Capitulum 4

Numérotation du verset 1Rg. 4,1 

Et factum est in diebus illis convenerunt Philistiim in pugnam1. Egressus est namque Israel
1 et factum est…in pugnam Σ Λ Rusch Clementina ] om. Weber
obviam Philistiim in prelium et castrametatus est iuxta lapidem adiutorii.
Porro Philistiim venerunt in Aphec
Numérotation du verset 1Rg. 4,2 

et instruxerunt aciem contra Israel. Inito autem certamine, terga vertit Israel Philisteis, et cesa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum.
Numérotation du verset 1Rg. 4,3 

Et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu de Israel : Quare percussit nos Dominus hodie coram Philistiim ? Afferamus ad nos de Silo arcam federis Domini et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum.
Numérotation du verset 1Rg. 4,4 

Misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam federis Domini exercituum
sedentis super cherubin,
erantque duo filii Eli cum arca federis Dei2 Ophni et Phinees.
2 Dei Λ Φ Rusch Clementina ] Domini Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,5 

Cumque venisset arca federis Domini in castra, vociferatus est omnis Israel clamore grandi, et personuit terra.
Numérotation du verset 1Rg. 4,6 

Et audierunt Philistiim vocem clamoris dixeruntque : Quenam hec3 vox clamoris magni in castris Hebreorum ? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra.
3 hec] + est Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,7 

Timueruntque Philistiim dicentes : Venit Deus in castra. Et ingemuerunt dicentes4 :
4 dicentes] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,8 

Ve nobis. Non enim fuit tanta exultatio heri et nudius tertius ve nobis. Quis nos servabit de manu deorum
sublimium istorum ? Hi sunt dii qui percusserunt Egyptum omni plaga in deserto.
Numérotation du verset 1Rg. 4,9 

Confortamini et estote viri,
Philistiim, ne serviatis Hebreis sicut illi servierunt nobis5. Confortamini et bellate.
5 nobis R Rusch ] vobis Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,10 

Pugnaverunt ergo Philistiim, et cesus est Israel et fugit unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israel triginta millia peditum.
Numérotation du verset 1Rg. 4,11 

Et arca Dei capta est,
duo quoque6 filii Eli mortui sunt, Ophni et Phinees.
6 duo quoque Rusch Clementina ] duoque R A Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,12 

Currens autem vir de Beniamin ex acie, venit in Silo in die illo, scissa veste et conspersus
pulvere caput.
Numérotation du verset 1Rg. 4,13 

Cumque ille venisset Eli, sedebat super sellam contra viam spectans7. Erat enim cor eius pavens pro arca Domini. Vir autem ille postquam ingressus est nuntiavit urbi et ululavit omnis civitas.
7 spectans Amiatinus Φ Rusch Clementina ] aspectans R C Λ Weber , espectans D, expectans Σ
Numérotation du verset 1Rg. 4,14 

Et audivit Eli sonitum clamoris dixitque : Quis est hic sonitus tumultus huius ? At ille festinavit et venit et nuntiavit Eli.
Numérotation du verset 1Rg. 4,15 

Eli autem erat nonaginta et octo annorum et oculi eius caligaverant et videre non poterat.
Numérotation du verset 1Rg. 4,16 

Et dixit ad Eli : Ego sum qui veni de prelio et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait : Quid actum est fili mi ?
Numérotation du verset 1Rg. 4,17 

Respondens autem qui nuntiabat : Fugit inquit Israel contra8 Philistiim, et ruina magna facta est in populo. Insuper et duo filii tui mortui sunt Ophni et Phinees et arca Dei capta est.
8 contra] coram Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,18 

Cumque ille nominasset arcam Dei,
cecidit de sella
retrorsum iuxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est.
Senex enim erat vir et grandevus et ipse iudicavit Israel quadraginta annis.
Numérotation du verset 1Rg. 4,19 

Nurus autem eius uxor Phinees,
pregnans erat vicinaque partui et audito nuntio quia9 capta esset arca Dei et mortuus esset10 socer suus et vir suus incurvavit se et peperit, irruerant enim in ea11 dolores subiti.
9 quia] quod Weber |
10 esset] om. Weber |
11 ea] eam Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 4,20 

In ipso autem momento
mortis eius dixerunt ei qui12 stabant circa eam ne timeas quia filium peperisti.
12 qui] que Weber
Que non respondit eis neque enim13 animadvertit.
13 enim] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,21 

