<01.5929> Prologus ‘Vidi in dextera... Sedens’ Nicolai de Lyra in postillam moralem
Numérotation du verset
Ep53. Prol.5929,1
prol.|
¶A
{LYR1M1.1}
Postilla moralis fratris Nicolai de Lyra de ordine fratrum minorum sacre theologie venerabilis doctoris.
1
Vidi in dextera sedentis super thronum, librum scriptum intus et foris
(Apc. 5). Sedens super glorie thronum2, est Deus gloriosus et sublimis, regens universum, in cuius dextera est Sacra Scripturadivinitus data, secundum quod dicitur Deuteronomii trigesimo tertioa: «In dextera eius ignea lex». Lex enim Veteris et Novi Testamenti bene dicitur ignea, quia revelatione Spiritus sancti (qui divinus est ignis) fuit inspirata.
a Dt. 33.
1 Postilla... doctoris] Mystica seu moralis expositio sacri canonis Biblie perlustratissimi sacre theologie doctoris eximii fratris Nicolai de Lyra ordinis minorum omnibus nucleum sacre scripture persuavissimum sub cortice littere latentem prompte aperiens degustandum. Inter quecumque divine pagine eloquia opus ad modum dulcedine intellectus spiritualis perfructuosissimum incipit feliciter
Ed1478,
Eiusdem Nicolai De Lira Prologus In moralitates Bibliorum
PL113
2 gl. thr.]
inv. PL
Numérotation du verset
Ep53. Prol.5929,2
prol.|
{LYR1M1.2} Et hec Scriptura bene diciturb"liber scriptus intus et foris": foris, quantum ad sensum litteralem; intus vero, quantum ad sensum mysticum sub littera latentem. Deus enim, qui est auctor huius Scripture, non solum utitur vocibus ad aliquid significandum, sed etiam rebus per voces significatis. Et sic facta Veteris Testamenti significaverunt ea que in Novo Testamento fiunt, sicut dicit Apostolus primo ad Corinthios decimoc: «Omnia in figura contingebant illis». Sensus igitur qui per voces significatur, proprie dicitur litteralis ; ille vero qui per res significatur, mysticus nominatur. Et hic est triplex quia si per talem modum significetur aliquid pertinens ad credibilia, dicitur allegoricus, si autem pertineat ad agibilia, dicitur moralis; si autem ad speranda in beatitudine futura, dicitur anagogicus, ab ana quod sed cursum et goge : ductio, quasi sursum ducens3*. Unde versus: « Littera gesta docet, quid credas allegoria, moralis quid agas, quo tendas anagogia ».
b Apc. 5, 1.
c 1Cor. 10.
3 ab ana ... ducens
P351
] ἀναγωγικὸς id est mysticus, nos in altum ducens
PL113
Numérotation du verset
Ep53. Prol.5929,3
prol.|
{LYR1M1.3} Exemplum in hoc nomine Ierusalem, quod secundum sensum litteralem significat quamdam civitatem in terra Iude sitam; et quoniam hec civitas a Deo fuit electa ad divinum cultum (ut habetur 3Rg. 14) qui colitur in anima viri iusti, et in Ecclesia militante, et etiam triumphante: ideo Ierusalem secundum sensum moralem in Sacra Scripturasignat animam fidelem, secundum sensum allegoricum Ecclesiam militantem, et secundum sensum anagogicum Ecclesiam triumphantem.
