Glossa ordinaria

Capitulum 19

Numérotation du verset 1Rg. 19,1 

Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos ut occiderent David. Porro Ionathas filius Saul diligebat David valde,
Numérotation du verset 1Rg. 19,2 

et indicavit Ionathas David dicens : Querit Saul pater meus occidere te quapropter observa te quaeso mane et manebis clam et absconderis.
Numérotation du verset 1Rg. 19,3 

Ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro
ubicumque fuerit1, et ego loquar de te ad patrem meum et quodcumque videro nuntiabo tibi.
1 fuerit R C Σ Λ h Rusch Clementina ] fueris Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,4 

Locutus est ergo Ionathas de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum : Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi et opera eius bona sunt tibi valde.
Numérotation du verset 1Rg. 19,5 

Et posuit animam suam in manu tua2 et percussit Philisteum et fecit Dominus salutem magnam universo Israeli3 : Vidisti et letatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est absque culpa ?
2 tua Cava Λ Rusch ] sua Weber |
3 Israeli Σ Λ h Rusch Clementina ] Israhel R Cava Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 19,6 

Quod cum audisset Saul, placatus voce Ionathe iuravit vivit Dominus quia non occidetur.
Numérotation du verset 1Rg. 19,7 

Vocavit itaque Ionathas David et indicavit ei omnia verba hec et introduxit Ionathas David ad Saul, et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudius tertius.
Numérotation du verset 1Rg. 19,8 

Motum est autem rursum bellum, et egressus David pugnavit adversus Philistiim percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie eius.
Numérotation du verset 1Rg. 19,9 

Et factus est spiritus Domini malus in Saul, sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam, porro David psallebat in manu sua.
Numérotation du verset 1Rg. 19,10 

Nisusque est Saul configere lancea David in pariete, et declinavit David a facie Saul, lancea autem casso vulnere perlata est in pariete4 et David fugit et salvatus est nocte illa.
4 in pariete D Φ h Rusch ] in parietem Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,11 

Misit ergo Saul
satellites suos
nocte5 in domum
5 nocte] om. Weber
David
ut custodirent eum et interficeretur
mane quod cum annuntiasset David Michol uxor sua dicens : Nisi salvaveris te nocte hac cras morieris,
Numérotation du verset 1Rg. 19,12 

deposuit eum per fenestram.
Porro ille abiit et aufugit atque salvatus est.
Numérotation du verset 1Rg. 19,13 

Tulit autem Michol statuam
et posuit eam super lectum et pellem pilosam
caprarum posuit ad caput eius et operuit eam vestimentis.
Numérotation du verset 1Rg. 19,14 

Misit autem Saul apparitores
qui raperent David et responsum est quod egrotaret.
Numérotation du verset 1Rg. 19,15 

Rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens : Afferte eum ad me in lecto ut occidatur.
Numérotation du verset 1Rg. 19,16 

Cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super lectum et pelles6 caprarum ad caput eius.
6 pelles Φ m Rusch ] pellis Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,17 

Dixitque Saul ad Michol : Quare sic illusisti mihi et dimisisti inimicum meum ut fugeret ? Et respondit Michol ad Saul : Quia ipse locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam te.
Numérotation du verset 1Rg. 19,18 

David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuel in Ramatha
et nuntiavit ei omnia que fecerat sibi Saul et abierunt ipse et Samuel et morati sunt in Naioth.
Numérotation du verset 1Rg. 19,19 

Nuntiatum est7 Sauli a dicentibus : Ecce David in Nahioth
7 nuntiatum est] + autem Weber
in Ramatha8.
8 in Ramatha Rusch Clementina ] in Rama Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,20 

Misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent cuneum prophetarum
vaticinantium et Samuel stantem super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare ceperunt etiam ipsi.
Numérotation du verset 1Rg. 19,21 

Quod cum nuntiatum esset Sauli misit et9 alios nuntios prophetaverunt autem et illi. Et rursum Saul misit tertios nuntios qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul10,
9 et om. Weber ; misit + et Rusch Clementina |
10 et iratus iracundia Saul Σ Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 19,22 

abiit11 et12 ipse
11 abiit] + autem Weber |
12 et A h Rusch ] etiam Weber |
in Ramatha et venit13 ad cisternam magnam que est in Sochoth et interrogavit et dixit : in quo loco sunt Samuel et David dictumque est ei ecce in Naioth sunt in Ramatha14.
13 venit] + usque Weber |
14 in Ramatha Rusch Clementina ] in Rama Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 19,23 

Et15 factus est etiam super eum spiritus Domini16 et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum veniret in Nahioth in Ramatha.
15 et] et abiit in Nahioth in Ramatha et praem. Weber |
16 Domini Σ Λ h Rusch Clementina ] Dei Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 19,24 

Et expoliavit etiam se ipse17 vestimentis suis, et prophetavit
17 etiam se ipse Rusch ] se etiam ipse Weber
cum ceteris coram Samuel,
et cecinit18 nudus
18 cecinit Rusch Clementina ] cecidit R A D m Weber
tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium num et Saul inter prophetas ?

