Capitulum 24

Numérotation du verset 1Rg. 24,1 

Ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi.
Numérotation du verset 1Rg. 24,2 

Cumque reversus esset Saul postquam persecutus est Philisteos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est Engaddi.
Numérotation du verset 1Rg. 24,3 

Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israel, perrexit ad investigandum David et viros eius, etiam super abruptissimas petras que solis ibicibus pervie sunt.
Numérotation du verset 1Rg. 24,4 

Venit1 ad caulas ovium2
1 venit] et praem. Weber |
2 ovium] quoque praem. Weber |
que se offerebant vianti, eratque ibi spelunca,
quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem.
Porro David et viri eius in interiore3 parte spelunce latebant.
3 interiore] interiori Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,5 

Et dixerunt servi David ad eum : Ecce dies de qua locutus est Dominus ad te, ego tradam4 inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David et precidit oram chlamydis Saul silenter.
4 tradam] + tibi Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,6 

Post hec percussit cor suum David eo quod abscidisset chlamydis oram5 Saul.
5 chlamydis oram] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,7 

Dixitque ad viros suos : Propitius sit mihi6 Dominus, ne faciam hanc rem Domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quoniam christus Domini est. Vivit Dominus,
6 sit mihi Σ Rusch Clementina ] inv. Weber
quia nisi Dominus percusserit eum aut dies eius venerit ut moriatur aut descendens
in prelium perierit propocius sit mihi Dominus ut non mittam manum meam in christum Domini7
7 vivit Dominus quia … in christum Domini] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,8 

et confregit David viros suos sermonibus istis8 et non permisit eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat cepto itinere.
8 istis] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,9 

Surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens : Domine, mi rex. Et respexit Saul post se et inclinans se David pronus in terram adoravit.
Numérotation du verset 1Rg. 24,10 

dixitque ad Saul : Quare audis verba hominum loquentium David querit malum adversum te ?
Numérotation du verset 1Rg. 24,11 

Ecce viderunt hodie9 oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca, et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. Dixi enim : Non extendam manum meam in domino meo quia Christus Domini est.
9 viderunt hodie] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,12 

Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tue in manu mea, quoniam cum preciderem summitatem chlamydis tue, nolui extendere manum meam in te, animadverte et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te, tu autem insidiaris anime meae ut auferas eam.
Numérotation du verset 1Rg. 24,13 

Iudicet Dominus inter10 me et te et ulciscatur Dominus me11 ex te, manus autem mea non sit in te.
10 inter] coniec. cum Weber , ter cacogr. Rusch |
11 Dominus me] inv. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 24,14 

Sicut et in proverbio antiquo dicitur : ab impiis egredietur impietas, manus ergo mea non sit in te.
Numérotation du verset 1Rg. 24,15 

Quem persequeris12 rex Israel ? Quem persequeris ? Canem mortuum
12 persequeris Λ Φ Rusch Clementina ] sequeris R A Σ m Weber , queris Cava D
persequeris13 et policem unum.
13 persequeris Rusch Clementina ] sequeris Weber , queris Cava
Numérotation du verset 1Rg. 24,16 

Sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et iudicet14 causam meam et eruat me de manu tua.
14 iudicet Rusch Clementina ] diiudicet R A Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,17 

Cum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul dixit Saul : Numquid hec vox15 tua est fili mi David ? Et levavit Saul vocem suam et flevit,
15 hec vox Cava Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,18 

Dixitque ad David : Iustior tu es quam ego, tu enim tribuisti mihi bona ego autem reddidi tibi mala.
Numérotation du verset 1Rg. 24,19 

Et tu indicasti mihi16 hodie que feceris mihi bona quomodo tradiderit me Dominus in manu tua et non occideris me.
16 mihi] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,20 

Quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona ? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.
Numérotation du verset 1Rg. 24,21 

Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israel,
Numérotation du verset 1Rg. 24,22 

iura mihi in Domino ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei.
Numérotation du verset 1Rg. 24,23 

Et iuravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam et David et viri eius ascenderunt ad tutiora loca.

