Capitulum 23
Numérotation du verset
1Rg. 23,1
Et annuntiaverunt1 David dicentes : Ecce Philistiim oppugnant Ceilam2 et diripiunt areas.
1 annuntiaverunt D Φ
Rusch Clementina
] nuntiaverunt
Weber
|
2 Ceilam hic et ubique
Rusch Clementina
] Ceila hic et ubique
Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 23,2
consuluit igitur David Dominum dicens num vadam et percutiam Philisteos istos et ait Dominus ad David vade et percuties Philisteos et salvabis Ceilam.
Numérotation du verset
1Rg. 23,3
Et dixerunt viri qui erant cum David ad eum : Ecce nos hic in Iudaea consistentes timemus, quanto magis si ierimus in Ceilam adversus agmina Philistinorum ?
Numérotation du verset
1Rg. 23,4
Rursus ergo David consuluit Dominum. Qui respondens ait3 : Surge4 vade in Ceilam ego enim tradam Philisteos in manu tua.
3 ait R D Φ
Rusch
] ei
praem. Weber
|
4 surge] + et
Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 23,5
Abiit David et viri eius in Ceilam, et pugnavit adversum Philisteos et abegit iumenta eorum,
et percussit eos plaga magna et salvavit David
habitatores Ceile.
Numérotation du verset
1Rg. 23,6
Porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam ephod secum habens descenderat.
Numérotation du verset
1Rg. 23,7
Nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceilam et ait Saul : Tradidit eum Dominus5 in manus meas, conclususque est introgressus urbem in qua porte et sere sunt6.
5 Dominus] Deus
Weber
|
6 sunt Λ Φ
Rusch Clementina
]
om. Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 23,8
Et precepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet ad Ceilam7 et obsideret David et viros eius.
7 ad Ceilam
Rusch
] in Ceila
Weber
, in Ceilam
Clementina
Numérotation du verset
1Rg. 23,9
Quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum dixit ad Abiathar sacerdotem : Applica ephod.
Numérotation du verset
1Rg. 23,10
Et ait David : Domine Deus Israel, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire ad Ceilam8 ut evertat propter me urbem9,
8 ad Ceilam A D Φ
Rusch
] ad Ceila
Weber
, in Ceila Σ Λ, in Ceilam
Clementina
|
9 propter me - urbem]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 23,11
si tradent me viri Ceile10 in manum11 eius ? Et si descendet Saul sicut audivit servus tuus ? Domine Deus Israel, indica servo tuo. Et ait Dominus : Descendet.
10 Ceile Σ Λ D Φ
Rusch Clementina
] Ceila
Weber
|
11 in manum
Rusch
] in manus
Weber
, in manu A Λ D Φ m
|
Numérotation du verset
1Rg. 23,12
Dixitque David rursum12 : Si tradent me viri Ceile13 et viros qui sunt mecum in manus14 Saul ? Et dixit Dominus : Tradent.
12 rursum]
om. Weber
|
13 me - viri Ceile
Rusch Clementina
]
inv. Weber
|
14 in manus
Rusch Clementina
] in manu
Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 23,13
Surrexit ergo David et viri eius quasi sexcenti et egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti, nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila, et salvatus esset15
quam ob rem dissimulavit exire.
15 et salvatus esset
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 23,14
Morabatur autem David in deserto in locis munitissimis16 in monte17 solitudinis Ziph,
16 munitissimis] firmissimis
Weber
|
17 in monte] mansitque
praem. Weber
|
in monte opaco18 querebat tamen eum Saul cunctis diebus, et non tradidit eum in manus eius19.
18 in monte opaco Σ
Rusch Clementina
]
om. Weber
|
19 in manus eius] Deus
praem. Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 23,15
Et vidit David quod egressus esset Saul ut quereret animam eius. Porro David erat in deserto Ziph in silva.
Numérotation du verset
1Rg. 23,16
Et surrexit Ionathas filius Saul et abiit ad David in silvam20, et confortavit manus eius
20 in silvam Σ Λ
Rusch Clementina
] in silva
Weber
in Deo. Dixitque ei :
Numérotation du verset
1Rg. 23,17
Ne timeas, neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israel et ego ero tibi secundus, sed et Saul pater meus scit hoc.
Numérotation du verset
1Rg. 23,18
Percussit igitur uterque fedus coram Domino, mansitque David in silva Ionathas autem reversus est in domum suam.
Numérotation du verset
1Rg. 23,19
Ascenderunt autem Ziphei
ad Saul in Gabaa dicentes : Nonne ecce21 David latitat apud nos in locis tutissimis silve, in colle Achille que est ad dexteram deserti ?
21 ecce Σ Λ Φ
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 23,20
Nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes, descende nostrum autem erit ut tradamus eum in manu22 regis.
22 in manu R Λ
Rusch
] in manus
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 23,21
Dixitque Saul : Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam.
Numérotation du verset
1Rg. 23,22
Abite ergo23 et diligentius preparate, et curiosius agite et considerate locum ubi sit pes eius velociter24, vel quis viderit eum ibi dixistis25 recogitat enim de me quod callide insidier ei.
