Capitulum 20

Numérotation du verset 1Rg. 20,1 

Fugit autem David de Naioth que est1 in Ramatha2 veniensque locutus est coram Ionatha : Quid feci ? Que est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia querit animam meam ?
1 est Cava Λ D Φ m Rusch Clementina ] erat Weber |
2 in Ramatha Rusch Clementina ] in Rama Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,2 

Qui dixit ei : Absit a te3 non morieris, neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi, hunc ergo celavit a me4 pater meus sermonem tantummodo ? Nequaquam enim5 erit istud.
3 a te] om. Weber |
4 a me R Σ Λ Rusch ] me Weber |
5 enim] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,3 

Et iuravit rursum David. Et ille ait : Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, et dicet : Nesciat hoc Ionathas, ne forte tristetur. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque dividimur.
Numérotation du verset 1Rg. 20,4 

Et ait Ionathas ad David : Quodcumque dixerit mihi anima tua faciam tibi.
Numérotation du verset 1Rg. 20,5 

Dixit autem David ad Ionathan : Ecce calende sunt crastino,
et ego ex more sedere
soleo iuxta regem ad vescendum, dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertie.
Numérotation du verset 1Rg. 20,6 

Si respiciens6 requisierit me pater tuus respondebis ei : Rogavit me David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam, quia victime sollemnes ibi sunt universis contribulibus suis7.
6 respiciens Σ Rusch Clementina ] om. Weber |
7 suis Cava Rusch Clementina ] eius Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,7 

Si dixerit : Bene, pax erit servo tuo. Sin8 autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia eius.
8 sin] si Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,8 

Fac ergo misericordiam in servum tuum quia fedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti, si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me.
Numérotation du verset 1Rg. 20,9 

Et ait Ionathas : Absit hoc a me9, neque enim fieri potest, ut si certe10 cognovero completam esse patris mei malitiam11 contra te, non annuntiem tibi.
9 a me] a te Weber |
10 certe Rusch Clementina ] certo Weber |
11 esse patris mei malitiam Λ Φ Rusch Clementina ] patris mei esse malitiam Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,10 

Responditque David ad Ionathan : Quis renuntiabit12 mihi si quid forte responderit tibi pater tuus dure ?
12 renunciabit Rusch Clementina Λ Φ h] nuntiabit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,11 

Et ait Ionathas ad David : Veni et13 egrediamur foras14 in agrum.
13 et Rusch Clementina ] om. Weber |
14 foras Rusch Clementina ] om. Weber |
Cumque exissent ambo in agrum,
Numérotation du verset 1Rg. 20,12 

Ait Ionathas ad David : Domine Deus Israel, si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie, et aliquid boni fuerit super David, et non statim misero ad te et notum tibi fecero,
Numérotation du verset 1Rg. 20,13 

hec faciat Deus15 Ionathe16 et hec augeat. Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te, ut vadas in pace et sit Dominus tecum
15 Deus Cava Λ Φ Rusch ] Dominus Weber |
16 Ionathe m Rusch Clementina ] Ionathan Weber |
sicut fuit
cum patre meo.
Numérotation du verset 1Rg. 20,14 

Et si vixero facias17 mihi misericordiam Domini si vero mortuus fuero,
17 facias] facies Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,15 

non auferes18 misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, aut si non fecero19 quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra, auferat Ionathan de domo sua, et requirat Dominus de manu inimicorum David20.
18 auferes A Λ Φ h Rusch Clementina ] auferas Weber |
19 aut…fecero] om. Weber |
20 auferat…David] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,16 

Pepigit ergo Ionathas fedus21 cum Domino22 David et requisivit Dominus de manu inimicorum David.
21 Ionathas fedus Λ Φ Rusch Clementina ] inv. Weber |
22 Domino] domo Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,17 

Et addidit Ionathas
deierare
David eo quod diligeret eum23 sicut enim animam24 suam ita diligebat eum.
23 eum Cava Λ Φ h Rusch ] illum Weber |
24 enim animam Rusch Clementina ] inv. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,18 

