Capitulum 12

Numérotation du verset 1Rg. 12,1 

Dixit autem Samuel ad universum Israel : Ecce audivi vocem vestram iuxta omnia que locuti estis ad me, et constitui super vos regem.
Numérotation du verset 1Rg. 12,2 

Et nunc rex graditur ante vos, ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt, itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad diem hanc, ecce presto sum.
Numérotation du verset 1Rg. 12,3 

Loquimini de me coram Domino et coram Christo eius
utrum bovem cuiusquam tulerim, an asinum si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiusquam munus accepi, et contemnam illud hodie restituamque vobis.
Numérotation du verset 1Rg. 12,4 

Et dixerunt : Non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiam.
Numérotation du verset 1Rg. 12,5 

Dixitque ad eos : Testis est1 Dominus adversum vos, et testis christus eius in die hac, quia non inveneritis in manu mea
1 est] om. Weber
quippiam.
Et dixerunt : Testis.
Numérotation du verset 1Rg. 12,6 

Et ait Samuel ad populum : Dominus qui fecit Moysen et Aaron et eduxit patres nostros de terra Egypti adest2.
2 adest] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 12,7 

Nunc ergo state ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris,
Numérotation du verset 1Rg. 12,8 

quomodo ingressus est Iacob in Egypto3 et clamaverunt patres vestri ad Dominum et misit Dominus Moysen et Aaron et eduxit patres vestros ex Egypto et collocavit eos in loco hoc.
3 Egypto] Aegyptum Weber
Numérotation du verset 1Rg. 12,9 

Qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisare magistri militie Asor, et in manus4 Philistinorum et in manu regis Moab, et pugnaverunt adversum eos.
4 in manus] in manu Weber
Numérotation du verset 1Rg. 12,10 

Postea5 clamaverunt ad Dominum et dixerunt : Peccavimus quia dereliquimus Dominum, et servivimus6 Baalim et Astharoth. Nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi.
5 postea] + autem Weber |
6 servivimus] ervivimus cacogr. Rusch |
Numérotation du verset 1Rg. 12,11 

Et misit Dominus Ieroboal,
et Badan,
et Barach7
7 Barac(h) Σ Φ Rusch ] om. Weber
Iepte,
et Samuel
et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum et habitastis confidenter.
Numérotation du verset 1Rg. 12,12 

Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi : Nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus vester regnaret in vobis.
Numérotation du verset 1Rg. 12,13 

Nunc ergo presto est rex vester quem elegistis et petistis ecce dedit vobis Dominus regem.
Numérotation du verset 1Rg. 12,14 

Si timueritis regem8, si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non exasperaveritis os Domini, eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum.
8 si timueritis regem] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 12,15 

Si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros.
Numérotation du verset 1Rg. 12,16 

Sed et nunc state et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro.
Numérotation du verset 1Rg. 12,17 

Numquid non messis tritici est hodie ?
Invocabo Dominum et dabit voces
et pluvias, et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem.
Numérotation du verset 1Rg. 12,18 

Et clamavit Samuel ad Dominum
et dedit Dominus
voces
et pluvias9
9 pluvias Λ D Φ Rusch Clementina ] pluviam Weber
in die illa.
Numérotation du verset 1Rg. 12,19 

Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem dixitque universus populus ad Samuelem10 : Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur, addidimus enim universis peccatis nostris11 ut peteremus nobis regem.
10 Samuelem Φ Rusch Clementina ] Samuhel Weber |
11 nostris] + malum Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 12,20 

Dixit autem Samuel ad populum : Nolite timere, vos fecistis universum malum hoc, verumtamen nolite recedere
a tergo Domini, sed12 servite Domino in omni corde vestro.
12 sed C Rusch Clementina ] et Weber
Numérotation du verset 1Rg. 12,21 

Et nolite declinare post vana
que non proderunt vobis neque eruent vos quia vana sunt.
Numérotation du verset 1Rg. 12,22 

Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum, quia iuravit Dominus facere vos sibi populum.
Numérotation du verset 1Rg. 12,23 

Absit autem a me hoc peccatum in Domino, ut cessem orare pro vobis
et docebo vos viam bonam et rectam.
Numérotation du verset 1Rg. 12,24 

Igitur timete Dominum,
et servite ei in veritate et ex toto corde vestro,
vidistis enim magnifica que in vobis gesserit.
Numérotation du verset 1Rg. 12,25 

Quod si persevaveritis13 in malitia et vos et rex vester pariter peribitis.
13 persevaveritis] perseveraveritis Weber