23 ergo Λ D Φ
Rusch
] + oro
Clementina Weber
|
24 velociter]
om. Weber
|
25 dixistis]
om. Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 23,23
Considerate et videte omnia latibula eius in quibus absconditur et revertimini ad me ad rem certam ut vadam vobiscum. Quod si etiam in terram26 se obstruserit27
perscrutabor eum in cunctis millibus Iuda.
26 in terram Λ Φ
Rusch Clementina
] in terra
Weber
|
27 obstruserit] abstruserit
Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 23,24
At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul : David autem et viri eius erant in deserto Maon, in campestribus ad dexteram Iesimuth.
Numérotation du verset
1Rg. 23,25
Ivit ergo Saul et socii eius ad querendum eum28. Et nuntiatum est David : Statimque descendit ad petram et versabatur in deserto Maon, quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon.
28 eum Cava Σ Λ Φ
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 23,26
Et ibat Saul et viri eius29 ad latus montis ex parte una, David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera. Porro David desperabat se posse evadere a facie Saul, itaque Saul et viri eius in modum corone cingebant David et viros eius ut caperent eum30.
29 et viri eius]
om. Weber
|
30 eum] eos
Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 23,27
Et nuntius venit ad Saul dicens : Festina et veni, quoniam infuderunt se Philistiim super terram.
Numérotation du verset
1Rg. 23,28
Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philistinorum propter hoc vocaverunt locum illum petram Dividentem.
Capitulum 23
Numérotation du verset
1Rg. 23,1
Et annuntiaverunt1 David dicentes : Ecce Philistiim oppugnant Ceilam2 et diripiunt areas.
1 annuntiaverunt D Φ
Rusch Clementina
] nuntiaverunt
Weber
2 Ceilam hic et ubique
Rusch Clementina
] Ceila hic et ubique
Weber
interl.|
annonam de areis asportatam
Numérotation du verset
1Rg. 23,2
consuluit igitur David Dominum dicens num vadam et percutiam Philisteos istos et ait Dominus ad David vade et percuties Philisteos et salvabis Ceilam.
Numérotation du verset
1Rg. 23,3
Et dixerunt viri qui erant cum David ad eum : Ecce nos hic in Iudaea consistentes timemus, quanto magis si ierimus in Ceilam adversus agmina Philistinorum ?
Numérotation du verset
1Rg. 23,4
Rursus ergo David {t. 2 : Erfurt, f. 19rb ; facsim., p. 37b} consuluit Dominum. Qui respondens ait3 : Surge4 vade in Ceilam ego enim tradam Philisteos in manu tua.
3 ait R D Φ
Rusch
] ei
praem. Weber
4 surge] + et
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 23,5
Abiit David et viri eius in Ceilam, et pugnavit adversum Philisteos et abegit iumenta eorum,
interl.|
oneranda de area
et percussit eos plaga magna et salvavit David
interl.|
id est Dominus
habitatores Ceile.
Numérotation du verset
1Rg. 23,6
Porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam ephod secum habens descenderat.
interl.|
quod Moyses iubente Domino fecerat sicut etiam rationale in quo erat doctrina et veritas in quo etiam consuluit David Dominum
Numérotation du verset
1Rg. 23,7
Nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceilam et ait Saul : Tradidit eum Dominus5 in manus meas, conclususque est introgressus urbem in qua porte et sere sunt6.
5 Dominus] Deus
Weber
6 sunt Λ Φ
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 23,8
Et precepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet ad Ceilam7 et obsideret David et viros eius.
7 ad Ceilam
Rusch
] in Ceila
Weber
, in Ceilam
Clementina
Numérotation du verset
1Rg. 23,9
Quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum dixit ad Abiathar sacerdotem : Applica ephod.
Numérotation du verset
1Rg. 23,10
Et ait David : Domine Deus Israel, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire ad Ceilam8 ut evertat propter me urbem9,
8 ad Ceilam A D Φ
Rusch
] ad Ceila
Weber
, in Ceila Σ Λ, in Ceilam
Clementina
9 propter me - urbem]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 23,11
si tradent me viri Ceile10 in manum11 eius ? Et si descendet Saul sicut audivit servus tuus ? Domine Deus Israel, indica servo tuo. Et ait Dominus : Descendet.
10 Ceile Σ Λ D Φ
Rusch Clementina
] Ceila
Weber
11 in manum
Rusch
] in manus
Weber
, in manu A Λ D Φ m
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 19rb ; facsim., p. 37b}
DESCENDET etc. R<ABANUS>.
Si
hic steteris
descendet Saul
et
tradent
te
viri Ceile in manus eius
ergo voluntatem eorum indicavit, viri autem
Ceile
ingrati beneficiis David quos de manibus Philistinorum liberavit Iudeorum infidelitatem significant et inconstantiam qui redemptori suo ingrati apud seculi potestates insidiantur. Ceila autem interpretatur ‘ad fundam iacta’ vel ‘excellens sibimet’ : «In circuitu impii ambulant»a
et : «Stultus ut luna mutatur»b
.
a Ps. 11, 9.
b Sir. (Eccli.) 27, 12.