Numérotation du verset
Ep53. Prol.5929,4
prol.|
{LYR1M1.4} Sciendum autem quod licet Sacra Scripturahabeat quadruplicem sensum predictum, hoc tamen non est in qualibet sui parte, secundum quod dicitur in Collationibus Patrum, collatione octava. - Nam alicubi habet tantum sensum litteralem sicut Exodi 204 d : «Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus5 unus est » et Deuteronomii 6 6 e : « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo7» etc. In istis enim et consimilibus non est mysticus sensus requirendus. - Alicubi vero non habet litteralem sensum proprie loquendo; verbi gratia, Iudicum 9f: «Ierunt ligna ut ungerent supra se regem» etc. Et Mt. 5 : «Si manus tua scandalizat te, abscinde eam et proiice abs te». Sensus enim litteralis est proprie qui per voces8 significatur, ut predictum est, et talis sensus non est hic, nec in consimilibus. Sequeretur enim quod sensus sacre Scripture esset falsus quia ligna numquam hoc fecerunt nec facere potuerunt. Similiter Salvator non monuit quod homo sibi manum9 abscindat ad litteram sed in istis est tantum sensus mysticus, qui per res significatas intelligitur. Nam per ligna intelliguntur habitatores urbis Sichem, qui fecerunt Abimelech super se regem, ut ibidem in textu exponitur; et per manum abscindendam10*, intelligitur amicus, quantumcumque propinquus, prebens occasionem ruine, et huius familiaritatem debet homo abscindere a se. Quod autem aliqui doctores dicunt sensum parabolicum esse litteralem; hoc est11 intelligendum large loquendo, quia ubi non est sensus per voces significatus, parabolicus est primus; et ideo large loquendo dicitur litteralis, eo quod litteralis est primus quando non est ibi alius, et ad hoc significandum ipsi dicunt parabolicum contineri sub litterali. Et hoc modo loquendo ego sensum parabolicum vocavi in pluribus locis ‘litteralem’, scribendo super libros sacre Scripture. - Alicubi vero Sacra Scripturahabet sensum litteralem et mysticum; sicut in Genesi dicitur quod Abraham duos filios habuit, scilicet Isaac et Ismaelem. Et hoc est verum secundum litteralem sensum, et similiter secundum mysticum. Nam per illos allegorice significata fuerunt duo Testamenta, ut dicit Apostolus ad Gal. 4. Et eodem modo moraliter possunt significari duo filii spirituales unius prelati, quorum unus proficeret et alius12 deficeret13 et anagogice angeli stantes et cadentes.
d
Revera Dt. 6, 4 ; cf. Ex. 20, 2.5 : «Ego sum Dominus Deus tuus ».
e Dt. 6, 5.
f Idc. 9.
4 Ex. 20
P351
] Dt. 6
PL113
5 Deus] Dominus
PL113
6 et Dt. 6]
om. PL
7 tuo]
om. PL
8 per voces]
om. PL
9 sibi manum]
inv. PL
10 abscindendam] abscindendum
PL
11 est PL113] om. P351
12 alius] alter
PL113
13 proficeret et alius deficeret] deficeret et alius proficeret
Ed1478
Numérotation du verset
Ep53. Prol.5929,5
prol.|
{LYR1M1.5} Item quia14, sicut dictum est, sensus mysticus est qui per res significatur, et unius rei subiective sunt plures proprietates reales, et aliquando valde diverse; ideo una res subiective, aliquando mystice plura et diversa significat: sicut leo per proprietatem constantie Christum significat Apocalypsis 515
g : «Ecce vicit leo de tribu Iuda», et per voracitatem signat diabolum, prime16 Petri 5h: «Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens, circuit17 querens quem devoret» etc. 18
g Apc. 5, 5.
h 1Pt. 5.
14 quia] om. PL113
15 5] 4 Ed1478
16 Prime]
om. P351
17 circuit] circumit
PL113
18 etc] om. PL113
Numérotation du verset
Ep53. Prol.5929,6
prol.|
{LYR1M1.6} Postquam autem sacram Scripturam cum Dei adiutorio exposui secundum litteralem sensum, et Deus dedit mihi spatium vite, confisus de Dei auxilio, propono eam iterum exponere secundum sensum mysticum, ubi est mystice exponenda, prout mihi Dominus dabit. Non tamen intendo19* omnes sensus mysticos scribere, nec per singula verba discurrere; sed aliqua breviter ordinare, ad que lectores Biblie20, ac predicatores verbi Dei recurrere poterunt, prout et quando eis videbitur expedire. Ne quis miretur si in expositione mystica plura dimittam. Nam hoc faciam propter brevitatem et quoniam sic fecerunt precedentes expositores, et etiam Christus qui Matthei 13i et Marci 4j exponens parabolam seminantis, illud quod dicitur in fine: «Dederunt fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum» inexpositum dimisit, et in aliis parabolarum expositionibus similiter21 sic fecit22*. Igitur in nomine23 Iesu Christi incipiam a libro Genesis et per alios consequenter discurram quamdiu Dominus donabit sua gratia mihi vitam24.
i Mt. 13.
j Mc. 4.
19 intendo
PL113
] iacendo
P351
20 Biblie] Bibliorum
PL113
21 similiter] communiter
Ed1478
22 expositionibus... fecit]
coniec.,
+ ipse Christus
PL113,
exponitur sic con<ven>i<en>ter sic fecit
P351
23 nomine] + Domini nostri
Ed1478
24 vitam
P351 PL
] + et sub illa protestatione quam feci in principio litteralis expositionis
Ed1478
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ep53. Prol.5929), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=01&chapitre=01_Prol.5929)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ep53. Prol.5929), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=01&chapitre=01_Prol.5929)
Notes :