Dixitque ad eum Ionathas : cras calende sunt et requireris,
Numérotation du verset 1Rg. 20,19 

requiretur enim sessio tua usque perendie. Descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet,
et sedebis iuxta lapidem cui nomen est25 Ezel.
25 nomen est Σ Λ Φ Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,20 

Et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens me ad signum.
Numérotation du verset 1Rg. 20,21 

Mittam quoque et puerum dicens ei : Vade et affer mihi sagittas.
Numérotation du verset 1Rg. 20,22 

Si dixero puero : Ecce sagitte intra te sunt, tolle eas, tu veni ad me, quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus.
Si autem sic locutus fuero puero : Ecce sagitte ultra te sunt, vade in pace26 quia dimisit te Dominus.
26 in pace Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,23 

De verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus inter me et te usque in sempiternum.
Numérotation du verset 1Rg. 20,24 

Absconditus est ergo David in agro et venerunt calende et sedit rex ad comedendum panem.
Numérotation du verset 1Rg. 20,25 

Cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem que erat iuxta parietem, surrexit Ionathas, et sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David.
Numérotation du verset 1Rg. 20,26 

Et non est locutus Saul quicquam in die illa : Cogitabat enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec purificatus.
Numérotation du verset 1Rg. 20,27 

Cumque illuxisset dies secunda post calendas, rursum vacuus apparuit locus David. Dixitque Saul ad Ionathan filium suum : Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum ?
Numérotation du verset 1Rg. 20,28 

Et respondit Ionathas Sauli : Rogavit me obnixe ut iret in Bethleem,
Numérotation du verset 1Rg. 20,29 

et ait : Dimitte me, quoniam sacrificium sollemne est in civitate mea27, unus de fratribus meis accersivit me, nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis.
27 mea] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,30 

Iratus autem Saul adversum Ionathan dixit ei : Fili mulieris virum ultro rapientis,
numquid ignoro quia diligis filium Isai
in confusionem tuam et in confusionem tuam28 et in confusionem29 ignominiose matris tue ?
28 tuam] om. Weber |
29 et in confusionem²] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,31 

Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque iam nunc mitte, et adduc eum ad me quia filius mortis est.
Numérotation du verset 1Rg. 20,32 

Respondens autem Ionathas Sauli patri suo ait : Quare morietur30 ? Quid fecit ?
30 morietur Rusch Clementina ] moritur R A Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,33 

Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Ionathas quod definitum esset a patre31 suo ut interficeret David.
31 a patre Φ Rusch Clementina ] patri Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,34 

Surrexit ergo Ionathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus.
Numérotation du verset 1Rg. 20,35 

Cumque illuxisset mane venit Ionathas in agrum iuxta placitum David et puer parvus32 cum eo.
32 parvus] parvulus Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,36 

Et ait ad puerum suum : Vade et affer mihi sagittas quas ego iacio.
Cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum.
Numérotation du verset 1Rg. 20,37 

Venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathas et clamavit Ionathas post tergum pueri et ait : Ecce ibi est sagitta porro ultra te.
Numérotation du verset 1Rg. 20,38 

Clamavitque iterum33 Ionathas post tergum pueri dicens34 : Festina velociter ne steteris. Collegit autem puer Ionathe sagittas et attulit ad dominum suum,
33 iterum] om. Weber |
34 dicens] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,39 

et quid ageretur penitus ignorabat, tantummodo enim Ionathas et David rem noverant.
Numérotation du verset 1Rg. 20,40 

Dedit igitur Ionathas arma sua puero et dixit ei : Vade defer in civitatem.
Numérotation du verset 1Rg. 20,41 

Cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes se35 alterutrum fleverunt pariter David autem amplius.
35 se] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,42 

Dixit ergo Ionathas ad David : Vade in pace,
quecumque iuravimus ambo in nomine Domini dicentes : Dominus sit inter me et te et inter semen tuum et semen meum36 usque in sempiternum.
36 semen tuum - et semen meum] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,43 

Et surrexit David37 et abiit sed Ionathas38 ingressus est civitatem.
37 David] om. Weber |
38 Ionathas] et praem. Weber |

