Capitulum 25

Numérotation du verset 1Rg. 25,1 

Mortuus est autem Samuel et congregatus est universus Israel et planxerunt eum nimis1 et sepelierunt eum2 in domo sua in Ramatha3. Consurgensque David descendit in desertum Pharon.
1 nimis] om. Weber |
2 eum Rusch Clementina ] om. Weber |
3 Ramatha Σ Λ D Φ Rusch Clementina ] Rama Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 25,2 

Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio eius in Carmelo et homo ille magnus nimis, erantque ei oves tria millia, et mille capre et accidit ut tonderetur grex eius in Carmelo.
Numérotation du verset 1Rg. 25,3 

Nomen autem viri illius erat Nabal.
Et nomen uxoris eius Abigail. Eratque illa mulier4 prudentissima et speciosa, porro vir eius durus, et pessimus, et malitiosus. Erat autem de genere Caleb.
4 illa mulier Cava Λ D Φ Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,4 

Cum autem5 audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum,
5 autem] ergo Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,5 

misit decem iuvenes et dixit eis : Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice.
Numérotation du verset 1Rg. 25,6 

Et sic6 dicetis : Sit7 fratribus meis et tibi pax, et domui tue pax, et omnibus quecumque habes sit pax. Ex multis annis salvos faciens tuos et omnia tua8.
6 sic] om. Weber |
7 sit] sic Cava D Φ Weber |
8 ex…tua Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 25,7 

Audivi quod tonderent pastores tui
greges tuos9 qui erant nobiscum in deserto, numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit eis quicquam de grege omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo.
9 greges tuos] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,8 

Interroga pueros tuos et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri tui10 gratiam in oculis tuis, in die enim bona venimus, ad te11 quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis et filio tuo David.
10 tui Σ Λ D Φ Rusch Clementina ] om. Weber |
11 ad te] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 25,9 

Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba hec ex nomine David et siluerunt.
Numérotation du verset 1Rg. 25,10 

Respondens autem Nabal pueris David ait : Quis est David ?
Et quis est filius Isai ? Hodie increverunt
servi qui fugiunt dominos suos.
Numérotation du verset 1Rg. 25,11 

Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum que occidi tonsoribus meis et dabo viris quos nescio unde sint ?
Numérotation du verset 1Rg. 25,12 

Regressique12 sunt itaque pueri David per viam suam, et reversi venerunt et annuntiaverunt ei13 omnia verba que dixerat Nabal14.
12 regressique] regressi Weber |
13 ei] om. Weber |
14 Nabal] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 25,13 

Tunc ait David15 pueris16 suis : Accingatur unusquisque gladio suo. Et accincti sunt singuli gladiis suis17, accinctusque est David18 ense suo, et secuti sunt David quasi quadrigenti viri, porro ducenti remanserunt ad sarcinas.
15 ait David] inv. Weber |
16 pueris Rusch Clementina ] viris Weber |
17 gladiis suis Rusch Clementina ] gladio suo Weber |
18 David] et praem. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 25,14 

Abigail
autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis19 dicens : Ecce misit David nuntios de deserto ut benedicerent Domino nostro et aversatus20
19 suis Rusch Clementina ] om. Weber |
20 aversatus Φ Rusch Clementina ] aversus Weber |
est eos.
Numérotation du verset 1Rg. 25,15 

Homines isti satis21 boni fuerunt nobis, et non molesti, nec quicquam aliquando periit omni tempore quo fuimus22 conversati cum eis in deserto.
21 isti satis] inv. Weber |
22 fuimus Rusch Clementina ] sumus Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 25,16 

Pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges.
Numérotation du verset 1Rg. 25,17 

Quam ob rem considera, et recogita quid facias, quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam et ipse filius est Belial
ita ut nemo ei possit loqui.
Numérotation du verset 1Rg. 25,18 

Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, et duos utres vini, et quinque arietes coctos, et quinque sata polente
et centum ligaturas uve passe et ducentas massas caricarum et imposuit super asinos.
Numérotation du verset 1Rg. 25,19 

Dixitque pueris suis : Precedite me, et23 ecce ego post tergum sequar vos, viro autem suo Nabal non indicavit.
23 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,20 

