Capitulum 16

Numérotation du verset 1Rg. 16,1 

Dixitque Dominus ad Samuelem1 : Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum ne regnet super Israel ? Imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regem.
1 Samuelem Λ Rusch Clementina ] Samuhel Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,2  

Et ait Samuel : Quomodo vadam ? Audiet enim Saul et interficiet me. Et ait Dominus : Vitulum de armento tolles in manu tua et dices ad immolandum Domino veni.
Numérotation du verset 1Rg. 16,3 

Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et ungues quemcumque monstravero tibi.
Numérotation du verset 1Rg. 16,4 

Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei. Dixeruntque : Pacificusne2 ingressus tuus ?
2 pacificusne C Λ Φ Rusch ] pacificus Weber , pacificusne est Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 16,5 

Et ait : Pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini
et venite mecum3.
3 mecum] + ut immolem Weber
Sanctificavit ergo Isai
et filios eius et vocavit eos ad sacrificium.
Numérotation du verset 1Rg. 16,6 

Cumque ingressi essent vidit Eliab et ait : Num coram Domino est christus eius ?
Numérotation du verset 1Rg. 16,7 

Et dixit Dominus ad Samuel : Ne respicias vultum eius, neque altitudinem stature eius, quoniam abieci eum nec iuxta intuitum
hominis ego4 iudico. Homo enim videt ea que parent, Dominus autem intuetur cor.
4 ego Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,8 

Et vocavit Isai Aminadab et adduxit eum coram Samuel. Qui dixit : Nec hunc elegit Dominus.
Numérotation du verset 1Rg. 16,9 

Adduxit autem Isai Samma de quo ait : Etiam hunc non elegit Dominus.
Numérotation du verset 1Rg. 16,10 

Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuel et ait Samuel ad Isai : Non elegit Dominus ex istis.
Numérotation du verset 1Rg. 16,11 

Dixitque Samuel ad Isai : Numquid iam completi sunt filii ? Qui respondit : Adhuc reliquus est parvulus et pascit oves.
Et ait Samuel ad Isai : Mitte5 adduc eum, nec enim discumbemus priusquam ille huc veniat6.
5 mitte] + et Weber |
6 veniat D Φ Rusch Clementina ] venerit Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 16,12 

Misit ergo et adduxit eum. Erat autem rufus et pulcher aspectu,
decoraque facie, et ait Dominus : Surge et7 ungue eum.
7 et] om. Weber
Ipse est enim.
Numérotation du verset 1Rg. 16,13 

Tulit ergo8 Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini
8 ergo Rusch Clementina ] igitur Weber
in David
a die illa et deinceps9. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.
9 deinceps Rusch Clementina ] in reliquum Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,14 

Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino.
Numérotation du verset 1Rg. 16,15 

Dixeruntque servi Saul ad eum :
Ecce spiritus Dei malus exagitat te.
Numérotation du verset 1Rg. 16,16 

Iubeat dominus noster rex10 et servi tui qui coram te sunt querent11 hominem scientem psallere cithara,
10 rex Cava Σ Rusch ] om. Weber |
11 querent A Λ Φ Rusch Clementina ] quaerant Weber |
ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras.
Numérotation du verset 1Rg. 16,17 

Et ait Saul ad servos suos : Providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me.
Numérotation du verset 1Rg. 16,18 

Et respondens unus de pueris ait : Ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere cithara12, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo.
12 cithara Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,19 

Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens : Mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis.
Numérotation du verset 1Rg. 16,20 

Tulitque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Sauli13.
13 Sauli Rusch ] Saul A C D Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,21 

Et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est eius armiger.
Numérotation du verset 1Rg. 16,22 

Misitque Saul ad Isai dicens : Stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis.
Numérotation du verset 1Rg. 16,23 

Igitur quandocumque spiritus Dei malus14 arripiebat Saul, tollebat David citharam, et percutiebat manu sua et refocillabatur Saul,
14 malus Cava Λ Φ Rusch Clementina ] om. Weber
et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus.