Capitulum 20

Numérotation du verset 1Rg. 20,1 
Fugit autem David de Naioth que est1 in Ramatha2 veniensque locutus est coram Ionatha : Quid feci ? Que est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia querit animam meam ?
1 est Cava Λ D Φ m Rusch Clementina ] erat Weber
2 in Ramatha Rusch Clementina ] in Rama Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,2 
Qui dixit ei : Absit a te3 non morieris, {t. 2 : Erfurt, f. 17ra ; facsim., p. 33a} neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi, hunc ergo celavit a me4 pater meus sermonem tantummodo ? Nequaquam enim5 erit istud.
3 a te] om. Weber
4 a me R Σ Λ Rusch ] me Weber
5 enim] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,3 
Et iuravit rursum David. Et ille ait : Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, et dicet : Nesciat hoc Ionathas, ne forte tristetur. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque dividimur.
marg.| UNO  TANTUM  GRADU. Gradum vocat parietem quo medio inter se et hostes per domus fenestram evasit ubi erant obsidentes.
Numérotation du verset 1Rg. 20,4 
Et ait Ionathas ad David : Quodcumque dixerit mihi anima tua faciam tibi.
Numérotation du verset 1Rg. 20,5 
Dixit autem David ad Ionathan : Ecce calende sunt crastino,
interl.| calendas Iudei celebrant hostiis epulis requie
et ego ex more sedere
interl.| tamquam gener regis
soleo iuxta regem ad vescendum, dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertie.
interl.| tribus enim diebus festivitatem neomenie agebant
Numérotation du verset 1Rg. 20,6 
Si respiciens6 requisierit me pater tuus respondebis ei : Rogavit me David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam, quia victime sollemnes ibi sunt universis contribulibus suis7.
6 respiciens Σ Rusch Clementina ] om. Weber
7 suis Cava Rusch Clementina ] eius Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,7 
Si dixerit : Bene, pax erit servo tuo. Sin8 autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia eius.
8 sin] si Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,8 
Fac ergo misericordiam in servum tuum quia fedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti, si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me.
Numérotation du verset 1Rg. 20,9 
Et ait Ionathas : Absit hoc a me9, neque enim fieri potest, ut si certe10 cognovero completam esse patris mei malitiam11 contra te, non annuntiem tibi.
9 a me] a te Weber
10 certe Rusch Clementina ] certo Weber
11 esse patris mei malitiam Λ Φ Rusch Clementina ] patris mei esse malitiam Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,10 
Responditque David ad Ionathan : Quis renuntiabit12 {t. 2 : Erfurt, f. 17rb ; facsim., p. 33b} mihi si quid forte responderit tibi pater tuus dure ?
12 renunciabit Rusch Clementina Λ Φ h] nuntiabit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,11 
Et ait Ionathas ad David : Veni et13 egrediamur foras14 in agrum.
13 et Rusch Clementina ] om. Weber
14 foras Rusch Clementina ] om. Weber
interl.| de urbe in agrum egressi sunt ut securius sedus Domini inirent, id est iuramentum
Cumque exissent ambo in agrum,
Numérotation du verset 1Rg. 20,12 
Ait Ionathas ad David : Domine Deus Israel, si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie, et aliquid boni fuerit super David, et non statim misero ad te et notum tibi fecero,
Numérotation du verset 1Rg. 20,13 
hec faciat Deus15 Ionathe16 et hec augeat. Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te, ut vadas in pace et sit Dominus tecum
15 Deus Cava Λ Φ Rusch ] Dominus Weber
16 Ionathe m Rusch Clementina ] Ionathan Weber
interl.| sublimet regnum tuum
sicut fuit
interl.| prius
cum patre meo.
Numérotation du verset 1Rg. 20,14 
Et si vixero facias17 mihi misericordiam Domini si vero mortuus fuero,
17 facias] facies Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,15 
non auferes18 misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, aut si non fecero19 quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra, auferat Ionathan de domo sua, et requirat Dominus de manu inimicorum David20.
18 auferes A Λ Φ h Rusch Clementina ] auferas Weber
