Capitulum 3

Numérotation du verset 1Rg. 3,1 

Puer autem Samuel ministrabit1 Domino coram Eli, et sermo Domini erat pretiosus
1 Ministrabit] ministrabat Weber
in diebus illis non erat visio manifesta.
Numérotation du verset 1Rg. 3,2 

Factum est ergo in die quadam Eli iacebat in lectulo2 suo et oculi eius caligaverant
2 in lectulo] in loco Weber
nec poterat videre
Numérotation du verset 1Rg. 3,3 

lucernam3
3 lucernam] lucerna Weber
Dei antequam extingueretur, Samuel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca Dei.
Numérotation du verset 1Rg. 3,4 

Et vocavit Dominus Samuel.
Qui respondens ait : Ecce ego.
Numérotation du verset 1Rg. 3,5 

Et cucurrit ad Eli et dixit : Ecce ego, vocasti enim me. Qui dixit : Non vocavi, revertere dormi. Et abiit et dormivit.
Numérotation du verset 1Rg. 3,6 

Et adiecit Dominus vocare rursum Samuel. Consurgensque Samuel abiit ad Eli et dixit : Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit : Non vocavi te, fili mi, revertere et dormi.
Numérotation du verset 1Rg. 3,7 

Porro Samuel necdum sciebat Dominum,
neque revelatus fuerat ei sermo Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 3,8 

Et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuel tertio. Qui consurgens abiit ad Eli.
Numérotation du verset 1Rg. 3,9 

Et ait : Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit igitur Eli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuel : Vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices : loquere Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel et dormivit in loco suo.
Numérotation du verset 1Rg. 3,10 

Et venit Dominus et stetit, et vocavit sicut vocaverat secundo : Samuel, Samuel. Et ait Samuel : Loquere Domine4, quia audit servus tuus.
4 Domine Σ Λ D Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 3,11 

Et ait5 Dominus ad Samuel : Ecce ego facio verbum in Israel quod quicumque audierit tinnient ambe aures eius.
5 et ait] et dixit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 3,12 

In die illo suscitabo adversus Eli omnia que locutus sum super domum eius incipiam et complebo.
Numérotation du verset 1Rg. 3,13 

Predixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in eternum propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos.
Numérotation du verset 1Rg. 3,14 

Idcirco iuravi domum6
6 domum] domui Weber
Eli quod non expietur iniquitas
domus eius victimis et muneribus usque in eternum.
Numérotation du verset 1Rg. 3,15 

Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Eli.
Numérotation du verset 1Rg. 3,16 

Vocavit ergo Eli Samuelem et dixit : Samuel fili mi ? Qi respondens ait : Presto sum.
Numérotation du verset 1Rg. 3,17 

Et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te Dominus7 ? Oro te ne celaveris me, hec faciat tibi Deus et hec addat
7 Dominus] om. Weber ; ~est Dominus ad te Σ Λ - Clementina
si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis que dicta sunt tibi.
Numérotation du verset 1Rg. 3,18 

Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit : Dominus est, quod bonum est in oculis suis faciat.
Numérotation du verset 1Rg. 3,19 

Crevit autem Samuel et Dominus erat cum eo et non cecidit
ex omnibus verbis eius in terram.
Numérotation du verset 1Rg. 3,20 

Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabe
quod fidelis Samuel propheta esset Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 3,21 

Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo iuxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli.

