Glossa ordinaria

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Rg. 1,1 

Fuit vir
unus
de Ramathaim
Sophim,
de monte
Ephraim,
et nomen eius Helchana.
Filius Ieroboam1,
1 I(h)eroboam ΨD ΩSM Rusch ] Ieroam Π ΘS, Hieroam Amiatinus .. ΩJ Weber , Ieroham Clementina ; cf. 1Par. 6, 34
filii Eliu,
filii Thau,
filii Suph,
Ephrateus.
Numérotation du verset 1Rg. 1,2 

Et habuit duas uxores,
nomen unius Anna
et nomen secunde Fenenna.
Fueruntque Fenenne filii,
Anne
autem non erant liberi.
Numérotation du verset 1Rg. 1,3 

Et ascendebat vir ille
de civitate sua statutis
diebus,
ut adoraret et sacrificaret
Domino exercituum in Silo.
Erant autem ibi duo filii Eli2, Ophni3 et Phinees sacerdotes domini4.
2 Eli] scrips. hic et ubique, Heli Rusch Clementina etc. Weber |
3 Ophni Ω Rusch Clementina ] Ofni hic et ubique Weber |
4 domi] Domini Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 1,4 

Venit ergo dies, et immolavit Helchana deditque Fenenne uxori sue et cunctis filiis eius et filiabus partes.
Numérotation du verset 1Rg. 1,5 

Anne autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam eius.
Numérotation du verset 1Rg. 1,6 

Affligebat quoque eam emula eius,
et vehementer angebat, in tantum
ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eius.
Numérotation du verset 1Rg. 1,7 

Sicque faciebat per singulos annos cum redeunte tempore ascenderent templum Domini et sic provocabat eam. Porro illa flebat
et non capiebat
cibum.
Numérotation du verset 1Rg. 1,8 

Dixit ergo ei Helchana vir suus : Anna cur fles ? Et quare non comedis ? Et quam ob rem affligitur cor tuum ? Numquid non ego melior sum tibi quam decem filii ?
Numérotation du verset 1Rg. 1,9 

Surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat5. Eli
5 biberat] et praem. Weber
sacerdote sedente
super sellam ante postes templi Domini,
Numérotation du verset 1Rg. 1,10 

cum esset Anna6 amaro animo, oravit Dominum flens largiter,
6 Anna Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,11 

et votum vovit dicens : Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famule tue, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancille tue, dederisque serve tue sexum virilem, dabo eum Domino omnibus diebus7 vite eius et novacula non ascendet super caput eius.
7 omnibus diebus Rusch Clementina ] omnes dies Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,12 

Factum est autem8 cum illa multiplicaret preces coram Domino ut Eli observaret os eius.
8 autem Λ Φ Rusch Clementina ] ergo Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,13 

Porro Anna loquebatur in corde suo,
tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Estimavit ergo9 eam Eli temulentam
9 ergo Λ Φ Rusch Clementina ] igitur Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,14 

dixitque ei : Usquequo ebria eris ?
Digere
paulisper vinum, quo mades.
Numérotation du verset 1Rg. 1,15 

Respondens Anna : Nequaquam inquit, domine mi. Nam mulier infelix nimis ego sum, vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi
sed effudi animam meam in conspectu Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 1,16 

Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial,
quia ex multitudine doloris et meroris mei10 locuta sum usque in presens.
10 mei Weber ] me cacogr. Rusch
Numérotation du verset 1Rg. 1,17 

Tunc Eli ait ei : Vade in pace et Deus Israel det tibi petitionem quam rogasti eum.
Numérotation du verset 1Rg. 1,18 

Et illa dixit : Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam et comedit, vultusque illius11
11 illius Λ Φ Rusch Clementina ] eius Weber
non sunt amplius in diversa mutati.
Numérotation du verset 1Rg. 1,19 

Et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Helchana Annam uxorem suam et recordatus est eius Dominus.
Numérotation du verset 1Rg. 1,20 

Et factum est post circulum dierum,
concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuel,
eo quod a Domino postulasset eum.
Numérotation du verset 1Rg. 1,21 

Ascendit autem vir eius12 Helchana et omnis domus eius ut immolaret Domino hostiam sollemnem et votum suum.
12 eius Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,22 

Et Anna non ascendit dixit enim viro suo : Non vadam donec ablactetur infans et ducam eum et13 appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter.
13 et Rusch Clementina ] ut Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,23 

