Capitulum 31

Numérotation du verset 1Rg. 31,1 

Philistiim autem pugnabant adversum Israel et fugerunt viri Israel ante faciem Philistiim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe.
Numérotation du verset 1Rg. 31,2 

Irrueruntque Philistiim in Saul et in1 filios eius et percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisue filios Saul,
1 in ΩU Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 31,3 

totumque pondus prelii versum est in Saul, et consecuti sunt eum viri sagittarii et vulneratus est vehementer a sagittariis.
Numérotation du verset 1Rg. 31,4 

Dixitque Saul ad armigerum suum : Evagina gladium tuum et percute me, ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant me illudentes mihi. Et noluit armiger eius fuerat enim nimio terrore2 perterritus. Arripuit itaque Saul gladium3 et irruit super eum.
2 terrore ΩU Rusch Clementina ] timore Weber |
3 gladium ΩU Rusch Weber ] + suum ΩU |
Numérotation du verset 1Rg. 31,5 

Quod cum vidisset armiger eius
videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo.
Numérotation du verset 1Rg. 31,6 

Mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius
in die illa pariter.
Numérotation du verset 1Rg. 31,7 

Videntes autem filii4 Israel qui erant trans vallem et trans Iordanem,
4 filii ΩU Rusch Weber ] viri Weber
quod fugissent viri Israelite et quod mortuus esset Saul et tres5 filii eius, reliquerunt civitates suas6 et fugerunt veneruntque Philistiim et habitaverunt ibi.
5 tres Rusch ] om. ΩU Weber |
6 civitates suas Rusch Weber ] civitatem suam ΩU |
Numérotation du verset 1Rg. 31,8 

Facta autem altera die7, venerunt Philistiim ut expoliarent8 interfectos et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe.
7 altera die ΩU Rusch ] inv. Weber |
8 expoliarent Cava Σ Λ Φ ΩU Rusch ] spoliarent Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 31,9 

Et pretiderunt caput Saul et expoliaverunt eum armis et miserunt in terram Philistinorum per circuitum ut annuntiaretur in templo idolorum9 et in populis.
9 idolorum Rusch Weber ] om. ΩU* (omissio indicatur sine adiunctione vocis)
Numérotation du verset 1Rg. 31,10 

Et posuerunt arma eius in templo Astharoth, corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan.
Numérotation du verset 1Rg. 31,11 

Quod cum audissent habitatores Iabes Galaad
quecumque fecerunt10 Philistiim Saul,
10 fecerunt Rusch ] fecerant ΩU Weber
Numérotation du verset 1Rg. 31,12 

surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadavera11 Saul, et cadavera filiorum eius de muro Bethsan veneruntque viri12 Iabes Galaad13 et combusserunt ea14 igni15,
11 cadavera Rusch ] cadaver ΩU Weber |
12 viri ΩU Rusch ] om. Weber |
13 Galaad ΩU Rusch Clementina ] om. Weber |
14 ea ΩU Weber ] eã cacogr. Rusch |
15 igni ΩU Rusch ] ibi Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 31,13 

et tulerunt ossa eorum et sepelierunt in nemore Iabes et ieiunaverunt septem diebus.