Et vocavit puerum Hicabod dicens : Translata est gloria domini14 de Israel, quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo
14 Domini] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,22 

ait15 : Translata est gloria ab Israel eo quod capta esset arca Dei.
15 ait] et praem. Weber

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Rg. 4,1 
Et factum est in diebus illis convenerunt Philistiim in pugnam1. Egressus est namque Israel
1 et factum est…in pugnam Σ Λ Rusch Clementina ] om. Weber
interl.| vir videns deum vel fortis cum Deo
obviam Philistiim {t. 2 : Erfurt, f. 5ra ; facsim., p. 9a} in prelium et castrametatus est iuxta lapidem adiutorii.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 5ra ; facsim., p. 9a} IUXTA  LAPIDEM  ADIUTORII. Lapis adiutorii quem postea Samuel posuit in signum quando primum auxiliatus est ei Dominus.
Porro Philistiim venerunt in Aphec
marg.| APHEC. RABANUS. HIERONYMUS. Locus est iuxta vicum Esrom civitatis Iezrael, ubi dimicavit Saul in sorte Aser et interpretatur furor novus vel apprehendens qui enim iram Domini meruerunt ab hostibus comprehensi sunt.
Numérotation du verset 1Rg. 4,2 
et instruxerunt aciem contra Israel. Inito autem certamine, terga vertit Israel Philisteis, et cesa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum.
Numérotation du verset 1Rg. 4,3 
Et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu de Israel : Quare percussit nos Dominus hodie coram Philistiim ? Afferamus ad nos de Silo arcam federis Domini et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum.
Numérotation du verset 1Rg. 4,4 
Misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam federis Domini exercituum
marg.| ET  TULERUNT  INDE  ARCAM. Filii Israel tulerunt arcam ubi capta est. Et fideles ex iudeis duo testamenta ad gentes transtulerunt.
sedentis super cherubin,
marg.| SEDENTIS  SUPER  CHERUBIN. Tabula enim erat super arcam quam protegebant   cherubin alis, ubi apparebat Dominus per angelum et loquebatur.   Cherubin plenitudo scientie que in Christo et in duobus testamentis invenitur.
erantque duo filii Eli cum arca federis Dei2 Ophni et Phinees.
2 Dei Λ Φ Rusch Clementina ] Domini Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,5 
Cumque venisset arca federis Domini in castra, vociferatus est omnis Israel clamore grandi, et personuit terra.
marg.| CLAMORE  GRANDI. Clamor grandis vox predicatorum roborata miraculis ex duobus prolata testamentis, et personuit terra a voce predicationis sapientes seculi, demones quoque ingemuerunt credentes se superari.
Numérotation du verset 1Rg. 4,6 
Et audierunt Philistiim vocem clamoris dixeruntque : Quenam hec3 vox clamoris magni in castris Hebreorum ? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra.
3 hec] + est Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,7 
Timueruntque Philistiim dicentes : Venit Deus in castra. Et ingemuerunt dicentes4 :
4 dicentes] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,8 
Ve nobis. Non enim fuit tanta exultatio heri et nudius tertius ve nobis. Quis nos servabit de manu deorum
marg.| DE  MANU  DEORUM. Iudei unum Deum colunt sed gentes suo more loquuntur.
sublimium istorum ? Hi sunt dii qui percusserunt Egyptum omni plaga in deserto.
Numérotation du verset 1Rg. 4,9 
Confortamini et estote viri,
interl.| fortes
Philistiim, ne serviatis Hebreis sicut illi servierunt nobis5. Confortamini et bellate.
5 nobis R Rusch ] vobis Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,10 
Pugnaverunt ergo Philistiim, {t. 2 : Erfurt, f. 5rb ; facsim., p. 9b} et cesus est Israel et fugit unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israel triginta millia peditum.
Numérotation du verset 1Rg. 4,11 
Et arca Dei capta est,
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 5rb ; facsim., p. 9b} ET  ARCA  DEI  CAPTA  EST. Arca ab alienigenis capta testamentum ad gentes transiturum significat.
duo quoque6 filii Eli mortui sunt, Ophni et Phinees.
6 duo quoque Rusch Clementina ] duoque R A Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,12 
Currens autem vir de Beniamin ex acie, venit in Silo in die illo, scissa veste et conspersus
interl.| indicium luctus
pulvere caput.
Numérotation du verset 1Rg. 4,13 
