Capitulum 28
Numérotation du verset
1Rg. 28,1
Factum est autem in diebus illis congregaverunt Philistiim agmina sua ut prepararentur contra Israel ad bellum1. Dixitque Achis ad David : Sciens nunc scito quod2 mecum egredieris in castris tu et viri tui.
1 contra Israel - ad bellum]
inv. Weber
|
2 quod] quoniam
Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 28,2
Dixitque David ad Achis nunc scies que facturus est servus tuus.
Et ait Achis ad David : Et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus.
Numérotation du verset
1Rg. 28,3
Samuel autem mortuus est
planxitque eum omnis Israel et sepelierunt eum in Ramatha3 urbe sua.
3 Ramatha
Rusch Clementina
] Rama
Weber
et Saul abstulit magos et ariolos de terra, et interfecit eos qui pythones habebant in ventre4.
4 et…ventre]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 28,4
Congregatique sunt Philistiim et venerunt et castrametati sunt in Sunam. Congregavit autem et Saul universum Israel et venit in Gelboe,
Numérotation du verset
1Rg. 28,5
et vidit Saul castra Philistiim et timuit et expavit cor eius nimis.
Numérotation du verset
1Rg. 28,6
Consuluitque Dominum
et non respondit ei neque per sacerdotes, neque per somnia5
5 neque per sacerdotes - neque per somnia]
inv. Weber
; somnia] soônia
cacogr. Rusch
neque per prophetas.
Numérotation du verset
1Rg. 28,7
Dixitque Saul servis suis :
Querite mihi mulierem habentem pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam. Et dixerunt servi eius ad eum : Est mulier habens pythonem in Endor.
Numérotation du verset
1Rg. 28,8
Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et6 abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait : Divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi.
6 et
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 28,9
Et ait mulier ad eum : Ecce tu nosti quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et ariolos de terra. Quare ergo insidiaris anime mee ut occidar ?
Numérotation du verset
1Rg. 28,10
Et iuravit ei Saul in Domino dicens : Vivit Dominus, quia non eveniet7 tibi quicquam mali propter hanc rem.
7 eveniet Amiatinus Λ D Φ
Rusch Clementina
] veniet
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 28,11
Dixitque ei mulier : Quem suscitabo tibi ? Qui ait : Suscita Samuelem mihi8.
8 suscita Samuelem mihi] Samuhelem suscita mihi
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 28,12
Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna et dixit ad Saul : Quare imposuisti mihi ? Tu es enim Saul.
Numérotation du verset
1Rg. 28,13
Dixitque ei rex : Noli timere. Quid vidisti ? Et ait mulier ad Saul : Deos
vidi ascendentes de terra.
Numérotation du verset
1Rg. 28,14
Dixitque ei : Qualis est forma eius ? Que ait : Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et9 intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit.
9 et
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 28,15
Dixitque10 Samuel ad Saul : Quare inquietasti me ut suscitarer ? Et ait Saul : Coartor nimis siquidem Philistiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque in manu prophetarum, neque per somnia. Vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam.
10 dixitque] dixit autem
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 28,16
Et ait Samuel : Quid interrogas me cum Dominus recesserit a te et transierit ad emulum tuum ?
Numérotation du verset
1Rg. 28,17
Faciet enim tibi Dominus11 sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum de manu tua et dabit illud proximo tuo David,
11 tibi Dominus Cava
Rusch Clementina
]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 28,18
quia non obedisti voci Domini neque fecisti iram furoris eius in Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodie.
Numérotation du verset
1Rg. 28,19
Et dabit Dominus etiam Israel tecum in manu Philistiim cras autem tu et filii tui mecum eritis
sed et castra Israel tradet Dominus in manu Philistiim.
Numérotation du verset
1Rg. 28,20
Statimque Saul cecidit porrectus in terram, estimuerat enim verba Samuelis12, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa.
12 Samuelis Σ Λ
Rusch Clementina
] Samuhel
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 28,21
Ingressa est
itaque mulier illa13 ad Saul14, conturbatus enim erat valde. Dixitque ad eum : Ecce obedivit ancilla tua voci tue et posui animam meam in manu mea
13 illa Σ
Rusch Clementina
]
om. Weber
|
14 Saul] + et ait
Weber
|
et audivi sermones tuos quos locutus es ad me.
Numérotation du verset
1Rg. 28,22
Nunc igitur audi et tu vocem ancille tue et15 ponam coram te buccellam panis ut16 comedens convalescas et17 possis iter agere18.