Cum ergo ascendisset asinum et descenderet ad radicem24 montis, David et viri eius descendebant in occursum eius quibus et illa occurrit.
24 radicem R Σ Λ D Φ Rusch ] radices Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,21 

Et ait David : Vere frustra servavi omnia que huius erant in deserto, et non periit quicquam de cunctis que ad eum pertinebant et reddidit mihi malum pro bono.
Numérotation du verset 1Rg. 25,22 

Hec faciat Dominus25 inimicis David, et hec addat si reliquero de omnibus que ad eum pertinent usque mane mingentem ad parietem.
25 Dominus R Rusch ] Deus Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,23 

Cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit de asino, et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram,
Numérotation du verset 1Rg. 25,24 

et cecidit ad pedes eius et dixit : In me sit, domine mi, hec iniquitas,
loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis et audi verba famule tue.
Numérotation du verset 1Rg. 25,25 

Ne ponat, oro, dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal, quoniam26 secundum nomen suum stultus est, et sultitia est27 cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos, domine, mi quos misisti.
26 quoniam Rusch Clementina ] quia Weber |
27 sultitia est Rusch Clementina ] inv. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 25,26 

Nunc ergo, domine mi,
vivit Dominus ; et vivit anima tua qui prohibuit te ne venires in sanguinem28 et salvavit animam29 tuam
28 in sanguinem Cava Rusch Clementina ] in sanguine Weber |
29 animam] manum Weber |
tibi, et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui querunt domino meo malum.
Numérotation du verset 1Rg. 25,27 

Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua tibi domino meo, et da pueris qui sequuntur te dominum meum.
Numérotation du verset 1Rg. 25,28 

Aufer iniquitatem
famule tue, faciens enim faciet tibi Dominus domino meo domum
fidelem, quia prelia, domini domine mi tu preliaris, malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vite tue.
Numérotation du verset 1Rg. 25,29 

Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et querens animam tuam erit anima domini mei
custodita quasi in fasciculo
viventium apud Dominum Deum tuum porro inimicorum tuorum anima30 rotabitur quasi in impetu et circulo funde.
30 inimicorum tuorum - anima Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,30 

Cum ergo fecerit Dominus tibi31 domino meo omnia hec32 que locutus est bona de te et constituerit te ducem super Israel,
31 Dominus tibi R Amiatinus Λ Rusch Clementina ] inv. Weber |
32 hec] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 25,31 

non erit tibi hoc in singultum,
et in scrupulum cordis domino meo quod effundens33 sanguinem innoxium, aut ipse te ultus fueris, et cum benefecerit Dominus domino meo recordaberis ancille tue et tu benefacies ei34.
33 effundens] effunderis Weber |
34 et tu benefacies ei] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 25,32 

Et ait David ad Abigail : Benedictus Dominus Deus Israel qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum,
Numérotation du verset 1Rg. 25,33 

et benedicta tu que prohibuisti me ne irem hodie35 ad sanguinem, ne36 ulciscerer me manu mea.
35 ne irem hodie] hodie ne irem Weber |
36 ne] et Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 25,34 

Alioquin vivit Dominus Deus Israel qui prohibuit me ne malum facerem37 tibi, nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad matutinam lucem38 mingens ad parietem.
37 me ne malum facerem Σ Λ D Φ Rusch Clementina ] me malum facere Weber |
38 ad matutinam lucem] ad lucem matutinam Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 25,35 

Suscepit ergo39 de manu eius omnia que attulerat ei dixitque ei : Vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam.
39 ergo] + David praem. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,36 

Venit autem Abigail ad Nabal, et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis et cor Nabal iocundum. Erat enim ebrius nimis et non indicavit verbum illi40 pusillum aut grande usque mane41.
40 verbum illi] ei verbum Weber |
41 usque] +in Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 25,37 

Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit42
42 indicavit] + ei praem. Weber
uxor sua verba hec et emortuum est cor eius intrinsecus et factus est quasi lapis.
Numérotation du verset 1Rg. 25,38 

Cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal et mortuus est.
Numérotation du verset 1Rg. 25,39 

Quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui iudicavit
causam opprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem.
Numérotation du verset 1Rg. 25,40 

Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum et locuti sunt ad eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te in uxorem sibi43.
43 in uxorem sibi] sibi in uxorem Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,41 

Que consurgens adoravit prona in terram et ait : Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei.
Numérotation du verset 1Rg. 25,42 

Et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum et quinque puelle ierunt cum ea pedisseque eius, et secuta est nuntios David et facta est illi uxor.
Numérotation du verset 1Rg. 25,43 

Sed et Achinoem accepit David de Iezrael et fuit utraque uxor eius.
Numérotation du verset 1Rg. 25,44 

Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Phalti filio Lays qui erat de Gallim.