Capitulum 12

Numérotation du verset 1Rg. 12,1 
Dixit autem Samuel ad universum Israel : Ecce audivi vocem vestram iuxta omnia que locuti estis ad me, et constitui super vos regem.
Numérotation du verset 1Rg. 12,2 
Et nunc rex graditur ante vos, ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt, itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad diem hanc, ecce presto sum.
Numérotation du verset 1Rg. 12,3 
Loquimini {t. 2 : Erfurt, f. 9vb ; facsim., p. 18b} de me coram Domino et coram Christo eius
interl.| Saule
utrum bovem cuiusquam tulerim, an asinum si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiusquam munus accepi, et contemnam illud hodie restituamque vobis.
Numérotation du verset 1Rg. 12,4 
Et dixerunt : Non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiam.
Numérotation du verset 1Rg. 12,5 
Dixitque ad eos : Testis est1 Dominus adversum vos, et testis christus eius in die hac, quia non inveneritis in manu mea
1 est] om. Weber
interl.| opere
quippiam.
interl.| mali
Et dixerunt : Testis.
Numérotation du verset 1Rg. 12,6 
Et ait Samuel ad populum : Dominus qui fecit Moysen et Aaron et eduxit patres nostros de terra Egypti adest2.
2 adest] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 12,7 
Nunc ergo state ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris,
Numérotation du verset 1Rg. 12,8 
quomodo ingressus est Iacob in Egypto3 et clamaverunt patres vestri ad Dominum et misit Dominus Moysen et Aaron et eduxit patres vestros ex Egypto et collocavit eos in loco hoc.
3 Egypto] Aegyptum Weber
Numérotation du verset 1Rg. 12,9 
Qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisare magistri militie Asor, et in manus4 Philistinorum et in manu regis Moab, et pugnaverunt adversum eos.
4 in manus] in manu Weber
Numérotation du verset 1Rg. 12,10 
Postea5 clamaverunt ad Dominum et dixerunt : Peccavimus quia dereliquimus Dominum, et servivimus6 Baalim et Astharoth. Nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi.
5 postea] + autem Weber
6 servivimus] ervivimus cacogr. Rusch
Numérotation du verset 1Rg. 12,11 
Et misit Dominus Ieroboal,
interl.| qui et Ged<e>on timor viri
et Badan,
interl.| id est Samson fortissimus
interl.| precipuus vel in iudicio
et Barach7
7 Barac(h) Σ Φ Rusch ] om. Weber
interl.| fulgur vel fulmen
interl.| aperiens, vel apertus, seu apertio
et Samuel
interl.| nominatus seu postulatus a Deo
et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum et habitastis confidenter.
Numérotation du verset 1Rg. 12,12 
Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi : Nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus vester regnaret in vobis.
Numérotation du verset 1Rg. 12,13 
Nunc ergo presto est rex vester quem elegistis et petistis ecce dedit vobis Dominus regem.
Numérotation du verset 1Rg. 12,14 
Si timueritis regem8, si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non exasperaveritis os Domini, eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum.
8 si timueritis regem] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 12,15 
Si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros.
Numérotation du verset 1Rg. 12,16 
Sed et nunc state et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro.
Numérotation du verset 1Rg. 12,17 
Numquid non messis tritici est hodie ?
marg.| MESSIS. RAB<ANUS>. Collectio scilicet gentilis populi ad fidem.
Invocabo Dominum et dabit voces
marg.| VOCES. Id est tonitrua et pluvias non est consuetudo Iudee in tempore estatis pluere.
et pluvias, et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem.
Numérotation du verset 1Rg. 12,18 
Et clamavit Samuel ad Dominum
interl.| in adventum Christi
et dedit Dominus
interl.| scilicet Christus
voces
interl.| blandientem predicationem
et pluvias9
9 pluvias Λ D Φ Rusch Clementina ] pluviam Weber
interl.| verba evangelii vel legis
in die illa.
Numérotation du verset 1Rg. 12,19 
Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem dixitque universus populus ad Samuelem10 : Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur, addidimus enim universis peccatis nostris11 ut peteremus nobis regem.
10 Samuelem Φ Rusch Clementina ] Samuhel Weber
11 nostris] + malum Weber
Numérotation du verset 1Rg. 12,20 
Dixit autem Samuel ad populum : Nolite {t. 2 : Erfurt, f. 10rb ; facsim., p. 19b} timere, vos fecistis universum malum hoc, verumtamen nolite recedere
interl.| sed sequamini dominum tamquam ducem vestrum
a tergo Domini, sed12 servite Domino in omni corde vestro.
12 sed C Rusch Clementina ] et Weber
Numérotation du verset 1Rg. 12,21 
Et nolite declinare post vana
interl.| mundi desideria
que non proderunt vobis neque eruent vos quia vana sunt.
Numérotation du verset 1Rg. 12,22 
Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum, quia iuravit Dominus facere vos sibi populum.
Numérotation du verset 1Rg. 12,23 
Absit autem a me hoc peccatum in Domino, ut cessem orare pro vobis
interl.| quamvis me et deum offenderitis
et docebo vos viam bonam et rectam.
interl.| Christum Dei verbum
Numérotation du verset 1Rg. 12,24 
Igitur timete Dominum,
interl.| sicut filii
et servite ei in veritate et ex toto corde vestro,
interl.| non ex necessitate
vidistis enim magnifica que in vobis gesserit.
Numérotation du verset 1Rg. 12,25 
Quod si persevaveritis13 in malitia et vos et rex vester pariter peribitis.
13 persevaveritis] perseveraveritis Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Rg. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=12&chapitre=12_12)

Notes :