15 et R Λ Φ
Rusch Clementina
] ut
Weber
|
16 ut Cava Λ
Rusch Clementina
] et
Weber
|
17 et R Σ Λ D Φ
Rusch Clementina
] ut
Weber
|
18 agere Λ D Φ
Rusch Clementina
] facere
Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 28,23
Qui renuit et ait : Non comedam. Coegerunt autem eum servi sui et mulier, et tandem audita voce eorum surrexit de terra et sedit super lectum.
Numérotation du verset
1Rg. 28,24
Mulier autem illa habebat vitulum pascualem
in domo, et festinavit et occidit eum tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma,
Numérotation du verset
1Rg. 28,25
et posuit ante Saul et ante servos eius qui cum comedissent surrexerunt et ambulaverunt per totam noctem illam.
Capitulum 28
Numérotation du verset
1Rg. 28,1
Factum est autem in diebus illis congregaverunt Philistiim agmina sua ut prepararentur contra Israel ad bellum1. Dixitque Achis ad David : Sciens nunc scito quod2 mecum egredieris in castris tu et viri tui.
1 contra Israel - ad bellum]
inv. Weber
2 quod] quoniam
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 28,2
Dixitque David ad Achis nunc scies que facturus est servus tuus.
interl.|
pro te contra hostes tuos
Et ait Achis ad David : Et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus.
Numérotation du verset
1Rg. 28,3
Samuel autem mortuus est
marg.|
SAMUEL
AUTEM
MORTUUS etc. R<ABANUS>. Samuel superius
mortuus
legitur, sed causa resurrectionis eius repetitur ad damnationem Saulis qui, relicto Deo, contra legem pythonem consulebat.
planxitque eum omnis Israel et sepelierunt eum in Ramatha3 urbe sua.
3 Ramatha
Rusch Clementina
] Rama
Weber
interl.|
superius dicitur sepultus in domo sua, id est in familia et in cognatione sua
et Saul abstulit magos et ariolos de terra, et interfecit eos qui pythones habebant in ventre4.
4 et…ventre]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 28,4
Congregatique sunt Philistiim et venerunt et castrametati sunt in Sunam. Congregavit autem et Saul universum Israel et venit in Gelboe,
Numérotation du verset
1Rg. 28,5
et vidit Saul castra Philistiim et timuit et expavit cor eius nimis.
Numérotation du verset
1Rg. 28,6
Consuluitque Dominum
marg.|
CONSULUITQUE
DOMINUM. R<ABANUS>. Sicut Hebrei tradunt ieiunando et orando a Deo petebatur oraculum, et Deus illis per somnia revelabat futura. Quod Saul fecisse non legitur.
et non respondit ei neque per sacerdotes, {t. 2 : Erfurt, f. 23ra ; facsim., p. 45a} neque per somnia5
5 neque per sacerdotes - neque per somnia]
inv. Weber
; somnia] soônia
cacogr. Rusch
marg.|
NEQUE
PER
SACERCERDOTES
NEQUE etc. R<ABANUS>. In hebreo :
Neque per doctrinam neque per ephod
, scilicet quod sacerdos gerebat in pectore in quo scriptum erat doctrina et veritas.
neque per prophetas.
Numérotation du verset
1Rg. 28,7
Dixitque Saul servis suis :
interl.|
qui dicuntur fuisse discipuli Samuel cum quibus Saul prophetavit.
Querite mihi mulierem habentem pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam. Et dixerunt servi eius ad eum : Est mulier habens pythonem in Endor.
Numérotation du verset
1Rg. 28,8
Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et6 abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait : Divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi.
6 et
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 28,9
Et ait mulier ad eum : Ecce tu nosti quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et ariolos de terra. Quare ergo insidiaris anime mee ut occidar ?
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 23ra ; facsim., p. 45a}
MAGOS ET ARIOLOS etc. Magi utuntur sanguine humano et contactu mortuorum in maleficiis et divinationibus ; arioli solis verbis, id est incantationibus divinant. Pythius dicitur Apollo harum artium cultor, a quo pythonisse, id est divini hos Saul quasi zelo legis delevit quia - ut aiunt - a demonibus coacti David regem esse futurum preconabantur.
Numérotation du verset
1Rg. 28,10
Et iuravit ei Saul in Domino dicens : Vivit Dominus, quia non eveniet7 tibi quicquam mali propter hanc rem.
7 eveniet Amiatinus Λ D Φ
Rusch Clementina
] veniet
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 28,11
Dixitque ei mulier : Quem suscitabo tibi ? Qui ait : Suscita Samuelem mihi8.