Numérotation du verset
1Rg. 23,12
Dixitque David rursum12 : Si tradent me viri Ceile13 et viros qui sunt mecum in manus14 Saul ? Et dixit Dominus : Tradent.
12 rursum]
om. Weber
13 me - viri Ceile
Rusch Clementina
]
inv. Weber
14 in manus
Rusch Clementina
] in manu
Weber
interl.|
in voluntate habent ut tradent
Numérotation du verset
1Rg. 23,13
Surrexit ergo David et viri eius quasi sexcenti et egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti, nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila, et salvatus esset15
{t. 2 : Erfurt, f. 19va ; facsim., p. 38a} quam ob rem dissimulavit exire.
15 et salvatus esset
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 23,14
Morabatur autem David in deserto in locis munitissimis16 in monte17 solitudinis Ziph,
16 munitissimis] firmissimis
Weber
17 in monte] mansitque
praem. Weber
interl.|
Ziph
: mons squalidus vel nebulosus vel caligans, unus autem de posteris Caleb sic appellatus est.
in monte opaco18 querebat tamen eum Saul cunctis diebus, et non tradidit eum in manus eius19.
18 in monte opaco Σ
Rusch Clementina
]
om. Weber
19 in manus eius] Deus
praem. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 23,15
Et vidit David quod egressus esset Saul ut quereret animam eius. Porro David erat in deserto Ziph in silva.
Numérotation du verset
1Rg. 23,16
Et surrexit Ionathas filius Saul et abiit ad David in silvam20, et confortavit manus eius
20 in silvam Σ Λ
Rusch Clementina
] in silva
Weber
interl.|
Ionathas
in Deo. Dixitque ei :
Numérotation du verset
1Rg. 23,17
Ne timeas, neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israel et ego ero tibi secundus, sed et Saul pater meus scit hoc.
Numérotation du verset
1Rg. 23,18
Percussit igitur uterque fedus coram Domino, mansitque David in silva Ionathas autem reversus est in domum suam.
Numérotation du verset
1Rg. 23,19
Ascenderunt autem Ziphei
marg.|
ZIPHEI. RAB<ANUS>. Apud se latitantem David Sauli prodiderunt et cum eo de morte eius tractaverunt. Ziphei autem ‘florentes’ vel ‘germinantes’ interpretantur et significant eos Iudeos qui florem terreni regni appetentes cum principibus suis de nece Christi tractaverunt quomodo eum per discipulum suum perditum apprehenderent et presidi ad interficiendum traderent, et florentes seculi Christum in membris potestates scilicet huius mundi produnt.
ad Saul in Gabaa dicentes : Nonne ecce21 David latitat apud nos in locis tutissimis silve, in colle Achille que est ad dexteram deserti ?
21 ecce Σ Λ Φ
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 23,20
Nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes, descende nostrum autem erit ut tradamus eum in manu22 regis.
22 in manu R Λ
Rusch
] in manus
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 23,21
Dixitque Saul : Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam.
Numérotation du verset
1Rg. 23,22
Abite ergo23 et diligentius preparate, et curiosius agite et considerate locum ubi sit pes eius velociter24, vel quis viderit eum ibi dixistis25 recogitat enim de me quod callide insidier ei.
23 ergo Λ D Φ
Rusch
] + oro
Clementina Weber
24 velociter]
om. Weber
25 dixistis]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 23,23
Considerate et videte omnia latibula eius in quibus absconditur et revertimini ad me ad rem certam ut vadam vobiscum. Quod si etiam in terram26 se obstruserit27
{t. 2 : Erfurt, f. 19vb ; facsim., p. 38b} perscrutabor eum in cunctis millibus Iuda.
26 in terram Λ Φ
Rusch Clementina
] in terra
Weber
27 obstruserit] abstruserit
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 23,24
At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul : David autem et viri eius erant in deserto Maon, in campestribus ad dexteram Iesimuth.
Numérotation du verset
1Rg. 23,25
Ivit ergo Saul et socii eius ad querendum eum28. Et nuntiatum est David : Statimque descendit ad petram et versabatur in deserto Maon, quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon.
28 eum Cava Σ Λ Φ
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 23,26
Et ibat Saul et viri eius29 ad latus montis ex parte una, David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera. Porro David desperabat se posse evadere a facie Saul, itaque Saul et viri eius in modum corone cingebant David et viros eius ut caperent eum30.
29 et viri eius]
om. Weber
30 eum] eos
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 23,27
Et nuntius venit ad Saul dicens : Festina et veni, quoniam infuderunt se Philistiim super terram.
Numérotation du verset
1Rg. 23,28
Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philistinorum propter hoc vocaverunt locum illum petram Dividentem.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Rg. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=12&chapitre=12_23)

Notes :