Cumque ille venisset Eli, sedebat super sellam contra viam spectans7. Erat enim cor eius pavens pro arca Domini. Vir autem ille postquam ingressus est nuntiavit urbi et ululavit omnis civitas.
7 spectans Amiatinus Φ Rusch Clementina ] aspectans R C Λ Weber , espectans D, expectans Σ
Numérotation du verset 1Rg. 4,14 
Et audivit Eli sonitum clamoris dixitque : Quis est hic sonitus tumultus huius ? At ille festinavit et venit et nuntiavit Eli.
Numérotation du verset 1Rg. 4,15 
Eli autem erat nonaginta et octo annorum et oculi eius caligaverant et videre non poterat.
Numérotation du verset 1Rg. 4,16 
Et dixit ad Eli : Ego sum qui veni de prelio et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait : Quid actum est fili mi ?
Numérotation du verset 1Rg. 4,17 
Respondens autem qui nuntiabat : Fugit inquit Israel contra8 Philistiim, et ruina magna facta est in populo. Insuper et duo filii tui mortui sunt Ophni et Phinees et arca Dei capta est.
8 contra] coram Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,18 
Cumque ille nominasset arcam Dei,
marg.| CUMQUE  ILLE  NOMINASSET  ARCAM  DEI. R<ABANUS>. Hec Iosephus ita refert : cum Eli arcam audisset ab hostibus captam dolore turbatus, ruens de sede defunctus est, dum nonagintaocto vixisset annos, quorum quadraginta tenuit principatum. Ea die defuncta est coniunx Phinees filii eius, dum post occasum mariti vivere non toleraret. Peperit autem filium septem mensium quem appellaverunt Hicaboth, id est inglorium, quia illo tempore huiusmodi infortunium accidisset.
marg.| Habuit autem principatum primus Eli de domo Ithamar filii Aaron. Nam prius de domo Eleazari sacerdotes erant, ex quo honorem filius a patre percipiebat, et Eleazar Phinees filio suo tradidit. Post eum Abiezer filius honorem accepit quem Bozi filio suo dereliquit, cui Ozi filius successit et post hunc Eli tenuit sacerdotium ex domo Eleazari denuo receperunt.
cecidit de sella
interl.| quicumque retrorsum convertitur a fide et veritate necesse est ut cadat et moriatur mystice autem transeunte arca domini ad gentes periit sacerdotium iudeorum.
marg.| CECIDIT  DE  SELLA. Et ruente Eli de sella pontificis sedes remanet vacua, et gloria sacerdotum est extincta.
retrorsum iuxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est.
marg.| MORTUUS  EST. Moritur Eli moriuntur et filii, quia deficit pontificatus cum sacerdotio veteri.
Senex enim erat vir et grandevus et ipse iudicavit Israel quadraginta annis.
Numérotation du verset 1Rg. 4,19 
Nurus autem eius uxor Phinees,
marg.| UXOR  PHINEES. Uxor sacerdotis non ante interiit quam virum peperit, nec Synagoga ex toto interiit antequam primitiva Ecclesia que ex ipsa erat credidit.
pregnans erat vicinaque partui et audito nuntio quia9 capta esset arca Dei et mortuus esset10 socer suus et vir suus incurvavit se et peperit, {t. 2 : Erfurt, f. 5va ; facsim., p. 10a} irruerant enim in ea11 dolores subiti.
9 quia] quod Weber
10 esset] om. Weber
11 ea] eam Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,20 
In ipso autem momento
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 5va ; facsim., p. 10a} IN  IPSO  AUTEM  MOMENTO etc. Evidenti signo figuratur quia extincto carnali sacerdotio Iudeorum, extinguitur carnalis Synagoga que ei carnaliter adherebat.
mortis eius dixerunt ei qui12 stabant circa eam ne timeas quia filium peperisti.
12 qui] que Weber
marg.| NE  TIMEAS  QUIA  FILIUM  PEPERISTI. Credentes Synagogam consolantur, sed desperans minime animadvertit, nec sobolem novam deputat glorie sed ignominie. Unde sequitur :   et vocavit puerum Hicaboth. Chaboth : gloria,   Hichaboth : cecidit gloria. Translata est enim gloria capta arca. Unde : «Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius»a.
a Mt. 21, 43.
Que non respondit eis neque enim13 animadvertit.
13 enim] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,21 
Et vocavit puerum Hicabod dicens : Translata est gloria domini14 de Israel, quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo
14 Domini] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,22 
ait15 : Translata est gloria ab Israel eo quod capta esset arca Dei.
15 ait] et praem. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Rg. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=12&chapitre=12_4)

Notes :