8 suscita Samuelem mihi] Samuhelem suscita mihi
Weber
marg.|
QUEM
SUSCITABO etc. AUGUSTINUS. AD
SIMPLICIANUM. Queris utrum potuerit malignus spiritus excitare animam iusti ut videretur et loqueretur cum Saul ? Nonne et magis mirandum est quod as Dominum assumpsit et constituit supra pinnam templia ? Quomodo enim fecerit factum est nisi quis dicat faciliorem diabolo fuisse licentiam ad Dominum vivum unde voluit assumendum et ubi voluit ad constituendum quam ad Samuelis spiritum excitandum. Si autem hoc non conturbat, quia voluit Dominus et permisit nulla diminutione sue potestatis et divinitatis id fieri, sicut a Iudeis se crucifigi et interfici passus est, non est absurdum credere aliqua dispensatione permissum fuisse ut non dominante magica arte vel potentia sed dispensatione occulta que pythonissam et Saulem latebat se ostenderet spiritus iusti aspectibus regis divina eum sententia percussurus. Vel non vere spiritus Samuelis a requie sua excitatus est, sed aliquod phantasma et illusio imaginaria diaboli machinationibus facta, quam propheta Samuelem appellat sicut solent imagines rerum suarum nominibus appellari sicut pictura Ciceronis vel Sallustii. Sicut cherubin super arcam testamenti de metallo facti magne rei significande gratia cherubin vocabantur, cum sint celestes virtutes que cherubin dicunturb. Dum etiam {t. 2 : Erfurt, f. 23rb ; facsim., p. 45b} quis videt somnium non dicit imaginem vidi Augustini sed vidi Augustinum, cum eo tempore, quando aliquid tale vidit, ignoraret Augustinus. pharao quoque spicas se vidisse dixit in somnis et bovesc non spicarum aut boum imagines. Forte ergo apparuit imago Samuelis per ficta machinamenta eius qui «transfigurat se in angelum lucis»d. Si autem movet quomodo a maligno spiritu vera Sauli predicta sunt. Potest et illud videri mirum, quod demones agnoverunt Christum quem Iudei non agnoscebant. Cum enim vult Deus etiam infirmos spiritus aliqua vera cognoscere, temporalia dumtaxat ad istam mortalitatem pertinentia, facile est nec incongruum, ut omnipotentes et iustus ad eorum penam quibus ista predicuntur ut malum quod imminet antequam veniat patiantur, occulto apparatu videlicet mysteriorum suorum talibus spiritibus aliquid divinationis impertiat, ut quod audiunt ab angelis prenuntient hominibus. Tantum autem audiunt quantum omnium moderator Dominus iubet vel sinit. Unde etiam spiritus pythonise in Actibus apostolorum Paulo attestatur et evangelistam esse concionaturf. Miscent tamen fallacias et verum non docendi sed decipiendi fine pronuntiant. Hinc forte illa imago dixit secum Saulem futurum quod falsum est. Inter bonos enim et malos post mortem chaos magnum firmatum est. Vel propterea dixit : mecum eris ut ad parem condicionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit et mori potuerit iam mortuus mortem vivo prenuntiavit. g
a Cf. Mt. 4, 5-6 : « Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum ».
b Cf. Ex. 25, 18 : « Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi ».
c Cf. Gn. 41, 17-25 : « Narravit ergo Pharao quod viderat : Putabam me stare super ripam fluminis, et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus : quae in pastu paludis virecta carpebant. Et ecce, has sequebantur aliae septem boves, in tantum deformes et macilentae, ut numquam tales in terra Egypti viderim : quae, devoratis et consumptis prioribus, nullum saturitatis dedere vestigium : sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus, vidi somnium. Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae. Aliae quoque septem tenues et percussae uredine, oriebantur e stipula : quae priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi coniectoribus somnium, et nemo est qui edisserat. Respondit Ioseph : Somnium regis unum est : quae facturus est Deus, ostendit Pharaoni ».
d 2Cor. 11, 14.
e Cf. Act. 16, 16 ;
Glosa interl
. (Act. 16, 21).
f Cf. Act. 16, 17 : « Haec subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens : Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis ».