Capitulum 24

Numérotation du verset 1Rg. 24,1 
Ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi.
interl.| fons hedi vel oculus temptationis
Numérotation du verset 1Rg. 24,2 
Cumque reversus esset Saul postquam persecutus est Philisteos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est Engaddi.
Numérotation du verset 1Rg. 24,3 
Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israel, perrexit ad investigandum David et viros eius, etiam super abruptissimas petras que solis ibicibus pervie sunt.
interl.| ibices sunt animalia que de rupibus cadentia se cornibus excipiunt
Numérotation du verset 1Rg. 24,4 
Venit1 ad caulas ovium2
1 venit] et praem. Weber
2 ovium] quoque praem. Weber
interl.| locus sic appellatus
que se offerebant vianti, eratque {t. 2 : Erfurt, f. 20ra ; facsim., p. 39a} ibi spelunca,
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 19vb ; facsim., p. 38b} ERATQUE IBI SPELUNCA etc. R<ABANUS>. Rex improvisis exceptus insidiis quod innocenti moliebatur, incidit in foveam quam fecit. David vero pro malis bona retribuens non occidit eum sed in testimonium facti oram chlamydis abscidit, cum facilius esset adversarium perdere quam fallere latuit David in spelunca ne inveniretur. Tegitur autem terra, id est carne qui latet in spelunca. Iesus autem latebat in carne quam acceperat de terra ne a Iudeis inveniretur divinitas : «Si enim cognovissent numquam Deum glorie crucifixissent»a . Illi ergo non cognoscentes Deum hominem persecuti sunt. In speluncam fugit Christus a facie Saul tamdiu enim persecuti sunt illum Iudei donec in monumento poneretur quod excisum erat in Petra. Saul ad purgandum ventrem speluncam ingreditur, quia Iudei conceptam malitiam contra Christum quasi odorem fetidum emiserunt et cogitationes malas factis deterioribus ostendebant. David servare Saulem quam perdere maluit quem in antro occultatus ipso testante habuit. Sic et Christus cum esset in spelunca carnis persecutorem populum in potestatem habuit, nec occidit de quo scriptum erat ne occidas eos. Summitatem chlamydis silenter abscidit, quia Christus Iudeos non occidit sed gloriam regni abstulit. Chlamydis enim abscisio regni amputatio unde cum Saul vestimentum dirupit Samuelis ait Samuel b : «Dirupit Dominus regnum Israel de manu tua».
a 1Cor. 2, 8.
b 1Rg. (1Sm.) 15, 23.
quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 20ra ; facsim., p. 39a} SAUL. GREGORIUS. Moraliter. Quid per Saul nisi mali rectores ? Quid per David nisi boni subditi signantur ? Saul ventrem purgare est pravos prepositos conceptam in corde malitiam usque ad opera miseri odoris extendere et cogitata apud se noxia factis exterioribus exequendo monstrare. Quem tamen David ferire metuit, quia pie subditorum mentes ab omni se peste obtrectationis abstinentes prepositorum vitam nullo lingue gladio percutiunt etiam cum imperfectionem reprehendunt, quia si quando propter infirmitatem se abstinere vix possunt extrema quedam atque exteriora prepositorum mala sed tamen humiliter loquuntur et quasi oram chlamydis silenter incidunt, quia dum prelate dignitati saltem innoxie et latenter derogant quasi regis superpositi vestem fedant sed tamen ad semetipsos redeunt seque de tenuissima verbi laceratione reprehendunt. David enim percussit cor suum eo quod abscidisset oram chlamydis Saul facta quippe prepositi oris gladio ferienda non sunt etiam cum recte reprehendenda videantur. Si quando vero contra eos vel in minimis lingua labitur necesse est ut per afflictionem penitentie comprimatur ut ad seipsum redeat et cum preposite dignitati deliquerit eius contra se iudicium sibi qui prelatus est perhorrescat. Nam cum prepositis delinquimus eius ordinationi qui eos nobis pretulit obviamus. Unde Moyses cum contra se et Aaron populum conqueri cognovisset ait : «Nos enim quid sumus ? Nec contra nos murmur vestrum est sed contra Deum»c .
c Ex. 16, 8.
Porro David et viri eius in interiore3 parte spelunce latebant.
3 interiore] interiori Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,5 
Et dixerunt servi David ad eum : Ecce dies de qua locutus est Dominus ad te, ego tradam4 inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David et precidit oram chlamydis Saul silenter.
4 tradam] + tibi Weber