19 aut…fecero] om. Weber
20 auferat…David] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,16 
Pepigit ergo Ionathas fedus21 cum Domino22 David et requisivit Dominus de manu inimicorum David.
21 Ionathas fedus Λ Φ Rusch Clementina ] inv. Weber
22 Domino] domo Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 17rb ; facsim., p. 33b} ET REQUISIVIT DOMINUS DE MANU. Prolepsis est, id est anticipatio, hoc enim multo post factum est cum interfecto Saule regnum ad domum David translatum est, et qui innocentem persecuti sunt, divinitus multati sunt. Tunc requisivit Dominus de manu inimicorum quare scilicet virum sanctum afflixerunt. Tunc cogebantur rationem reddere, quia oderant eum tanto tempore. Quod de Absalom et de Siba filio Bochri de Saul et de ceteris hostibus David potest intelligi. Vel requisivit Dominus de manu a id est David quod non et ipsi cum eo fedus pacis inire voluerunt cum quo Dominum esse viderunt. Hec autem Scriptura ideo preoccupavit ut quod dixerat quando eradicaverit Dominus inimicos David verum esse comprobaret, quia scilicet inimici David eradici sunt de terra non ipso David se ulciscente sed Domino pro illo vindicante.
a 1Rg. (1Sm.) 20, 16.
Numérotation du verset 1Rg. 20,17 
Et addidit Ionathas
marg.| ET  ADDIDIT  IONATHAS. R<ABANUS>. Ut a perditione inimicorum David ostenderetur immunis, quia diligebat eum secundum legem Dei. Qui etsi morte preventus regnum terrenum cum eo sicut sperabat habere non potuit, absque ulla dubitatione regni celesti consortium cum eo quem pro virtutibus diligebat cum esset et ipse vir virtutum accepit.
deierare
interl.| id est valde iurare
David eo quod diligeret eum23 sicut enim animam24 suam ita diligebat eum.
23 eum Cava Λ Φ h Rusch ] illum Weber
24 enim animam Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,18 
Dixitque ad eum Ionathas : cras calende sunt et requireris,
Numérotation du verset 1Rg. 20,19 
requiretur enim sessio tua usque perendie. Descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet,
interl.| pridie calendarum
et sedebis iuxta lapidem cui nomen est25 Ezel.
25 nomen est Σ Λ Φ Rusch Clementina ] inv. Weber
interl.| videns deum vel fortitudo Dei
Numérotation du verset 1Rg. 20,20 
Et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens me {t. 2 : Erfurt, f. 17va ; facsim., p. 34a} ad signum.
Numérotation du verset 1Rg. 20,21 
Mittam quoque et puerum dicens ei : Vade et affer mihi sagittas.
Numérotation du verset 1Rg. 20,22 
Si dixero puero : Ecce sagitte intra te sunt, tolle eas, tu veni ad me, quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus.
interl.| rex Saul
Si autem sic locutus fuero puero : Ecce sagitte ultra te sunt, vade in pace26 quia dimisit te Dominus.
26 in pace Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,23 
De verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus inter me et te usque in sempiternum.
Numérotation du verset 1Rg. 20,24 
Absconditus est ergo David in agro et venerunt calende et sedit rex ad comedendum panem.
Numérotation du verset 1Rg. 20,25 
Cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem que erat iuxta parietem, surrexit Ionathas, et sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David.
Numérotation du verset 1Rg. 20,26 
Et non est locutus Saul quicquam in die illa : Cogitabat enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec purificatus.
Numérotation du verset 1Rg. 20,27 
Cumque illuxisset dies secunda post calendas, rursum vacuus apparuit locus David. Dixitque Saul ad Ionathan filium suum : Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum ?
Numérotation du verset 1Rg. 20,28 
Et respondit Ionathas Sauli : Rogavit me obnixe ut iret in Bethleem,
Numérotation du verset 1Rg. 20,29 
et ait : Dimitte me, quoniam sacrificium sollemne est in civitate mea27, unus de fratribus meis accersivit me, nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis.
27 mea] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,30 
Iratus autem Saul adversum Ionathan dixit ei : Fili mulieris virum ultro rapientis,
interl.| id est adultere
numquid ignoro quia diligis filium Isai