g
¶Fons :
Augustinus Hipponensis
, De diversis quaestionibus ad Simplicianum, lib. 2, qu. 3, cap. 1.1 sqq. : « Item quaeris, utrum spiritus
immundus qui erat in pythonissa potuerit agere, ut samuel a saule uideretur et loqueretur cum
eo. sed multo maioris miraculi est, quod ipse satanas princeps immundorum omnium spirituum potuit loqui cum deo et petere temtandum iob iustissimum uirum, qui etiam apostolos temtandos petit. aut si hoc ideo non habet difficilem quaestionem, quia per quam uoluerit creaturam cui uoluerit creaturae ubique praesens ueritas loquitur, nec propterea magni meriti est cui loquitur deus; interest enim quid loquatur, quia et imperator cum multis innocentibus non loquitur, quibus prouidentissime consulit ad salutem, et cum multis nocentibus loquitur, quos iubet interfici, si ergo hinc propterea nulla quaestio est, nulla sit quaestio, quomodo etiam inmundus spiritus cum anima sancti uiri loqui potuerit. omnibus enim sanctis deus creator et sanctificator longe utique maior est. quod si hoc mouet, quod licuerit maligno spiritui excitare animam iusti et tamquam de abditis mortuorum receptaculis euocare, nonne magis mirandum est quod satanas ipsum dominum assumsit et constituit super pinnam templi? quolibet enim modo fecerit, ille etiam modus, quo samueli factum est ut excitaretur, similiter latet, nisi forte quis
dixerit
faciliorem diabolo fuisse licentiam ad dominum uiuum unde uoluit assumendum et ubi uoluit constituendum quam ad samuelis defuncti spiritum a suis sedibus excitandum. quod si illud in euangelio nos ideo non
perturbat, quia dominus uoluit atque permisit nulla deminutione suae potestatis et diuinitatis id fieri, sicut ab ipsis iudaeis, quamquam peruersis atque immundis et facta diaboli facientibus, et teneri se et uinciri et inludi et crucifigi
atque
interfici passus est, non est absurdum credere ex aliqua dispensatione diuinae uoluntatis permissum fuisse, ut non inuitus nec dominante atque subiugante magica
potentia, sed uolens atque obtemperans occultae dispositioni dei, quae pythonissam illam et saulem latebat, consentiret spiritus prophetae sancti se
ostendi
aspectibus regis diuina eum sententia percussurus. cur enim anima boni hominis, a malis uiuis euocata si uenerit, amittere uideatur dignitatem suam, cum et uiui plerumque boni uocati ad malos ueniant et agant cum eis quod officium postulat aequitatis, seruato atque inconcusso decore uirtutis suae et illorum uitiis pro rerum praesentium uel usu uel necessitate tractatis? quamquam in hoc facto potest esse alius facilior exitus et expeditior intellectus, ut non uere spiritum samuelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma et
imaginariam inlusionem
diaboli machinationibus factam, quam propterea scriptura nomine samuelis
appellat, quia
solent imagines earum rerum nominibus appellari quarum imagines sunt; sicut omnia quae pinguntur atque finguntur ex aliqua materie metalli aut ligni uel cuiusque rei aptae ad opera huiusmodi quaeque etiam uidentur in somnis et omnes fere imagines earum rerum quarum imagines sunt appellari nominibus solent. quis enim est qui hominem pictum dubitet uocare hominem? quando quidem et singulorum quorumque picturam cum aspicimus, propria quoque nomina incunctanter adhibemus, uelut cum intuentes tabulam aut parietem dicimus : ille cicero est, ille sallustius, ille achilles, ille hector, hoc flumen simois, illa roma, cum aliud nihil sint quam pictae imagines. unde
cherubim, cum sint caelestes potestates, fictae tamen ex
metallo, quod imperauit deus, super arcam testamenti magnae rei significandae gratia, non aliud quam cherubim illa quoque figmenta uocitantur. item quisquis
uidet somnium non dicit : uidi imaginem augustini aut simpliciani, sed : uidi augustinum aut simplicianum, cum eo tempore, quo tale aliquid uidit, nos ignoraremus; usque adeo manifestum est non ipsos homines sed imagines eorum uideri. et farao spicas se dixit uidisse in somnis et boues, non spicarum aut boum imagines. si igitur liquido constat nominibus earum rerum quarum imagines sunt easdem imagines appellari, non mirum est quod scriptura dicit samuelem uisum, etiamsi forte imago samuelis apparuit
machinamento
eius qui transfigurat se uelut angelum lucis et ministros suos uelut ministros iustitiae. iam uero si illud mouet, quomodo et a maligno spiritu sauli uera praedicta sunt, potest et illud mirum uideri, quomodo daemones
agnouerint
christum, quem iudaei non agnoscebant. cum enim uult deus etiam per infimos infernos que spiritus aliquem
uera cognoscere, temporalia dumtaxat atque ad istam mortalitatem pertinentia, facile est et non incongruum, ut omnipotens et iustus ad eorum poenam quibus ista praedicuntur, ut malum quod eis impendet, antequam ueniat, praenoscendo patiantur, occulto apparatu
ministeriorum
suorum etiam spiritibus talibus aliquid diuinationis impertiat, ut quod audiunt ab angelis praenuntient hominibus. tantum autem audiunt, quantum omnium dominus atque moderator uel iubet uel sinit. unde etiam spiritus pythonius in actibus apostolorum attestatur paulo apostolo et euangelista esse
conatur. miscent tamen isti fallacias, et uerum quod nosse potuerint non docendi magis quam decipiendi fine praenuntiant. et forte hoc est quod, cum illa imago samuelis saulem praediceret moriturum, dixit etiam se cum futurum, quod utique falsum est. magno quippe interuallo post mortem separari bonos a malis in euangelio legimus, cum dominus inter superbum illum diuitem, cum iam apud inferos tormenta pateretur, et illum qui ad eius ianuam ulcerosus iacebat iam in requie constitutum
magnum chaos interiectum esse testatur. aut si propterea samuel sauli dixit : me cum eris, ut non ad aequalitatem felicitatis, sed ad parem condicionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit et uterque mori potuerit, iam que mortuus mortem uiuo
praenuntiabat ».