Capitulum 16

Numérotation du verset 1Rg. 16,1 
Dixitque Dominus ad Samuelem1 : Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum ne regnet super Israel ? Imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regem.
1 Samuelem Λ Rusch Clementina ] Samuhel Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,2  
Et ait Samuel : Quomodo vadam ? Audiet enim Saul et interficiet {t. 2 : Erfurt, f. 13va ; facsim., p. 26a} me. Et ait Dominus : Vitulum de armento tolles in manu tua et dices ad immolandum Domino veni.
Numérotation du verset 1Rg. 16,3 
Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et ungues quemcumque monstravero tibi.
interl.| Christus unctus est oleo letitie pre consortibus suisa
a Cf. Ps. 44, 8 : « Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem. Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo letitie, pre consortibus tuis ».
Numérotation du verset 1Rg. 16,4 
Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei. Dixeruntque : Pacificusne2 ingressus tuus ?
2 pacificusne C Λ Φ Rusch ] pacificus Weber , pacificusne est Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 16,5 
Et ait : Pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini
interl.| id est lavate vestes
et venite mecum3.
3 mecum] + ut immolem Weber
interl.| ut immolem
Sanctificavit ergo Isai
interl.| id est mundare se ipsos fecit
et filios eius et vocavit eos ad sacrificium.
Numérotation du verset 1Rg. 16,6 
Cumque ingressi essent vidit Eliab et ait : Num coram Domino est christus eius ?
Numérotation du verset 1Rg. 16,7 
Et dixit Dominus ad Samuel : Ne respicias vultum eius, neque altitudinem stature eius, quoniam abieci eum nec iuxta intuitum
marg.| NE  RESPICIAS etc.  NEC  IUXTA  INTUITUM etc. Reprobatis maioribus filiis Isai minimus ad regnum eligitur, quia spreto iudaico sacerdotio et regno prioris populi Christus caput minoris populi, rex et sacerdos factus est.
hominis ego4 iudico. Homo enim videt ea que parent, Dominus autem intuetur cor.
4 ego Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,8 
Et vocavit Isai Aminadab et adduxit eum coram Samuel. Qui dixit : Nec hunc elegit Dominus.
Numérotation du verset 1Rg. 16,9 
Adduxit autem Isai Samma de quo ait : Etiam hunc non elegit Dominus.
Numérotation du verset 1Rg. 16,10 
Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuel et ait Samuel ad Isai : Non elegit Dominus ex istis.
interl.| hec est gens sabbatizans reprobata
Numérotation du verset 1Rg. 16,11 
Dixitque Samuel ad Isai : Numquid iam completi sunt filii ? Qui respondit : Adhuc reliquus est parvulus et pascit oves.
marg.| PARVULUS  ET  PASCIT  OVES. De officio pecorum factus est David rex hominum Christus autem ab ovili iudaice plebis ad regnum gentium translatus est.
Et ait Samuel ad Isai : Mitte5 adduc eum, nec enim discumbemus priusquam ille huc veniat6.
5 mitte] + et Weber
6 veniat D Φ Rusch Clementina ] venerit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,12 
Misit ergo et adduxit eum. Erat autem rufus et pulcher {t. 2 : Erfurt, f. 13vb ; facsim., p. 26b} aspectu,
interl.| «Quis est iste qui venit de edom tinctis vestibus de Bosra ?»b
b Is. 36, 1.
interl.| «Speciosus forma pre filiis hominum»c
c Ps. 44, 3.
decoraque facie, et ait Dominus : Surge et7 ungue eum.
7 et] om. Weber
interl.| «Unxit te Deus, Deus tuus, oleo letitie pre consortibus tuis»d
d Ps. 44, 8.
Ipse est enim.
Numérotation du verset 1Rg. 16,13 
Tulit ergo8 Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini
8 ergo Rusch Clementina ] igitur Weber
interl.| reprobato Saule
in David
interl.| Christum qui «manu fortis - quia diabolum et mundum vicit - et desiderabilis»e. Undef : «Veniet desideratus cunctis gentibus»
e Fontes : cf. <Parall . > Glossa ordinaria (Mt. 1, 6).
f Agg. 2, 8.
a die illa et deinceps9. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.
9 deinceps Rusch Clementina ] in reliquum Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,14 
Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino.
Numérotation du verset 1Rg. 16,15 
Dixeruntque servi Saul ad eum :