Et ait ei Helchana vir suus : Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum, precorque ut impleat Dominus verbum suum.
Mansit ergo mulier
et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte.
Numérotation du verset 1Rg. 1,24 

Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus
et tribus modiis farine
et amphora vini.
Et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus
Numérotation du verset 1Rg. 1,25 

et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Eli.
Numérotation du verset 1Rg. 1,26 

Et ait Anna14 obsecro :
14 Anna Λ Φ Rusch Clementina ] om. Weber
mi domine vivit anima tua domine ; ego sum mulier illa15 que steti coram te hic orans Dominum.
15 mulier illa] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,27 

Pro puero isto, oravi et dedit mihi Dominus16 petitionem meam quam postulavi eum.
16 mihi Dominus C Λ Φ Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,28 

Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus
quibus fuerit accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et adoravit17 Anna et ait :
17 adoravit] oravit Weber

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Rg. 1,1 
marg.| Primum librum Regum scripsit Samuel usque ad mortem suam, deinde David post Salomon tandem prophete.A
A ¶Codd. : P399 Rusch {MM2023}
marg.| Viginti due littere apud Hebreos reperiuntur secundum quarum numerum apud eos viginta duo volumina supputantur, inter que liber Regum post Iudicum in ordine habetur tertius. Bene post Iudicum ponitur Regum, quoniam nunc sunt presules Ecclesie, postmodum regnum seu quia precedet iudicium, sequetur sempiternum imperium.
Fuit vir
interl.| virtute animi
unus
interl.| non vagabundus, non mobilis
de Ramathaim
interl.| quod interpretatur ‘altitudo eorum’
marg.| ARMATHAIM VEL RAMATHAIM . Interpretatur excelsa duo ut due intelligantur tribus regalis, scilicet et sacerdotalis ex quibus extitit pater eius et mater.
marg.| RAMATHAIM . ORIGENES. Sive   Armathaim quod in aliis codicibus habetur, ‘altitudo eorum’ interpretatur.   Sophim specula vel scopulus.   Ephraim fructificatio.   in monte ephraim et in Ramathaim Sophim habitasse dicitur in alta, scilicet contemplatione virtutum ut a nullis subiacentibus et circumlatrantibus vitiorum cogitationibus mentis eius sublimitas deiceretur vel unitas scinderetur. Ideo non de vallibus vel de campis sed de monte Ephraim, id est frugifero esse dicitur in quo nobilitas omnium virtutum fructificare dinoscitur.
marg.| ORIGENES. Hic habuit duas uxores quarum nobilior, id est Anna sterilis erat sicut Sara nobilior uxor Abrahe. Secunda vero id est Fenenna fuit fecunda sicut Agar Egyptia. Helchana ergo qui est possessio Dei. Primum de secunda uxore pater efficitur, quia vulvam Anne concluserat Deus quam postea aperuit. Fenenna interpretatur ‘conversio’, Anna : gratia. Qui vult ergo esse possessio Dei has duas habeat uxores et primam1 nobiliorem, id est gratiam. Hec enim primo per fidem coniungitur homini. Unde : «Gratia Dei salvati estis per fidem»a. Deinde iungatur Fenenne, id est conversioni, quia post gratiam fidei sequitur emendatio morum. Fenenna prima filios generat, quia primos fructus per conversionem proferimus nisi enim a malo convertamur de Anna patres non efficicimur. Fenenne filii non assistunt altari, non tamen inanes fiunt, quia de sacrificiis divinis edunt. Qui ergo convertitur a peccato, de conversione generat opera iustitie et postea excitata Anna, id est anima zelo bono orat, ut habeat filios qui assistant Deo, id est filios gratie. Qui enim Deo vacat ‘et legem eius meditatur die ac nocte’b filius est gratie. Hinc in evangelio Martha satagit circa frequens ministerium explens opera iustitie et quasi filios conversionis generat. Maria sedens secus pedes Domini audit verbum illius et optimam partem eligit et generat filium gratie qui dicat «Mihi autem adherere Deo bonum est»c. Anna generat filium Samuelem de quo dicitur : «Et Samuel inter eos qui invocant nomen eius»d qui dicitur ubi ipse Deus ubi enim spiritus gratie ibi Deus. Nisi enim precedant opera conversionis non possumus generare dona Spiritus sancti. Hanc sobolem ex imitatione Anne sicut et ipsa oremus.