interl.| chlamys est sagum militare que etiam pirotica dicitur eo quod acuminata sit ex utraque parte qua pertingit usque ad talos.
Numérotation du verset 1Rg. 24,6 
Post hec percussit cor suum David eo quod abscidisset chlamydis oram5 Saul.
5 chlamydis oram] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,7 
Dixitque ad viros suos : Propitius sit mihi6 Dominus, ne faciam hanc rem Domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quoniam christus Domini est. Vivit Dominus,
6 sit mihi Σ Rusch Clementina ] inv. Weber
marg.| VIVIT  DOMINUS. Defectiva littere Iosephus supplet : qui erant cum eo redarguebant eum. Servabat enim inimicum qui volebat delere eum et sedavit eos dicens :   Vivit Dominus etc.
quia nisi Dominus percusserit eum aut dies eius venerit ut moriatur aut descendens
interl.| peste vel aliquo huiusmodi
in prelium perierit propocius sit mihi Dominus ut non mittam manum meam in christum Domini7
7 vivit Dominus quia … in christum Domini] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,8 
et confregit David viros suos sermonibus istis8 et non permisit eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat cepto itinere.
8 istis] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,9 
Surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens : Domine, mi rex. Et respexit Saul post se et inclinans se David pronus in terram adoravit.
Numérotation du verset 1Rg. 24,10 
dixitque ad Saul : Quare audis verba hominum loquentium David querit malum adversum te ?
Numérotation du verset 1Rg. 24,11 
Ecce viderunt hodie9 oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca, et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. Dixi enim : {t. 2 : Erfurt, f. 20rb ; facsim., p. 39b} Non extendam manum meam in domino meo quia Christus Domini est.
9 viderunt hodie] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,12 
Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tue in manu mea, quoniam cum preciderem summitatem chlamydis tue, nolui extendere manum meam in te, animadverte et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te, tu autem insidiaris anime meae ut auferas eam.
Numérotation du verset 1Rg. 24,13 
Iudicet Dominus inter10 me et te et ulciscatur Dominus me11 ex te, manus autem mea non sit in te.
10 inter] coniec. cum Weber , ter cacogr. Rusch
11 Dominus me] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,14 
Sicut et in proverbio antiquo dicitur : ab impiis egredietur impietas, manus ergo mea non sit in te.
Numérotation du verset 1Rg. 24,15 
Quem persequeris12 rex Israel ? Quem persequeris ? Canem mortuum
12 persequeris Λ Φ Rusch Clementina ] sequeris R A Σ m Weber , queris Cava D
interl.| ignobilem impotentem
persequeris13 et policem unum.
13 persequeris Rusch Clementina ] sequeris Weber , queris Cava
Numérotation du verset 1Rg. 24,16 
Sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et iudicet14 causam meam et eruat me de manu tua.
14 iudicet Rusch Clementina ] diiudicet R A Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,17 
Cum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul dixit Saul : Numquid hec vox15 tua est fili mi David ? Et levavit Saul vocem suam et flevit,
15 hec vox Cava Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,18 
Dixitque ad David : Iustior tu es quam ego, tu enim tribuisti mihi bona ego autem reddidi tibi mala.
Numérotation du verset 1Rg. 24,19 
Et tu indicasti mihi16 hodie que feceris mihi bona quomodo tradiderit me Dominus in manu tua et non occideris me.
16 mihi] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,20 
Quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona ? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.
Numérotation du verset 1Rg. 24,21 
Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israel,
Numérotation du verset 1Rg. 24,22 
iura mihi in Domino {t. 2 : Erfurt, f. 20va ; facsim., p. 40a} ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei.
Numérotation du verset 1Rg. 24,23 
Et iuravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam et David et viri eius ascenderunt ad tutiora loca.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Rg. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=12&chapitre=12_24)

Notes :