Capitulum 25

Numérotation du verset 1Rg. 25,1 
Mortuus est autem Samuel et congregatus est universus Israel et planxerunt eum nimis1 et sepelierunt eum2 in domo sua in Ramatha3. Consurgensque David descendit in desertum Pharon.
1 nimis] om. Weber
2 eum Rusch Clementina ] om. Weber
3 Ramatha Σ Λ D Φ Rusch Clementina ] Rama Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 20va ; facsim., p. 40a} PHARON. R<ABANUS>. Oppidum est in Arabia vicinum Saracenis qui in solitudine erant. Per hoc transierunt filii Israel cum de monte Sinai castra movissent. Est autem contra australem plagam et distat ab Aila contra orientem itinere dierum trium. In deserto Pharan memorat Scriptura habitasse Ismaelem a a quo Ismaelite qui nunc Saraceni dicuntur. Legimus et Chodorlahomor percussisse eos qui erant in deserto Pharan. b
a Cf. Gn. 21, 21 : « Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Egypti ».
b ¶Fons : Cf. E usebius Caesarensis , Onomasticon (transl. Hieronymi) , De Genesi, ed. E. Klostermann, Leipzig, 1904, p. 167.13-19 : « Faran nunc oppidum trans Arabiam iunctum Saracenis, qui in solitudine uagi errant. per hoc iter fecerunt filii Israel cum de monte Sina castra mouissent. est ergo, ut diximus, trans Arabiam contra australem plagam, et distat ab Aila contra orientem itinere trium dierum. in deserto autem Faran scriptura commemorat habitasse Ismaelem. unde et Ismaelitae, qui nunc Saraceni. legimus quoque Chodollagomor regem percussisse eos qui erant in deserto Faran ».
Numérotation du verset 1Rg. 25,2 
Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio eius in Carmelo et homo ille magnus nimis, erantque ei oves tria millia, et mille capre et accidit ut tonderetur grex eius in Carmelo.
Numérotation du verset 1Rg. 25,3 
Nomen autem viri illius erat Nabal.
marg.| NABAL. R<ABANUS>. Vir durus et pessimus iudeos significat qui uva fellis et botri amaritudine debriati dura cervice et incircumcisi corde semper Spiritui Sancto resistebant et legem carnaliter sequentes stulti facti sunt.   Nabal enim interpretatur insipiens vel demens. Ideo Christum et apostolos refectionem fidei et boni operis expetentes respuendo dixerunt hunc nescimus unde sit nos autem Moysi discipuli sumus. Abigail prudentissima vero et speciosa plebem illam significat que ad Deum conversa est. Interpretatur ‘patris mei exultatio’ ; undec : «Gaudium erit in celo super uno peccatore penitentiam agente».
c Lc. 15, 7.
Et nomen uxoris eius Abigail. Eratque illa mulier4 prudentissima et speciosa, porro vir eius durus, et pessimus, et malitiosus. Erat autem de genere Caleb.
4 illa mulier Cava Λ D Φ Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,4 
Cum autem5 audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum,
5 autem] ergo Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,5 
misit decem iuvenes et dixit eis : Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice.
Numérotation du verset 1Rg. 25,6 
Et sic6 dicetis : Sit7 fratribus meis et tibi pax, et domui tue pax, et omnibus quecumque habes sit pax. Ex multis annis salvos faciens tuos et omnia tua8.
6 sic] om. Weber
7 sit] sic Cava D Φ Weber
8 ex…tua Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,7 
Audivi quod tonderent pastores tui
interl.| quia patriarche pastores ovium fuerunt ; ideo in tonsione ovium in memoria eorum festine epulabantur Iudei
greges tuos9 qui erant nobiscum in deserto, numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit eis quicquam de grege omni tempore quo {t. 2 : Erfurt, f. 20vb ; facsim., p. 40b} fuerunt nobiscum in Carmelo.
9 greges tuos] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,8 
Interroga pueros tuos et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri tui10 gratiam in oculis tuis, in die enim bona venimus, ad te11 quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis et filio tuo David.
10 tui Σ Λ D Φ Rusch Clementina ] om. Weber
11 ad te] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,9 
Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba hec ex nomine David et siluerunt.
Numérotation du verset 1Rg. 25,10 