a Eph. 2, 8.
b Ps. 1, 2.
c Ps. 72, 28.
d Ps. 98, 6.
1 Primam Erfurt] primum facsim.
marg.| Prius historice prophete generatio dicenda, deinde continuanda allegoria. Helchana pater Samuelis fuit de stirpe Levi sed non de generatione Aaron sacerdotis. Fuit enim, secundum Paralipomenone, filius «Ieroam2, filii Eliel, filii Thau, {t. 2 : Erfurt, f. 2rb ; facsim., p. 3b} filii Suph, filii Helchane, filii Maath, filii Amasai3, filii Helchane, filii Ioel, filii Azarie, filii Sophonie, filii Thabat, filii Asir, filii Abiasaph, filii Chore, filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel». Mater quoque eius de tribu Iuda monstratur ex hoc, quod Ephrateus vocatur ab Ephrata uxore Caleb que fuit de tribu Iuda non ab Ephraim. Sicut David filius viri Ephratei dicitur, id est Isai qui non de Ephraim, sed de Iuda fuit hic inter medios cives fortis Ephrem4 existens Ramathaim Sophim civitatem habitabat que est in regione Thanitica iuxta Diospolim unde fuit Ioseph qui in evangelio ab Arimathia esse dicitur habuit autem duas uxores Annam et Fenennam. Convenienter quoque Anne sterilitas memoratur cuius partus celebrior erat. Sicut Sara prius sterilis fuit et Agar Egyptia generavit, et Rachel pro qua Iacob diu servivit diu sterilis fuit, cum soror eius gauderet numerositate prolis.
e 1Par. 6, 34-38.
2 Ieroam] corr. cum 1Par. 6, 34, Ieroboam Rusch (cf. 1Rg.1, 1 apparatus)
3 Amasai] scrips. , Amasahi Rusch
4 Ephrem] scrips. hic et ubique, Effrem Rusch
Sophim,
interl.| specula vel scopulus
marg.| SOPHIM . Speculatores qui fortassis sunt prophetae quorum filius Helchana.
marg.| ARMATHAIM . Sophim excelsa vel specula hec est superna Hierusalem de qua veniens speculationem docuit et morte sua possidere fecit.
de monte
interl.| non de vallibus, non de campis, non de collibus
interl.| de altitudine virtutum
Ephraim,
interl.| fructificatio
et nomen eius Helchana.
interl.| possessio Dei
marg.| HELCHANA. HIERONYMUS. 5 ‘Possessio Dei’ interpretatur qui animi virtute vir dicitur et unus non mobilis non vagabundus sed firmus et inconfusus. Omnes etiam competenter unus dicuntur unam sapientiam habentes qui unum Iesum Christum confitentur uno spiritu Dei replentur. Unde : «Omnes quidem currunt sed unus accipit bravium»f. Unusquisque insipientium non est unus sed multi unde : ‘Insipiens sicut luna mutatur’g. Unus autem dicitur Deus non numero sed quia numquam mutatur. Unde : «Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient»h.B
f 1Cor. 9, 24.
g Cf. Sir. (Eccli.) 27, 12 : « Homo sanctus in sapientia manet sicut sol : nam stultus sicut luna mutatur ».
h Ps. 101, 28.
5 Hieronymus] Isidorus To85
marg.| HELCHANA . Allegorice6 : Possessio Dei qui est filius Dei dicens : «Dominus possedit me»i qui bene vir unus non numero sed quia numquam mutatur, nec a se alter efficitur Deus.
i Prv. 8,22.
6 allegorice] sic Rusch
Filius Ieroboam7,
7 I(h)eroboam ΨD ΩSM Ed1455 Rusch ] Ieroam Π ΘS, Hieroam Amiatinus .. ΩJ Weber , Ieroham Clementina ; cf. 1Par. 6, 34
interl.| misericors
marg.| Ieroboam : misericors.
filii Eliu,
interl.| Deus meus
marg.| Eliu . Deus meus.
filii Thau,
interl.| signatus
marg.| Thau . signatus.
filii Suph,
interl.| effundens
marg.| Suph : effundens quia per misericordiam ad nos veniens signatus in passione aitj : «Deus meus Deus meus», ubi semetipsum exinaniens effudit. Undek : «Unguentum effusum nomen tuum», effusum a suis invisibilibus ad nostra visibilia.
j Mt. 27, 46 ; Mc. 15, 34.
k Cf. Ct. 1, 2 : « Fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum ; ideo adolescentule dilexerunt te ».
Ephrateus.