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Rg. 3,1 
Puer autem Samuel ministrabit1 Domino coram Eli, et sermo Domini erat {t. 2 : Erfurt, f. 4va ; facsim., p. 8a} pretiosus
1 Ministrabit] ministrabat Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 4va ; facsim., p. 8a} PRETIOSUS. R<ABANUS>. Rarus. Unde :   In diebus illis non erat visio manifesta propter peccata enim populi et prelatorum non apparebat Dominus per visiones vel per angelicas responsiones sicut patribus apparuit.
in diebus illis non erat visio manifesta.
Numérotation du verset 1Rg. 3,2 
Factum est ergo in die quadam Eli iacebat in lectulo2 suo et oculi eius caligaverant
2 in lectulo] in loco Weber
interl.| pre namia etate
nec poterat videre
Numérotation du verset 1Rg. 3,3 
lucernam3
3 lucernam] lucerna Weber
marg.| LUCERNAM. R<ABANUS>. Que ardebat in tabernaculo ante lucem diei. Sub luce enim diei extinguebatur, lucebat autem usque in mane. Vel hoc significat quod Eli in cecitate permaneret donec funditus cum prole sua extingueretur, id est moreretur.   Mystice autem cecitas Eli significat cecitatem Iudeorum qui presentem salvatorem non agnoverunt, nec fulgorem miraculorum eius, nec doctrinam donec sacerdotium cum populo et templo everteretur.
Dei antequam extingueretur, Samuel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca Dei.
Numérotation du verset 1Rg. 3,4 
Et vocavit Dominus Samuel.
interl.| trina vocatione potest intelligi, quia erat futurus propheta dux et sacerdos
Qui respondens ait : Ecce ego.
Numérotation du verset 1Rg. 3,5 
Et cucurrit ad Eli et dixit : Ecce ego, vocasti enim me. Qui dixit : Non vocavi, revertere dormi. Et abiit et dormivit.
Numérotation du verset 1Rg. 3,6 
Et adiecit Dominus vocare rursum Samuel. Consurgensque Samuel abiit ad Eli et dixit : Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit : Non vocavi te, fili mi, revertere et dormi.
Numérotation du verset 1Rg. 3,7 
Porro Samuel necdum sciebat Dominum,
interl.| quia prophetie mysterium non erat ei revelatus sermo divinus
neque revelatus fuerat ei sermo Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 3,8 
Et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuel tertio. Qui consurgens abiit ad Eli.
Numérotation du verset 1Rg. 3,9 
Et ait : Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit igitur Eli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuel : Vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices : loquere Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel et dormivit in loco suo.
Numérotation du verset 1Rg. 3,10 
Et venit Dominus et stetit, et vocavit sicut vocaverat secundo : Samuel, Samuel. Et ait Samuel : Loquere Domine4, quia audit servus tuus.
4 Domine Σ Λ D Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 3,11 
Et ait5 Dominus ad Samuel : Ecce ego facio verbum in Israel quod quicumque audierit tinnient ambe aures eius.
5 et ait] et dixit Weber
marg.| TINNIENT  AURES etc. R<ABANUS>. Comminatio Dei est super Eli et super domum eius, quia scilicet pro peccato filiorum Eli privabatur sacerdotio domus Domini. Unde : Aures audientium tinnient stupore vehementi.
Numérotation du verset 1Rg. 3,12 
In die illo suscitabo adversus Eli omnia que locutus sum super domum eius incipiam et complebo.
Numérotation du verset 1Rg. 3,13 
Predixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in eternum propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos.
Numérotation du verset 1Rg. 3,14 
Idcirco iuravi domum6
6 domum] domui Weber
interl.| vel domui
Eli quod non expietur iniquitas
interl.| quam in christo admiserunt
domus eius victimis et muneribus usque in eternum.
Numérotation du verset 1Rg. 3,15 
Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Eli.
Numérotation du verset 1Rg. 3,16 
Vocavit ergo Eli Samuelem et dixit : Samuel fili mi ? Qi respondens ait : Presto sum.
Numérotation du verset 1Rg. 3,17 
Et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te Dominus7 ? Oro te ne celaveris me, hec faciat tibi Deus et hec addat
7 Dominus] om. Weber ; ~est Dominus ad te Σ Λ - Clementina
marg.| HEC  FACIAT  TIBI  DEUS  ET  HEC  ADDAT. Proverbium erat apud Hebreos. Et est sensus : si absconderis mihi malum quod locutus est tibi Dominus de me veniat super caput tuum.
si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis que dicta sunt tibi.
Numérotation du verset 1Rg. 3,18 
Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit : Dominus est, quod bonum est in oculis suis faciat.
Numérotation du verset 1Rg. 3,19 
Crevit autem Samuel et Dominus erat cum eo et non cecidit
marg.| ET  NON  CECIDIT. R<ABANUS>. Quia nihil ex his que locutus est Dominus irritum fuit. Cadent enim in terram verba vacua pro nihilo habenda et omnium despectu calcanda. Unde Iob : «Lux vultus mei non cadebat in terram»a, quia in tanta gravitate vultum tenere consueverat ut non contemptibili letitia resolveretur. Sed quotiens hilarem se presentibus exhibebat certa causa utilitatis eorum hoc faciebat.
a Iob. 29, 24.
ex omnibus verbis eius in terram.
Numérotation du verset 1Rg. 3,20 
Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabe
marg.| A DAN  USQUE  BERSABE. RABANUS. HIERONYMUS. Per terminos Iudee universitatem plebis comprehendit. Dan viculus est in quarto a Paneade milliario qui usque hodie sic vocatur. Terminus Iudee provincie {t. 2 : Erfurt, f. 4vb ; facsim., p. 8b} contra septentrionem de quo Iordanis erumpens a loco sortitus est nomen. Ior quippe fluvium vel rivum Hebrei vocant. Dan interpretatur ‘iudicium’ vel ‘iudicans’.   Bersabe in tribu Iuda vel Simeonis est vicus grandis in vicesimo ab Hebron milliario vergens ad austrum in quo Romanorum positum est presidium a quo incipientes termini Iudee tenduntur usque ad Dan. Nec mirari debet quispiam si civitates Iude in tribu Simeonis vel Beniamin reperiat. Tribus enim Iuda fortis et bellicosa sepe adversarios superans in omnibus tribubus tenuit principatum. Ideo aliarum tribuum sortes in eius funiculo computantur. Alioquin in medio tribus Iude habitasse Simeonem Scriptura manifestat.
quod fidelis Samuel propheta esset Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 3,21 
Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo iuxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli.
marg.| ISRAEL. Vir videns Deum, vel fortis cum Deo hi sunt credentes. Philistiim cadentes poculo, scilicet demones qui poculos superbie debriati et ipsi ceciderunt et homines pervertere festinant. Contra quos Israel, id est fideles ne cedant sed superent castrametantur iuxta lapidem adiutorii, id est legem Christi ubi lapis, id est Christus invenitur de quo : «Lapidem quem reprobaverunt edificantes»b. Sed dum fideles in lege Domini meditantur ut eum inveniant adiutorem Philistiim veniunt in Aphec, id est furorem novum tunc quia fideles immundi spiritus divinis legibus amplius insistere conspiciunt. Ideoque acriora ac nova certamina construunt unde in suis viribus confidentes et in humana sapientia gloriantes ac per hoc gratiam evangelii contemnentes quasi quatuor millia immundi spiritus facile prosternunt.
b Ps. 117,22.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Rg. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=12&chapitre=12_3)

Notes :