Capitulum 15
Numérotation du verset
4Rg. 15,1
Anno vicesimo septimo Ieroboam regis Israel, regnavit Azarias filius Amasie regis Iude.
Numérotation du verset
4Rg. 15,2
Sedecim annorum erat cum regnare cepisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Iecelia de Hierusalem.
Numérotation du verset
4Rg. 15,3
Fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia que fecit Amasias pater eius.
Numérotation du verset
4Rg. 15,4
Verumtamen excelsa non est demolitus, adhuc populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis.
Numérotation du verset
4Rg. 15,5
Percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis sue et habitabat in domo libera seorsum. Ioathan1 vero filius regis
1 Ioathan Ω
Rusch Clementina
] Ioatham
hic et ubique Weber
gubernabat palatium et iudicabat populum terre.
Numérotation du verset
4Rg. 15,6
Reliqua autem sermonum Azarie et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset
4Rg. 15,7
Et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David et regnavit Ioathan filius eius pro eo.
Numérotation du verset
4Rg. 15,8
Anno tricesimo octavo Azarie regis Iude, regnavit Zacharias filius Ieroboam super Israel in Samaria sex mensibus,
Numérotation du verset
4Rg. 15,9
et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres eius. Non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel.
Numérotation du verset
4Rg. 15,10
Coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes, percussitque eum palam et interfecit, regnavitque pro eo.
Numérotation du verset
4Rg. 15,11
Reliqua autem verborum Zacharie nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset
4Rg. 15,12
Iste2 est sermo Domini quem locutus est ad Iehu dicens : Filii tui3 usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israel. Factumque est ita.
2 Iste] ipse
Weber
|
3 tui]
om. Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 15,13
Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azarie regis Iude regnavit autem uno mense in Samaria.
Numérotation du verset
4Rg. 15,14
Et ascendit Manaen4 filius Gaddi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum, regnavitque pro eo.
4 Manaen] Manahem
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 15,15
Reliqua autem verborum Sellum et coniuratio eius per quam tetendit insidias, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset
4Rg. 15,16
Tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et terminos eius de Thersa. Noluerant enim aperire ei. Et interfecit omnes pregnantes eius et scidit eas.
Numérotation du verset
4Rg. 15,17
Anno tricesimo nono Azarie regis Iuda regnavit Manahem filius Gaddi super Israel decem annis in Samaria.
Numérotation du verset
4Rg. 15,18
Fecitque quod erat malum coram Domino. Non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel cunctis diebus eius.
Numérotation du verset
4Rg. 15,19
Veniebat Phul rex Assyriorum in Thersa5 et dabat Manaen6 Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius.
5 Thersa] terram
Weber
|
6 Manaen] Manahem
Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 15,20
Indixitque Manaen7 argentum super Israel cunctis potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos. Reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in Thersa8.
7 Manaen] Manahem
Weber
|
8 Thersa] terram
Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 15,21
Reliqua autem sermonum Manaen9 et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
9 Manaen] Manahem
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 15,22
Et dormivit Manaen10 cum patribus suis. Regnavitque Phaceia filius eius pro eo.
10 Manaen] Manahem
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 15,23
Anno quinquagesimo Azarie regis Iude, regnavit Phaceia11 filius Manaen12 super Israel in Samaria biennio,
11 Phaceia
Rusch Weber
] Faceia X ΠF Σ ΩS, Phaceya Λ H
|
12 Manaen] Manahem
Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 15,24
et fecit quod erat malum coram Domino. Non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel.
Numérotation du verset
4Rg. 15,25
Coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romelie dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regie iuxta Argob et iuxta Ariph13 et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum. Et interfecit eum regnavitque pro eo.
13 Ariph] Ari
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 15,26
Reliqua autem sermonum Phacee14 et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
14 Phacee] Phaceia
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 15,27
Anno quinquagesimo secundo Azarie regis Iude regnavit Phacee filius Romelie super Israel in Samaria viginti annis.
Numérotation du verset
4Rg. 15,28
Et fecit quod malum erat coram Domino. Non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel.
Numérotation du verset
4Rg. 15,29
In diebus Phacee regis Israel venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Ayon15 et Abel domum Maacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galileam universam terram Neptalim et transtulit eos in Assyrios.
15 Ayon] Aiom
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 15,30
Coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romelie et percussit eum et interfecit. Regnavitque pro eo vicesimo anno Ioathan filii Ozie.
Numérotation du verset
4Rg. 15,31
Reliqua autem sermonum Phacee et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset
4Rg. 15,32
Anno secundo Phacee filii Romelie regis Israel, regnavit Ioathan filius Ozie regis Iuda.
Numérotation du verset
4Rg. 15,33
Viginti quinque annorum erat cum regnare cepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Hierusa filia Sadoc.
Numérotation du verset
4Rg. 15,34
Fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia que fecerat Ozias pater suus operatus est.
Numérotation du verset
4Rg. 15,35
Verumtamen excelsa non abstulit. Adhuc populus immolabat et adolebat incensum in excelsis. Ipse edificavit portam domus Domini sublimissimam.
Numérotation du verset
4Rg. 15,36
Reliqua autem sermonum Ioathan et universa que fecit, nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset
4Rg. 15,37
In diebus illis cepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syrie et Phacee filium Romelie.