marg.| NUMQUID IGNORO QUIA DILIGIS etc. Quasi dicat : amas inimicum meum adversans mihi in {t. 2 : Erfurt, f. 17vb ; facsim., p. 34b} quo ostendis adulterino te conceptum concubitu. Nam legittime nati artius amant patres.
in confusionem tuam et in confusionem {t. 2 : Erfurt, f. 17vb ; facsim., p. 34b} tuam28 et in confusionem29 ignominiose matris tue ?
28 tuam] om. Weber
29 et in confusionem²] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,31 
Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque iam nunc mitte, et adduc eum ad me quia filius mortis est.
Numérotation du verset 1Rg. 20,32 
Respondens autem Ionathas Sauli patri suo ait : Quare morietur30 ? Quid fecit ?
30 morietur Rusch Clementina ] moritur R A Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,33 
Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Ionathas quod definitum esset a patre31 suo ut interficeret David.
31 a patre Φ Rusch Clementina ] patri Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,34 
Surrexit ergo Ionathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus.
interl.| improperans quod filius esset adultere
Numérotation du verset 1Rg. 20,35 
Cumque illuxisset mane venit Ionathas in agrum iuxta placitum David et puer parvus32 cum eo.
32 parvus] parvulus Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,36 
Et ait ad puerum suum : Vade et affer mihi sagittas quas ego iacio.
marg.| AFFER  SAGITTAS  QUAS  IACIO. Quid est quod Ionathan volens servare David cum ille lateret in agro iuxta lapidem ad signum duas sagittas iecit quas puer parvulus ignorans quid faceret collegit et in civitatem retulit nisi quod pater filium unigenitum ad salutem humani generis mittendum in littera legis iudeis nescientibus habuit absconditum ? David ergo absconditus est in agro et Christus in mundo : «In mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit»b. Iuxta lapidem sedebat, quia in tabulis legis scriptus erat. Unde : «Dominus Deus tuus unus est»c et : «Non assumes nomen Dei tui in vanum»d. Saul inter epulas eum mortis filium esse iudicabat et iudaica perfidia inter paschales epulas de nece Domini tractabat. Cum ergo illuxisset mane venit Ionathas in agrum iuxta placitum David et puer parvulus cum eo iecit unam sagittam iecit et alteram et Deus pater illucescente mane fidei prius testimonium legis de Christo protulit deinde prophetas misit. Collegit puer Ionathe sagittas et ad dominum ignorans quid ageret retulit. Sic iudaicus populus libros legis et prophetarum portans quasi divinitus scriptos honorabat sed quem Moyses et prophete predixerant ignorabat.
b Io. 1, 10.
c Dt. 4, 4.
d Ex. 20, 5.
Cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum.
Numérotation du verset 1Rg. 20,37 
Venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathas et clamavit Ionathas post tergum pueri et ait : Ecce ibi est sagitta porro ultra te.
Numérotation du verset 1Rg. 20,38 
Clamavitque iterum33 Ionathas post tergum pueri dicens34 : Festina velociter ne steteris. Collegit autem puer Ionathe sagittas et attulit ad dominum suum,
33 iterum] om. Weber
34 dicens] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,39 
et quid ageretur penitus ignorabat, tantummodo enim Ionathas et David rem noverant.
Numérotation du verset 1Rg. 20,40 
Dedit igitur Ionathas arma sua puero et dixit ei : Vade defer in civitatem.
Numérotation du verset 1Rg. 20,41 
Cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes se35 {t. 2 : Erfurt, f. 18ra ; facsim., p. 35a} alterutrum fleverunt pariter David autem amplius.
35 se] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,42 
Dixit ergo Ionathas ad David : Vade in pace,
interl.| subaudis firma sint nimius dolor deficit in loquendo
quecumque iuravimus ambo in nomine Domini dicentes : Dominus sit inter me et te et inter semen tuum et semen meum36 usque in sempiternum.
36 semen tuum - et semen meum] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,43 
Et surrexit David37 et abiit sed Ionathas38 ingressus est civitatem.
37 David] om. Weber
38 Ionathas] et praem. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Rg. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=12&chapitre=12_20)

Notes :