interl.| ab Ephrata uxore Caleb, non ab Ephraim
marg.| EPHRATEUS . Frugifer, quia donis Spiritus sancti abundat.
marg.| EPHRATEUS . Ab Ephrata uxore Caleb vel Ephrata civitate que post dicta est Bethleem vel ab Ephraim - ut nonnulli aiunt - quia fuit de Ramatha civitate Ephraim que sita est in monte Sophim qui mons est in tribu Ephraim.C
C ¶Codd. : P399 Rusch {MM2023}
Numérotation du verset 1Rg. 1,2 
Et habuit duas uxores,
interl.| conversionem scilicet a malo et gratiam
marg.| ET HABUIT DUAS UXORES etc. Fennena est Synagoga que fecunda primum filios Deo per legem generabat, sed iam propter infidelitatem infaecunda manet. Anna sterilis Ecclesia gentium que olim sterilis a prole spirituali, nunc gratia Christi redempta - Anna enim interpretatur gratia - Deo filios per baptisma et Spiritum sanctum gignit.
nomen unius Anna
interl.| gratia
et nomen secunde Fenenna.
interl.| conversio
Fueruntque Fenenne filii,
interl.| opera iustitie
Anne
interl.| que prima et nobilior
interl.| ut quanto desideratior tanto esset acceptior partus
autem non erant liberi.
interl.| filii gratie qui in contemplatione semper assistunt Deo
Numérotation du verset 1Rg. 1,3 
Et ascendebat vir ille
interl.| fortium est ascendere sicut infirmorum descendere
de civitate sua statutis
interl.| in Pascha, scilicet in Pentecoste in sollemnitate tabernaculorum. Unde : «Ter in anno apparebit omne masculinum coram Domino»l etc.
l Ex. 23, 17.
interl.| in lege
interl.| legi scilicet obtemperans
diebus,
interl.| in operibus sanctorum non fit mentio noctis, quia non sunt filii noctis vel tenebrarum
ut adoraret et sacrificaret
interl.| tamquam levita
interl.| civitas in tribu ephraim ubi fuit arca Testamenti et tabernaculum Domini a tempore Iosue usque ad tempus Samuelis
marg.| SILO . Est in nonagesimo milliario Neapoleos in regione Athabitana.
Erant autem ibi duo filii Eli8, Ophni9 et Phinees sacerdotes domini10.
8 Eli] scrips. hic et ubique, Heli Rusch Clementina etc. Weber
9 Ophni Ω Rusch Clementina ] Ofni hic et ubique Weber
10 domi] Domini Weber
marg.| OPHNI. Discalciatus sive insania conversionis.
marg.| PHINEES, os mutum scribas et Phariseos significat qui filii Eli dicuntur, quia Eli typum tenet sacerdotii. Ipsi quia non receperunt quem lex et prophete predixerunt, ad insaniam infidelitatis conversi, os mutum meruerunt habere a confessione Christi. Et quia noluerunt suscitare semen fidei Christo defuncto fratri, meruerunt discalciari et esse extra sortem eorum de quibus dicitur : «Calciati pedes in preparatione evangelii pacis»m. Et quia conati sunt nomen sponsi sibi non Christo vendicare, Ecclesiam usurpando, nudi remanserunt ab omni dignitate, discalciati ab exemplis patriarcharum et prophetarum. Unde Silo, ubi sacerdotes fuerunt interpretatur ‘dimissio eius’ vel ‘petitio’, quia petierunt Pilatum ut dimitteret eis Barabbamn. Merito ergo dimissi sunt et a Deo derelicti.
m Eph. 6, 16.
n Cf. Mt. 27, 16 ; Mc. 15, 7-15.
Numérotation du verset 1Rg. 1,4 
Venit ergo dies, et immolavit Helchana deditque Fenenne uxori sue et cunctis filiis eius et filiabus partes.
interl.| quia post oblatas victimas cum uxoribus et filiis et filiabus levita vescebatur
marg.| FENENNE ET FILIUS EIUS ET FILIABUS PARTES. Id est vestes quas mutabant in festivitatibus. Anne autem dedit partem unam tristis, quia non habebat filios quibus amplius daret.
marg.| FENENNE. Id est Synagoge et filiis dedit partes, id est temporalia bona iuxta illud {t. 2 : Erfurt, f. 2va ; facsim., p. 4a} dedit eis regiones gentium, et quia primum credita sunt illis eloquia Dei. Anne, id est Ecclesie gentium dedit partem unam, scilicet ingentium. Bene ait   tristis quia concluserat Dominus vulvam eius nondum enim advenerat tempus miserendi eius, ut spirituali gratia fecundaretur. Sicut Fenenna Annam, ita Synagoga gentilitatem despiciebat. Multi ex gentilibus redemptoris adventum ut in Iob reperimus exspectaverunt et quia in prece perseveraverunt tandem redemptor flenti et non capienti cibum Anne consolationem adhibuit dicens :   anna cur fles ? etc. Melior est Ecclesie vir suus, id est Christus quam decem filii quos Deo Synagoga edebat, quia Christum plus non numquam diligit, id est gratiam eius quam illos quos carnaliter pariebat.