interl.| omnes subiecti regis servi vel pueri soli consiliarii vocantur amici
Ecce spiritus Dei malus exagitat te.
marg.| SPIRITUS  DOMINI  MALUS etc. ISIDORUS. Sic dictus est etiam sopor Domini qui occupavit milites Saulis cum David hastam et cifum abstulit a capite dormientis non quod ipse Dominus dormiret sed quia eius nutu infusus esset ne quisquam presentiam David sentiret. Dicitur ergo Spiritus Dei malus id est minister Dei ad {t. 2 : Erfurt, f. 13vb ; facsim., p. 26b} faciendum in Saule quod eum pati decerneret iudex omnium.
Grego<rius>. Diabolus licet affictionem iustorum semper appetat tamen si a Deo potestatem non accipit ad temptationis articulum non convalescit unde omnis voluntas eius iniusta. Ex se enim temptare appetit sed eos qui temptandi sunt et prout temptandi sunt Deus iuste temptari permittit. Ideo idem spiritus et Domini appellatur et malus Domini per licentiam iuste potestatis malus per desiderium iniuste voluntatis formidari ergo non debet qui nihil nisi permissus valet quamvis enim malignitas a Domino non sit potestas nisi a Deo non est.
Numérotation du verset 1Rg. 16,16 
Iubeat dominus noster rex10 et servi tui qui coram te sunt querent11 hominem scientem psallere cithara,
10 rex Cava Σ Rusch ] om. Weber
11 querent A Λ Φ Rusch Clementina ] quaerant Weber
marg.| SCIENTEM  PSALLERE  CITHARA. Erat David canticis musice eruditus. Diversorum sonorum rationabilis moderatusque concentus Ecclesie unitatem significat que variis modis quotidie resonat. David in cithara sua malignum spiritum compescuit non quod tanta vis esset in cithara sed in figura crucis Christi que de ligno et cordarum extensione gerebatur que iam tunc demones effugabat. Tropologice autem hoc facto compatiendum proximo instruimur plerumque enim superbus dives exhortationis blandimento placandus est. Quia plerumque dura vulnera per levia fomenta mollescunt et furor insanorum ad salutem medico blandiente reducitur apprehensa David cithara Sauli sedabat insaniam. Par Saulem potentes per David vita sanctorum signatur. Cum ergo Saul ab immundo spiritu arripitur David canente eius vesania temperatur. Quia cum sensus potentum per elationem in furorem vertitur dignum est ut ad salutem mentis quasi dulcedine cithare locutionis nostre tranquillitate revocetur.
ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras.
Numérotation du verset 1Rg. 16,17 
Et ait Saul ad servos suos : Providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me.
Numérotation du verset 1Rg. 16,18 
Et respondens unus de pueris ait : Ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere cithara12, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo.
12 cithara Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,19 
Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens : Mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis.
Numérotation du verset 1Rg. 16,20 
Tulitque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Sauli13.
13 Sauli Rusch ] Saul A C D Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,21 
Et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est eius armiger.
Numérotation du verset 1Rg. 16,22 
Misitque Saul ad Isai dicens : Stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis.
Numérotation du verset 1Rg. 16,23 
Igitur quandocumque spiritus Dei malus14 arripiebat Saul, tollebat David citharam, et percutiebat {t. 2 : Erfurt, f. 14ra ; facsim., p. 27a} manu sua et refocillabatur Saul,
14 malus Cava Λ Φ Rusch Clementina ] om. Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 14ra ; facsim., p. 27a} REFOCILLABATUR SAUL. Ante enim vexabatur a demonio usque ad suffocationem. Refert Boethius g philosophum quemdam tactu cithare demonium ab obsesso corpore pepulisse.
g Cf. Boethius, De institutione musica, 1, 1, Leipzig, 1867, p. 184.7-186.1, praesertim p. 184.7-9 : « Vulgatum quippe est, quam saepe iracundias cantilena represserit, quam multa vel in corporum vel in animorum affectionibus miranda perfecerit ».
et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Rg. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=12&chapitre=12_16)

Notes :