Respondens autem Nabal pueris David ait : Quis est David ?
interl.| despective
Et quis est filius Isai ? Hodie increverunt
interl.| multiplicati sunt
servi qui fugiunt dominos suos.
Numérotation du verset 1Rg. 25,11 
Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum que occidi tonsoribus meis et dabo viris quos nescio unde sint ?
Numérotation du verset 1Rg. 25,12 
Regressique12 sunt itaque pueri David per viam suam, et reversi venerunt et annuntiaverunt ei13 omnia verba que dixerat Nabal14.
12 regressique] regressi Weber
13 ei] om. Weber
14 Nabal] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,13 
Tunc ait David15 pueris16 suis : Accingatur unusquisque gladio suo. Et accincti sunt singuli gladiis suis17, accinctusque est David18 ense suo, et secuti sunt David quasi quadrigenti viri, porro ducenti remanserunt ad sarcinas.
15 ait David] inv. Weber
16 pueris Rusch Clementina ] viris Weber
17 gladiis suis Rusch Clementina ] gladio suo Weber
18 David] et praem. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,14 
Abigail
interl.| Hanc David post mortem viri sui qui demens in sultitia sua periit sibi copulavit"sponsam non habentem maculam neque rugam"d.
d Cf. Eph. 5, 27.
autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis19 dicens : Ecce misit David nuntios de deserto ut benedicerent Domino nostro et aversatus20
19 suis Rusch Clementina ] om. Weber
20 aversatus Φ Rusch Clementina ] aversus Weber
interl.| despexit
est eos.
Numérotation du verset 1Rg. 25,15 
Homines isti satis21 boni fuerunt nobis, et non molesti, nec quicquam aliquando periit omni tempore quo fuimus22 conversati cum eis in deserto.
21 isti satis] inv. Weber
22 fuimus Rusch Clementina ] sumus Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,16 
Pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges.
Numérotation du verset 1Rg. 25,17 
Quam ob rem considera, et recogita quid facias, {t. 2 : Erfurt, f. 21ra ; facsim., p. 41a} quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam et ipse filius est Belial
interl.| id est diaboli
ita ut nemo ei possit loqui.
Numérotation du verset 1Rg. 25,18 
Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, et duos utres vini, et quinque arietes coctos, et quinque sata polente
interl.| mensuras a pollini23 quod est farinae
e ¶Fons : Cf. v. g. Dictionnarius Montpellier H236 [saec. 14], ed. A. Grondeux : “Polenta. lente - .i. genus leguminis vel farina subtilis de faba vel de tritico vel de ordeo vel quidam cibus inde factus et dicitur a pollen vel eciam dicitur pultes de subtilissima farina facte, scilicet farina mixta aque .i. boulie, boullon”. Glossae biblicae (1Rg. 25, 18), CCCM 189B  , cod. Karlsruhe, Badische Landesbibliothek, Aug. 135, [K²], f.96r-105v, saec. 9 ex., sectio 2, glossa 46, p. 126.30 : « Polenta subtilissima farina uel legumen». Cf.   Plautus, Asinaria, v. 35, Teubner 1922, p. 66 : « Modo pol percepi, Libane, quid istuc sit loci : ubi fit polenta, te fortasse dicere». [MM2017]
23 a pollini] coniec. , apoli Rusch [MM2017]
marg.| SATA  POLENTE. Satum est genus mensure continens modium et semis. Polenta est accuratissima farina. Uva passa dicitur que prius quam maturescat ad solem diu exsiccatur, et sic servatur. Massas caricarum, id est ligaturas de fructibus ficorum.
et centum ligaturas uve passe et ducentas massas caricarum et imposuit super asinos.
Numérotation du verset 1Rg. 25,19 
Dixitque pueris suis : Precedite me, et24 ecce ego post tergum sequar vos, viro autem suo Nabal non indicavit.
24 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,20 
Cum ergo ascendisset asinum et descenderet ad radicem25 montis, David et viri eius descendebant in occursum eius quibus et illa occurrit.
25 radicem R Σ Λ D Φ Rusch ] radices Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,21 
Et ait David : Vere frustra servavi omnia que huius erant in deserto, et non periit quicquam de cunctis que ad eum pertinebant et reddidit mihi malum pro bono.
Numérotation du verset 1Rg. 25,22 
Hec faciat Dominus26 inimicis David, et hec addat si reliquero de omnibus que ad eum pertinent usque mane mingentem ad parietem.