Capitulum 19

Numérotation du verset 1Rg. 19,1 
Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos ut occiderent David. Porro Ionathas filius Saul diligebat David valde,
Numérotation du verset 1Rg. 19,2 
et indicavit Ionathas David dicens : Querit Saul pater meus occidere te quapropter observa te quaeso mane et manebis clam et absconderis.
Numérotation du verset 1Rg. 19,3 
Ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 16rb ; facsim., p. 31b} IN AGRO. Quo consiliandi causa Saul venire consueverat ubi occidi David condictum fuerat.
ubicumque fuerit1, et ego loquar de te ad patrem meum et quodcumque videro nuntiabo tibi.
1 fuerit R C Σ Λ h Rusch Clementina ] fueris Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,4 
Locutus est ergo Ionathas de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum : Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi et opera eius bona sunt tibi valde.
Numérotation du verset 1Rg. 19,5 
Et posuit animam suam in manu tua2 et percussit Philisteum et fecit Dominus salutem magnam universo Israeli3 : Vidisti et letatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est absque culpa ?
2 tua Cava Λ Rusch ] sua Weber
3 Israeli Σ Λ h Rusch Clementina ] Israhel R Cava Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,6 
Quod cum audisset Saul, placatus voce Ionathe iuravit vivit Dominus quia non occidetur.
Numérotation du verset 1Rg. 19,7 
Vocavit itaque Ionathas David et indicavit ei omnia verba hec et introduxit Ionathas David ad Saul, et fuit ante eum sicut {t. 2 : Erfurt, f. 16va ; facsim., p. 32a} fuerat heri et nudius tertius.
Numérotation du verset 1Rg. 19,8 
Motum est autem rursum bellum, et egressus David pugnavit adversus Philistiim percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie eius.
Numérotation du verset 1Rg. 19,9 
Et factus est spiritus Domini malus in Saul, sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam, porro David psallebat in manu sua.
Numérotation du verset 1Rg. 19,10 
Nisusque est Saul configere lancea David in pariete, et declinavit David a facie Saul, lancea autem casso vulnere perlata est in pariete4 et David fugit et salvatus est nocte illa.
4 in pariete D Φ h Rusch ] in parietem Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,11 
Misit ergo Saul
interl.| regnum Iudeorum
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 16va ; facsim., p. 32a} MISIT ERGO etc. Hoc non ad crucem Christi sed ad passionem pertinet. Crucifixus enim Christus et mortuus est et sepultus. Erat autem illa sepultura tamquam domus ad quam custodiendum misit regnum Iudeorum, quando ad sepulcrum Domini custodes adhibiti sunt. Quod custodita est domus ut David interficeretur, quia Christus non in sepulcro sed in cruce est interfectus, refertur ad corpus eius. Christi enim nomen tollere est Christum interficere non enim crederetur in Christum si custodum prevaleret mendacium. Qui dixerunt : Nobis dormientibus venerunt discipuli eius et abstulerunt eum. Sed neque Saul potuit interficere David, nec regnum Iudeorum tollere memoriam Christi. Qui autem de virtute Saul, id est de regno Iudeorum in Christum presumpserunt offenderunt in lapidem offensionis, tamquam in statuam et eis hedus visus est agnus, quia in quo peccatum non invenerunt quasi peccatorem persequuntur.
satellites suos
interl.| milites qui custodirent sepulcrum
nocte5 in domum
5 nocte] om. Weber
interl.| sepulcrum
David
interl.| Christi
ut custodirent eum et interficeretur
interl.| id est memoria eius et fides de cordibus hominum auferretur
mane quod cum annuntiasset David Michol uxor sua dicens : Nisi salvaveris te nocte hac cras morieris,
Numérotation du verset 1Rg. 19,12 
deposuit eum per fenestram.
interl.| quam domus circumdata erat custodibus
Porro ille abiit et aufugit atque salvatus est.
Numérotation du verset 1Rg. 19,13 
Tulit autem Michol statuam
interl.| lapidem offensionis
et posuit eam super lectum et pellem pilosam
interl.| quia Iudeis hedus visus est agnus
marg.| PELLEM  PILOSAM. Inde puluillus consutus fuit qui intonsis pilis caput involuti hominis in lecto mentiretur.
caprarum posuit ad caput eius et operuit eam vestimentis.
Numérotation du verset 1Rg. 19,14 
Misit autem Saul apparitores
interl.| ministros qui parent imperanti
qui raperent David et responsum est quod egrotaret.
Numérotation du verset 1Rg. 19,15 
Rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens : Afferte eum ad me in lecto ut occidatur.
Numérotation du verset 1Rg. 19,16 
Cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super lectum et pelles6 caprarum ad caput eius.
6 pelles Φ m Rusch ] pellis Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,17 
Dixitque Saul ad Michol : Quare sic illusisti mihi et dimisisti inimicum meum ut fugeret ? Et respondit Michol ad Saul : Quia ipse locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam te.