marg.| TROPOLOGICE. Helchana predicator quem Dominus possidet Fenenna et Anna activa et contemplativa vita. Fenenna fecunda in filiis et filiabus activa fortia gignens opera et infirma. Fenenna interpretatur ‘conversio’, quia activa ad actiones quibus prosit proximis necesse est ut sollicite convertatur. Activa enim vita est panem corporalem vel doctrine esurienti tribuere, errantem corrigere ad humilitatis viam superbum revocare, infirmantis curam gerere que singulis expediant dispensare. Anna interpretatur ‘gratia’, quia contemplatio habetur per gratiam. Hec est sterilis, quia cum eam nullus prout est penetrare valeat, nullusque quod in ea sentit praedicare sufficiat. Contingit ut eam predicando nemo plures filios gignat. Contemplativa vita est caritatem Dei et proximi tota mente retinere, ab exteriori actione quiescere, soli desiderio conditoris inherere ut nihil iam agere libeat. Qui vult effici possessio Dei has duas ducat uxores. Activam primum contemplativam deinceps, precipue doctor ex amplexibus Fenenne transeat ad complexus Anne utrique partes tribuat virtutes virtutibus subnectens.
Numérotation du verset 1Rg. 1,5 
Anne autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam eius.
Numérotation du verset 1Rg. 1,6 
Affligebat quoque eam emula eius,
interl.| sicut Agar Saramo
o Cf. Gn. 16, 4 : « Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam ».
et vehementer angebat, in tantum
interl.| malorum enim est solacium vitam bonorum carpere
ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eius.
Numérotation du verset 1Rg. 1,7 
Sicque faciebat per singulos annos cum redeunte tempore ascenderent templum Domini et sic provocabat eam. Porro illa flebat
interl.| «Fuerunt mihi lacrime mee panes die ac nocte»p
p Ps. 41, 4.
interl.| leta
cibum.
interl.| corporeum et alibi potum meum cum fletu miscebam
Numérotation du verset 1Rg. 1,8 
Dixit ergo ei Helchana vir suus : Anna cur fles ? Et quare non comedis ? Et quam ob rem affligitur cor tuum ? Numquid non ego melior sum tibi quam decem filii ?
Numérotation du verset 1Rg. 1,9 
Surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat11. Eli
11 biberat] et praem. Weber
interl.| hic maximus sacerdos erat et post Samsonem populum Israel rexit annis quadraginta sed iuxta Septuaginta viginti
sacerdote sedente
interl.| ut ingredientibus et egredientibus templum verbum Dei ministraret. Sacerdotes enim scientie claves habent
super sellam ante postes templi Domini,
Numérotation du verset 1Rg. 1,10 
cum esset Anna12 amaro animo, oravit Dominum flens largiter,
12 Anna Φ Rusch Clementina ] om. Weber
interl.| qui deridetur ab amico ait Iob : ‘Sicut ego rogabit Dominum et ipse exaudiet eum’q
q Cf. Iob. 22, 27 : « Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes ».
Numérotation du verset 1Rg. 1,11 
et votum vovit dicens : Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famule tue, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancille tue, dederisque serve tue sexum virilem, dabo eum Domino omnibus diebus13 vite eius et novacula non ascendet super caput eius.
13 omnibus diebus Rusch Clementina ] omnes dies Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,12 
Factum est autem14 cum illa multiplicaret preces coram Domino ut Eli observaret os eius.
14 autem Λ Φ Rusch Clementina ] ergo Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,13 
Porro Anna loquebatur in corde suo,
interl.| quia Deus non voce tantum invenitur sed corde . Unde : «Desiderium pauperum exaudivit Dominus, preparationem cordisr«etc.