26 Dominus R Rusch ] Deus Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,23 
Cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit de asino, et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram,
Numérotation du verset 1Rg. 25,24 
et cecidit ad pedes eius et dixit : In me sit, domine mi, hec iniquitas,
interl.| blandiendo sibi imprecatur peccatum quod haberet David si se ulcisceretur
loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis et audi verba famule tue.
Numérotation du verset 1Rg. 25,25 
Ne ponat, oro, dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal, quoniam27 secundum nomen suum stultus est, et sultitia est28 cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos, domine, mi quos misisti.
27 quoniam Rusch Clementina ] quia Weber
28 sultitia est Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,26 
interl.| veni ad te
vivit Dominus ; et vivit anima tua qui prohibuit te ne venires in sanguinem29 et salvavit animam30 tuam
29 in sanguinem Cava Rusch Clementina ] in sanguine Weber
30 animam] manum Weber
interl.| innoxiam
tibi, et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui querunt domino meo malum.
Numérotation du verset 1Rg. 25,27 
Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua tibi domino meo, et da pueris qui sequuntur te dominum meum.
Numérotation du verset 1Rg. 25,28 
Aufer iniquitatem
interl.| quam mihi imprecata sum si te ulciscaris scilicet noli ulcisci.
famule tue, faciens enim faciet tibi Dominus domino meo domum
interl.| regnum significat
fidelem, quia prelia, domini domine mi tu preliaris, malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vite tue.
Numérotation du verset 1Rg. 25,29 
Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et querens animam tuam erit anima domini mei
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 21rb ; facsim., p. 41b} ERIT ANIMA DOMINI MEI etc. Pulcherrima comparatione statum iustorum et reproborum discrevit, horum quippe animas appelat viventes illorum spirituali morte occupatas. «Anima enim que peccaverit ipsa morietur»f . Hos fasciculis illos lapidi funde assimilat. Fasciculus enim astringitur ut conservetur. Lapis in funda ponitur ut abiiciatur. Sic enim electi pressuris tribulationum constringuntur, ut his admoniti artius ad invicem mutua caritate nectantur, et adunati per manus redemptoris imperpetuum conserventur. Reprobi quanto latius voluptatibus suis dimittuntur, tanto longius a divine visionis gloria proiiciuntur : «Ipsi enim de manu Dei repulsi sunt»g . Mire autem omnipotentem providentiam superni protectoris describit, cum dicit animam sancti viri quasi in fasciculo viventium apud eum esse custoditam. Sicut enim facile est cuilibet fasciculum herbe vel feni manu retentum conservare ita virtus salvatoris nostri electos ab initio usque in finem conservare et custodire. Unde : «Et non rapiet eos quisquam de manu mea»h . Sicut autem fasciculus alligatur ita sanctorum decus vera caritate constringitur divino munimine circumdatur. Ad litteram autem anima David quamvis multi persequerentur semper custodita est in sorte viventium. Inimici vero eius sicut lapis funda circumactus instabili motu perturbati de finibus suis vel de rebus humanis ablati sunt.
f Ez. 18, 20.
g Ps. 87, 6.
h Io. 10, 28.
custodita quasi in fasciculo
interl.| ad litteram fasciculus vitium vivit in aqua cum ad transplantandum preparatur
viventium apud Dominum Deum tuum porro inimicorum tuorum anima31 rotabitur quasi in impetu et circulo funde.
31 inimicorum tuorum - anima Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,30 
Cum ergo fecerit Dominus tibi32 domino meo omnia hec33 que locutus est bona de te et constituerit te ducem super Israel,
32 Dominus tibi R Amiatinus Λ Rusch Clementina ] inv. Weber
33 hec] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,31 
non erit tibi hoc in singultum,
interl.| id est in fletum
et in scrupulum cordis domino meo quod effundens34 sanguinem innoxium, aut ipse te ultus fueris, et cum benefecerit Dominus domino meo recordaberis ancille tue et tu benefacies ei35.
