre Scripture. Ex quibus articulis una cum aliis in Sacra Scripturatraditis, seu per veram et rectam rationem inventis, proceditur ad aliqua probanda: sicut Apostolus 1Cor. 15 ex resurrectione Christi arguit resurrectionem communem; et per istum processum devenitur ad omnia que in sacra theologia veraciter traduntur, que omnia reducuntur ad sensum litteralem ipsius sacre Scripture, ut dictum est. Ex quo patet quod studium sacre Scripture incipit ab intellectu sensus litteralis ipsius primarie sumpto, et terminatur in his que in eadem Sacra Scripturatraduntur vel deducuntur ex eis modo predicto. Cetera autem que ad sensum spiritualem pertinent, fundari habent in predictis, ut dictum est. Ex quibus {113.49B} patet excellentia sensus litteralis, in quantum in eo includuntur circa cognitionem divinam, que est per fidem, tam illa que se habent in aliis scientiis ut intellectus, scilicet prima principia, quam illa que se habent ut scientia, scilicet que deducuntur a principiis, quam etiam illa que sunt de summis causis rerum, que pertinent ad sapientiam, ut in III Ethic. Illud autem quod dicit Apostolus Rm. 1 : «Invisibilia Dei a creatura mundi, per ea que sunt facta intellecta conspiciuntur» proprie intelligitur de his que cognoscuntur de Deo per creaturas, ut philosophi cognoverunt; unde ibidem dicit: «Quod notum est Dei, manifestum est illis» etc.
Numérotation du verset Ep53. Prol.6329-1,32 
prol.| {LYR1A1.32} Ad septimum, dicendum quod ex illa auctoritate Gregorii non est intelligendum quod sensus litteralis sacre Scripture, scilicet qui ab auctore intenditur, deficiat in aliquo loco sic ut vel falsum includat vel aliquid penitus inutile. Primum enim esset infirmare {113.49C} totam auctoritatem sacre Scripture, ut Augustinus dicit. Secundum contra Apostolum sic dicentem: «Quecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt». Sed quia sensus litteralis acceptus a significatione qua voces significant res, quandoque deficit, in tali casu dicit Gregorius quod redeundum est ad significationem, qua res per voces significate aliud ulterius significant, quod pertinet ad mysticam expositionem. Et in talibus sensus litteralis principaliter intentus ab auctore non est ille qui per significationem vocum primario intelligitur sed potius ille qui ulterius per significationem rerum per voces significatarum habetur. Contingit autem hoc in Sacra Scripturamultipliciter. Primo in locutionibus parabolicis, ut dictum fuit in responsione ad quartum argumentum. Item cum Scriptura loquens de uno ad litteram, transit ad aliud cuius est figura, ut patet in prima regula et ultima beati Isidori, que {113.49D} ponuntur in secundo prologo huius Postille. Item cum aliqua historia, secundum significationem vocum tantummodo intellecta, non inducit aliquam instructionem in fide, seu in moribus utilitatem, neque etiam inducit ad aliquam honestatem in conversatione humana, sed potius videtur aliquam speciem mali inducere seu approbare, et ideo in tali historia requirendus est necessario sensus secundum mysticam significationem accommodatus et utilis ad aliquid predictorum; iuxta illud Isaie 18 af: «Ego Dominus docens te utilia». Et hoc insinuant verba Gregorii in predicta auctoritate cum dicit: «Cum ordo historie deficit». Historia enim sacra ordinatur ad nostram doctrinam: cum autem in hoc secundum significationem vocum deficiat, constat quod ordo historie deficit, et sic sine dubitatione redeundum est ad spiritualem sensum, modo predicto, qui in talibus habendus est pro litterali. Cuius exemplum habeturTertio Regum 1ag, in historia de Abisag adducta ad David in senectute sua, prout Hieronymus ibidem notabiliter exponit (Vide ibi in Additione secunda). {113.50A} Qui quidem defectus in sensu accepto secundum significationem vocum tantum sepe contingit in Sacra Scripturamodo predicto; unde in talibus locis recurrendum est ad auctoritatem beati Gregorii supradictam, que valde attendenda est.
af Is. 18.
ag 3Rg. 1.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ep53. Prol.6329-1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=01&chapitre=01_Prol.6329-1)

Notes :