Capitulum 31

Numérotation du verset 1Rg. 31,1 
Philistiim autem pugnabant adversum Israel et fugerunt viri Israel ante faciem Philistiim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe.
Numérotation du verset 1Rg. 31,2 
Irrueruntque Philistiim in Saul et in1 filios eius et percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisue filios Saul,
1 in ΩU Rusch Clementina ] om. Weber
marg.| PERCUSSERUNT  IONATHAN  ABINADAB  ET  MELCHISUE etc. RAB<ANUS>. Ionathan   Abinadab qui et Iesui et   Melchisue . Isboseth autem domi erat qui eo anno quo Saul constitutus est rex natus dicitur qui etiam quadraginta annorum fuisse legitur cum regnare episset unde colligitur Saul quadraginta annis regnasse. Iesui autem interpretatur ‘equalis’, quia equalis meritis fuisse cum patre memorantur. Aminadab ‘pater meus sponte’. Sponte enim sua pater eius   Saul male agendo acquisivit ut una cum filiis periret.
Numérotation du verset 1Rg. 31,3 
totumque pondus prelii versum est in Saul, et consecuti sunt {t. 2 : Erfurt, f. 24vb ; facsim., p. 48b} eum viri sagittarii et vulneratus est vehementer a sagittariis.
Numérotation du verset 1Rg. 31,4 
Dixitque Saul ad armigerum suum : Evagina gladium tuum et percute me, ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant me illudentes mihi. Et noluit armiger eius fuerat enim nimio terrore2 perterritus. Arripuit itaque Saul gladium3 et irruit super eum.
2 terrore ΩU Rusch Clementina ] timore Weber
3 gladium ΩU Rusch Weber ] + suum ΩU
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 24vb ; facsim., p. 48b} ARRIPUIR ITAQUE SAUL GLADIUM etc. Gladio quo Amalechitis contra preceptum Dei pepercit merito seipsum occidit. Sic qui potestate pro communi utilitate accepta, aut non utitur, aut abutitur, suo se nimirum gladio confodit et quo ab hoste defendi debuerat hostem potius iuvat.
Numérotation du verset 1Rg. 31,5 
Quod cum vidisset armiger eius
interl.| Doech secundum Hebreos qui videns Saulem mortuum metuens David se interimit
videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo.
Numérotation du verset 1Rg. 31,6 
Mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius
interl.| domestici
in die illa pariter.
Numérotation du verset 1Rg. 31,7 
Videntes autem filii4 Israel qui erant trans vallem et trans Iordanem,
4 filii ΩU Rusch Weber ] viri Weber
interl.| vallis ista circa Iordanem grandis est et campestris
quod fugissent viri Israelite et quod mortuus esset Saul et tres5 filii eius, reliquerunt civitates suas6 et fugerunt veneruntque Philistiim et habitaverunt ibi.
5 tres Rusch ] om. ΩU Weber
6 civitates suas Rusch Weber ] civitatem suam ΩU
Numérotation du verset 1Rg. 31,8 
Facta autem altera die7, venerunt Philistiim ut expoliarent8 interfectos et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe.
7 altera die ΩU Rusch ] inv. Weber
8 expoliarent Cava Σ Λ Φ ΩU Rusch ] spoliarent Weber
Numérotation du verset 1Rg. 31,9 
Et pretiderunt caput Saul et expoliaverunt eum armis et miserunt in terram Philistinorum per circuitum ut annuntiaretur in templo idolorum9 et in populis.
9 idolorum Rusch Weber ] om. ΩU* (omissio indicatur sine adiunctione vocis)
Numérotation du verset 1Rg. 31,10 
Et posuerunt arma eius in templo Astharoth, corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan.
Numérotation du verset 1Rg. 31,11 
Quod cum audissent habitatores Iabes Galaad
marg.| HABITATORES  IABES quos Saul ab adversariis defenderat rependunt quod possunt. Nos quoque benefactores nostros gladio peccati peremptos quoad possumus a Philistinorum opprobrio eripiamus.
quecumque fecerunt10 Philistiim Saul,
10 fecerunt Rusch ] fecerant ΩU Weber
Numérotation du verset 1Rg. 31,12 
surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadavera11 Saul, et cadavera filiorum eius de muro Bethsan veneruntque viri12 Iabes Galaad13 et combusserunt ea14 igni15,
11 cadavera Rusch ] cadaver ΩU Weber
12 viri ΩU Rusch ] om. Weber
13 Galaad ΩU Rusch Clementina ] om. Weber
14 ea ΩU Weber ] eã cacogr. Rusch
15 igni ΩU Rusch ] ibi Weber
Numérotation du verset 1Rg. 31,13 
et tulerunt ossa eorum et sepelierunt in nemore Iabes et ieiunaverunt septem diebus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Rg. Capitulum 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=12&chapitre=12_31)

Notes :