34 effundens] effunderis Weber
35 et tu benefacies ei] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,32 
Et ait David ad Abigail : Benedictus Dominus Deus Israel qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum,
Numérotation du verset 1Rg. 25,33 
et benedicta tu que prohibuisti me ne irem hodie36 ad sanguinem, ne37 ulciscerer me manu mea.
36 ne irem hodie] hodie ne irem Weber
37 ne] et Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,34 
Alioquin vivit Dominus {t. 2 : Erfurt, f. 21va ; facsim., p. 42a} Deus Israel qui prohibuit me ne malum facerem38 tibi, nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad matutinam lucem39 mingens ad parietem.
38 me ne malum facerem Σ Λ D Φ Rusch Clementina ] me malum facere Weber
39 ad matutinam lucem] ad lucem matutinam Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,35 
Suscepit ergo40 de manu eius omnia que attulerat ei dixitque ei : Vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam.
40 ergo] + David praem. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,36 
Venit autem Abigail ad Nabal, et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis et cor Nabal iocundum. Erat enim ebrius nimis et non indicavit verbum illi41 pusillum aut grande usque mane42.
41 verbum illi] ei verbum Weber
42 usque] +in Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,37 
Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit43
43 indicavit] + ei praem. Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 21va ; facsim., p. 42a} CUM DIGESSISSET VINUM NABAL INDICAVIT. Moraliter. GREGORIUS. Iracundos melius corrigimus si in ipsa ire commotione declinamus. Perturbati enim quid audiant ignorant. Sed cum ad se redeunt, tanto libentius exhortationis verba recipiunt quanto se tranquillius tolerari erubescunt. Menti autem furori ebrie omne rectum quod dicitur perversum videtur. Unde et Nabal ebrio culpam suam Abigail laudabiliter tacuit, quam digesto vino laudabiliter dixit. Malum enim quod fecerit nocere potuit quia ebrius non audivit.
uxor sua verba hec et emortuum est cor eius intrinsecus et factus est quasi lapis.
Numérotation du verset 1Rg. 25,38 
Cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal et mortuus est.
Numérotation du verset 1Rg. 25,39 
Quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui iudicavit
interl.| hoc dicebat David amore iustitie non libidine vindicte.
causam opprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem.
Numérotation du verset 1Rg. 25,40 
Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum et locuti sunt ad eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te in uxorem sibi44.
44 in uxorem sibi] sibi in uxorem Weber
Numérotation du verset 1Rg. 25,41 
Que consurgens adoravit prona in terram et ait : Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei.
Numérotation du verset 1Rg. 25,42 
Et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum et quinque puelle ierunt cum ea pedisseque eius, et secuta est nuntios {t. 2 : Erfurt, f. 21vb ; facsim., p. 42b} David et facta est illi uxor.
Numérotation du verset 1Rg. 25,43 
Sed et Achinoem accepit David de Iezrael et fuit utraque uxor eius.
Numérotation du verset 1Rg. 25,44 
Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Phalti filio Lays qui erat de Gallim.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 21vb ; facsim., p. 42b} PHALTI FILIO. R<ABANUS>. Sicut tradunt Hebrei non cognovit eam Phalti , quia si cognovisset David postea non recepisset eam quia in lege prohibetur.   Phalti enim   de Gallim erat, id est de mundatione, id est de lege. Legis enim doctor erat de Baurim, id est de electis quando Michol ei datur.   Phalti enim vadens dicitur quando aufertur. Phaltiel, id est evadens a Deo quia custodivit eum, ne tangeret eam ne fieret transgressor legis, tamen secutus est eam plorans usque Baurim pre gaudio quia non tetigerat eam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Rg. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=12&chapitre=12_25)

Notes :