r Ps. 9, 38.
tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Estimavit ergo15 eam Eli temulentam
15 ergo Λ Φ Rusch Clementina ] igitur Weber
interl.| temulentam a temeto quod antiqui vinum dicebant
Numérotation du verset 1Rg. 1,14 
dixitque ei : Usquequo ebria eris ?
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 2vb ; facsim., p. 4b} USQUEQUO EBRIA etc. Homo videt in facie, Deus in corde. Eli estimabat ebriam qui tantum os intuebatur. Dominus autem respexit ad orationem eius qui videbat cor eius. Hic autem traditur nobis forma orandi ut non in multiloquio sed in compunctione cordis et effusione lacrimarum oremus quia : «Sacrificium Deo16 spiritus contribulatus cor contritums«etc.
s Ps. 50, 19.
16 Deo Rusch ] Dei Weber
Digere
interl.| digere, id est dormiendo excoque
paulisper vinum, quo mades.
Numérotation du verset 1Rg. 1,15 
Respondens Anna : Nequaquam inquit, domine mi. Nam mulier infelix nimis ego sum, vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi
interl.| hodie scilicet
sed {t. 2 : Erfurt, f. 2vb ; facsim., p. 4b} effudi animam meam in conspectu Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 1,16 
Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial,
interl.| absque iugo et17 notandum hic quod18 ebriosi filii Belial vocanturD
17 et] om. To85
18 hic quod] quia To85
quia ex multitudine doloris et meroris mei19 locuta sum usque in presens.
19 mei Weber ] me cacogr. Rusch
Numérotation du verset 1Rg. 1,17 
Tunc Eli ait ei : Vade in pace et Deus Israel det tibi petitionem quam rogasti eum.
Numérotation du verset 1Rg. 1,18 
Et illa dixit : Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam et comedit, vultusque illius20
20 illius Λ Φ Rusch Clementina ] eius Weber
interl.| quia in incepto, scilicet21 voto firmiter perseveravit, sic et nos perseverare debemus si exaudiri a Domino22 volumusE
E ¶Codd. : To85 (17r) ; Rusch
21 scilicet] et in To85
22 a Domino ] om. To85
non sunt amplius in diversa mutati.
marg.| VULTUSQUE ILLIUS NON SUNT IN DIVERSA MUTATI . RABANUS. Alia translatio : facies non concidit amplius quia certissime se credidit exauditam.
marg.| RABANUS. 23 Nequaquam enim Ecclesia a fide et dilectione redemptoris in diversa declinando mutata est.
23 Rabanus] Ra. Rusch
Numérotation du verset 1Rg. 1,19 
Et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Helchana Annam uxorem suam et recordatus est eius Dominus.
marg.| ET  RECORDATUS  EST  EIUS  DOMINUS. RA<BANUS>. Quia Anna Dominum devote postulavit, concepit et peperit. Sic Ecclesia per naturalem intellectum orans mysterium Incarnationis corde concepit, ore confessionis genuit.
Numérotation du verset 1Rg. 1,20 
Et factum est post circulum dierum,
interl.| anni reditum24 F
24 anni] circulum praem. T85
concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuel,
interl.| ‘postulatio’ vel ‘nomen eius Deus’G
marg.| RA<BANUS>. Samuel : ‘postulatio Dei’ vel ‘nomen eius Deus’, quia actor scilicet nativitatis eius, quia sterili oranti concessit filium qui cunctis diebus sibi in templo deserviret.H
marg.| VOCAVIT NOMEN EIUS SAMUEL. Id est Deus Anne primogenitus propheta. Quis est hic nisi dominicus homo ?
marg.| ANNA PEPERIT FILIUM, id est Ecclesia ex nationibus prius lacte nutrivit filium quem concepit per fidem, id est simplici intellectu in suis auditoribus. Tres vituli tria tempora significant quibus Christum exspectabat Ecclesia. Tres modii farine fides, spes, caritas quas obtulit Ecclesia, seu tres filii Noe ex quibus plures Ecclesia per fidem Deo obtulit. Hec dona pro puero offert Ecclesia gentium, ut ostendat se puerum genuisse, id est fidem Christi percepisse et operibus demonstrare velle et adduxit eum in Silo in domum Domini cum perfecta fide incarnationis iunxit se primitive Ecclesie ex Iudeis.
eo quod a Domino postulasset eum.
Numérotation du verset 1Rg. 1,21 