Numérotation du verset
1Rg. 28,12
Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna et dixit ad Saul : Quare imposuisti mihi ? Tu es enim Saul.
Numérotation du verset
1Rg. 28,13
Dixitque ei rex : Noli timere. Quid vidisti ? Et ait mulier ad Saul : Deos
interl.|
plurale pro singulari
vidi ascendentes de terra.
Numérotation du verset
1Rg. 28,14
Dixitque ei : Qualis est forma eius ? Que ait : Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et9 intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit.
9 et
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 28,15
Dixitque10 Samuel ad Saul : Quare inquietasti me ut suscitarer ? Et ait Saul : Coartor nimis siquidem Philistiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque in manu prophetarum, neque per {t. 2 : Erfurt, f. 23rb ; facsim., p. 45b} somnia. Vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam.
10 dixitque] dixit autem
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 28,16
Et ait Samuel : Quid interrogas me cum Dominus recesserit a te et transierit ad emulum tuum ?
Numérotation du verset
1Rg. 28,17
Faciet enim tibi Dominus11 sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum de manu tua et dabit illud proximo tuo David,
11 tibi Dominus Cava
Rusch Clementina
]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 28,18
quia non obedisti voci Domini neque fecisti iram furoris eius in Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodie.
Numérotation du verset
1Rg. 28,19
Et dabit Dominus etiam Israel tecum in manu Philistiim cras autem tu et filii tui mecum eritis
interl.|
id est mortui quod verum vel in requie quod falsum dicit ut credi faciat et securum reddat
sed et castra Israel tradet Dominus in manu Philistiim.
Numérotation du verset
1Rg. 28,20
Statimque Saul cecidit porrectus in terram, estimuerat enim verba Samuelis12, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa.
12 Samuelis Σ Λ
Rusch Clementina
] Samuhel
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 28,21
Ingressa est
interl.|
de secretario ubi maleficium exercebat
itaque mulier illa13 ad Saul14, conturbatus enim erat valde. Dixitque ad eum : Ecce obedivit ancilla tua voci tue et posui animam meam in manu mea
13 illa Σ
Rusch Clementina
]
om. Weber
14 Saul] + et ait
Weber
interl.|
id est discrimini me exposui
et audivi sermones tuos quos locutus es ad me.
Numérotation du verset
1Rg. 28,22
Nunc igitur audi et tu vocem ancille tue et15 ponam coram te buccellam panis ut16 comedens convalescas et17 possis iter agere18.
15 et R Λ Φ
Rusch Clementina
] ut
Weber
16 ut Cava Λ
Rusch Clementina
] et
Weber
17 et R Σ Λ D Φ
Rusch Clementina
] ut
Weber
18 agere Λ D Φ
Rusch Clementina
] facere
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 28,23
Qui renuit et ait : Non comedam. Coegerunt autem eum servi sui et mulier, et tandem audita voce eorum surrexit de terra et sedit super lectum.
Numérotation du verset
1Rg. 28,24
Mulier autem illa habebat vitulum pascualem
interl.|
incrassatum
in domo, et festinavit et occidit eum tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma,
Numérotation du verset
1Rg. 28,25
et posuit ante Saul et ante servos eius qui cum comedissent surrexerunt et ambulaverunt {t. 2 : Erfurt, f. 23va ; facsim., p. 46a} per totam noctem illam.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Rg. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=12&chapitre=12_28)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Rg. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=12&chapitre=12_28)
Notes :