Numérotation du verset 1Rg. 19,18 
David autem fugiens salvatus est {t. 2 : Erfurt, f. 16vb ; facsim., p. 32b} et venit ad Samuel in Ramatha
marg.| IN  RAMATHA. Civitas Saulis est in tribu Beniamin in sexto milliario ab Elia ad septentrionalem plagam contra Bethel alia Rama est in tribu Aser. Bene conveniunt hec nomina rebus gestis in ipsis, quia prophetarum dicta et celsitudinem habent scientie et venustatem eloquentie.
et nuntiavit ei omnia que fecerat sibi Saul et abierunt ipse et Samuel et morati sunt in Naioth.
Numérotation du verset 1Rg. 19,19 
Nuntiatum est7 Sauli a dicentibus : Ecce David in Nahioth
7 nuntiatum est] + autem Weber
interl.| locus est in Ramatha ubi sedit David
interl.| pulchritudo
in Ramatha8.
8 in Ramatha Rusch Clementina ] in Rama Weber
interl.| excelsum
Numérotation du verset 1Rg. 19,20 
Misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent cuneum prophetarum
interl.| qui illo tempore prophetabant
vaticinantium et Samuel stantem super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare ceperunt etiam ipsi.
Numérotation du verset 1Rg. 19,21 
Quod cum nuntiatum esset Sauli misit et9 alios nuntios prophetaverunt autem et illi. Et rursum Saul misit tertios nuntios qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul10,
9 et om. Weber ; misit + et Rusch Clementina
10 et iratus iracundia Saul Σ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,22 
abiit11 et12 ipse
11 abiit] + autem Weber
12 et A h Rusch ] etiam Weber
marg.| MISIT  NUNTIOS etc.  ABIIT  ET  IPSE. R<ABANUS>. Saul quoque et nuntii eius Iudeos significant qui dum adversari Christo cupiunt habent in ore sacramenta legis et prophetarum ad Christi testimonium et cum Ecclesia quasi cum prophetis de Scripturis disputant sicut illi cum prophetis prophetabant.
in Ramatha et venit13 ad cisternam magnam que est in Sochoth et interrogavit et dixit : in quo loco sunt Samuel et David dictumque est ei ecce in Naioth sunt in Ramatha14.
13 venit] + usque Weber
14 in Ramatha Rusch Clementina ] in Rama Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,23 
Et15 factus est etiam super eum spiritus Domini16 et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum veniret in Nahioth in Ramatha.
15 et] et abiit in Nahioth in Ramatha et praem. Weber
16 Domini Σ Λ h Rusch Clementina ] Dei Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,24 
Et expoliavit etiam se ipse17 vestimentis suis, et prophetavit
17 etiam se ipse Rusch ] se etiam ipse Weber
marg.| PROPHETAVIT. {t. 2 : Erfurt, f. 16vb ; facsim., p. 32b} Isti prophete religiosi viri erant dicti Nazareni qui non bibebant vinum et vacabant semper canentes hymnos et psalmos.
cum ceteris coram Samuel,
interl.| abscondito
et cecinit18 nudus
18 cecinit Rusch Clementina ] cecidit R A D m Weber
marg.| NUDUS. Et Iudei fide atque sacerdotio et regno nudati legem et prophetas in ore habent.
tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium num et Saul inter prophetas ?
marg.| NUM  ET  SAUL etc. Proverbium dicitur quod in ore loquentium sepe versatur. Mira enim res videbatur hominem tam profanum prophetare. Et nos cum inscios videmus docere recte dicimus Num et Saul inter prophetas.
marg.| RAB<ANUS>. Magna questio hic oritur cum in precedentibus legatur et non vidit Samuel Saulem usque in diem mortis sue quomodo hic prophetasse coram Samuele dicatur ? Quod Hebrei duobus modis solvunt, quia scilicet abscondit se Samuel ne videtur ab eo. Vel non vidit eum scilicet indutum habitu regio quo indutus erat, quando dictum est non vidit eum usque in diem mortis sue, et sic non vidit eum indutum scilicet regio habitu. Se vero expoliasse non omnibus vestimentis, sed regalibus tantum intelligendum est.
marg.| RAB<ANUS>. Item queritur quomodo qui missi erant ad hominem tenendum et ad Necem ducendum prophetalis spiritus participes esse meruerunt ? Et similiter ipse Saul querens sanguinem innocentem ? Sed et Balaam prophetavit et multi dicent in illa die : «Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus»a etc. Quibus dicetur : «Non novi vos umquam. Discedite a me qui operamini iniquitatem»b. Non est ergo mirum hominem reprobum transitorie prophetasse. Mystice autem Saul et nuntii eius significant hereticos qui habent aliquid spiritualium donorum sicut testamenta legis et evangelii et baptisma. Quod cum ad Ecclesiam veniunt non est in eis violandum aut quasi non habeant tradendum sed oportet eos cognoscere unitatem {t. 2 : Erfurt, f. 17ra ; facsim., p. 33a} in vinculo pacis, sine qua quicquid habent quamvis sit sanctum et venerandum, ipsi tamen tanto indigniores sunt, quanto illis donis non bene usi sunt.
a Mt. 7, 22.
b Mt. 7, 23.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Rg. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=12&chapitre=12_19)

Notes :