Ascendit autem vir eius25 Helchana et omnis domus eius ut immolaret Domino hostiam sollemnem et votum suum.
25 eius Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,22 
Et Anna non ascendit dixit enim viro suo : Non vadam donec ablactetur infans et ducam eum et26 appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter.
26 et Rusch Clementina ] ut Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,23 
Et ait ei Helchana vir suus : Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum, precorque ut impleat Dominus verbum suum.
marg.| PRECORQUE UT IMPLEAT DOMINUS VERBUM SUUM . Quod voluisti vel suum quod promisit per Eli cum ait : Det tibi Deus petitionem etc.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 3ra ; facsim., p. 5a} MANSIT  ERGO  MULIER etc. Non vult Anna puerum ducere ad domum Dei antequam ablactetur, quia Ecclesia nullum ad sacerdotium provehit dum lactis infantie particeps est non solidi cibi et intelligentie spiritualis capax.
et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte.
Numérotation du verset 1Rg. 1,24 
Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus
interl.| in sacrificio, scilicet pie confessionis
marg.| IN  VITULIS. In pro cum ut ibi in argento et auro.
et tribus modiis farine
interl.| exercitio bone operationis
et amphora vini.
interl.| gratia eruditionis, scilicet et fide sancte Trinitatis instructum ut posset dicere reddemus vitulos labiorum nostrorum et digne offeret sacramentum corporis et sanguinis Domini
marg.| ET  TRIBUS  MODIIS  FARINE  ET  AMPHORA  VINI. Que continet tres modios, non intelligitur cuncta simul obtulisse Deo sed quedam Deo quedam sacerdoti, ut libenter susciperet puerum in ministerio.
marg.| HIERONYMUS. In hebreo : modio farine, sed vitio scriptorum depravatum est. Si enim cum tribus vitulis tres modios farine obtulit contra legem fecit. In qua dicitur : «Vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos immaculatos septem»t, et in sacrificiis eorum simile oleo consperse tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem unam decimam per agnum. Hec vero decima pars decima ephi erat, unde intelligitur quod Helchana non obtulit tres modios farine cum tribus vitulis sed novem decimas.
t Nm. 29, 2.
Et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus
Numérotation du verset 1Rg. 1,25 
et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Eli.
Numérotation du verset 1Rg. 1,26 
Et ait Anna27 obsecro :
27 Anna Λ Φ Rusch Clementina ] om. Weber
interl.| scilicet ut bene suscipias.
mi domine vivit anima tua domine ; ego sum mulier illa28 que steti coram te hic orans Dominum.
28 mulier illa] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,27 
Pro puero isto, oravi et dedit mihi Dominus29 petitionem meam quam postulavi eum.
29 mihi Dominus C Λ Φ Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,28 
Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus
interl.| scilicet quamdiu vixerit
quibus fuerit accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et adoravit30 Anna et ait :
30 adoravit] oravit Weber
marg.| ET  ADORAVIT  ANNA. Non invenitur orare in hoc cantico nisi per duo verba tantum. Unum est ubi dicit : «Letata sum in salutari tuo»u. Alterum ibi : «Quia non est Deus preter te»v. Sed iustus orat sine intermissione, quia non desinit bene agere. Unde : «Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum»w. Levat manus qui levat actus. Moyse levante manus vincit Israel dimittente vero vincit Amalech quia dum elevat actus famulus Dei vincit plebs Deix. Si autem dimiserit vincit Amalech inimicus Dei.
u 1Rg. 2, 1.
v Sir. (Eccli.) 36, 5.
w Ps. 141, 2.
x Cf. Ex. 17, 11 : « Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel : sin autem paululum remisisset, superabat Amalec ».



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Rg. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=12&chapitre=12_1)

Notes :