Numérotation du verset
4Rg. 15,38
Et dormivit Ioathan cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David patris sui et regnavit Achaz filius eius pro eo.
Capitulum 15
Numérotation du verset
4Rg. 15,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 48va
Numérotation du verset
4Rg. 15,ad litteram
marg.|
marg.| {937}
Anno vicesimo.
Hec est quinta pars principalis huius quarti libri secundum divisionem in principio eius positam, in qua agitur de his, que facta sunt sub Ozia rege Iuda, et Ioathan filio eius. Et dividitur in duas, quia primo describitur regni Iude successio secundo regni Ioathan prosecutio ibi : Anno secundo. Prima in duas, quia primo ponitur dicta successio. secundo regum Israel frequens mutatio, ibi : Anno tricesimooctavo. Circa primum dicitur, Anno vice. Ex hoc patet, quod supradictum est, quod iste Ieroboam cepit regnare adhuc vivente patre duobus, vel tribus annis, quia a morte patris sui usque ad principium regni Ozie, qui idem est, et Azarias, et Zacharias, ita quod sit trinomius, ut habetur 2Par. 26. fluxerunt tantum vigintiquinque anni, loquendo de regno Ozie quo incepit regnare mortuo patre, quia pater eius Amasias vixit vigintiquinque annis post mortem Ioas patris Ieroboam, et ille vicesimus quintus annus fuit, vicesimusseptimus regni Ieroboam, incipiendo eius regnum a tempore quo cepit regnare patre adhuc vivente.
marg.|
.1.
Regnavit.
Tunc enim cepit regnare mortuo patre, ante tamen regnaverat per plures annos, ut dictum est, et videbitur plenius infra.
marg.|
.2.
Fecitque
scilicet in principio regni sui, propter quod multum prosperatus fuit in regno, ut habetur 2. Parali. 26. sed postea superbia elevatus, depravatus fuit, propter quod dominus eum percussit lepra, secundum quod subditur :
marg.|
.3.
Percussit autem.
ex superbia enim voluit ipse sibi usurpare officium sacerdotale intrans templum ad thurificandum. Et cum a sacerdotibus ei diceretur, quod hoc non spectabat ad eius officium, minabatur eis tenens thuribulum, propter quod subito fuit percussus lepra, et apparuit in fronte eius manifeste, propter quod sacerdotes statim eum expulerunt de templo, et ipsemet sentiens plagam Domini, exivit voluntarie{938}timens ne peius sibi accideret, ut habetur. 2. Parali. 26.
marg.|
.4.
Et habitabat.
a frequentatione hominum, ideo dicitur 2Par. quod habitabat in domo separata, et propter hoc non veniebant ad ipsum iudicia, propter quod subditur, Ioathan vero filius regis gubernabat palatium, et iudicabat populum ad placitum, etc.
marg.|
.5.
Sepelierunt.
quantum ad locum in generali, non tamen in speciali, quia non fuit sepultus in sepulchris regum, sed tamen in agro regalium sepulchrorum, eo quod esset leprosus, secundum, quod dicitur 2Par. 26.
marg.|
.6.
Anno tricesimooctavo.
Hic consequenter describitur regum Israel frequens mutatio Iungebant enim se gentilibus regibus, et sic unus interficiebat alium fultus auxilio infidelium, et regnabat loco eius. Et posset dividi ista pars in sex, secundum sex reges sibi succedentes in parvo tempore, quorum primus fuit Zacharias filius Ieroboam, de quo dicitur hic. Anno
tricesimooctavo
. Dictum est in principio huius cap. quod iste Zacharias, qui et Azarias, sive Ozias cepit regnare mortuo patre suo anno. 28. Ieroboam regis Israel, qui Ieroboam regnavit quadraginta, et uno anno, ut habetur capitu. preceden. ex quo patet, quod in morte eius Azarias regnaverat tantum 15. annis. Qualiter igitur potest esse verum, quod Zacharias filius Ieroboam cepit regnare. 38. anno Azarie, quia videtur, quod deberet dici, anno 15. vel 16. Azarie regnavit iste Zacharias. Ad quod dicendum quod in principio huius capi. accipitur principium regni Azarie, quando cepit regnare solus mortuo patre, ut dictum est. Sed ante ceperat regnare per 10. annos, quibus pater suus fugiens latuit, ut dictum est cap. preceden. et sic tempore mortis Ieroboam regnaverat 25. annis. Item a morte Ieroboam regnum Israel fuit gubernatum. 13. annis per principes, eo quod Zacharias filius Ieroboam erat puer parvulus, et sic anno 38. Azarie regis Iude Zacharias filius Ieroboam cepit regnare super Israel tanquam regens regnum per seipsum.
prol.|
{939}
Numérotation du verset
4Rg. 15,ad litteram
marg.|
.1.
Coniuravit.
Iste autem fuit unus de principibus, qui administraverant regnum post mortem Ieroboam, et ideo potuit se munire, et fortificare ad auferendum regnum ipsius Zacharie.
marg.|
.2.
Percussitque. In
hebreo habetur : Coram populo et idem est, et in hoc notatur, quod habebat populum saltem pro magna parte consentaneum, quia iste Zacharias erat valde malus.
marg.|
.3.
Iste est sermo.
Et hoc patet ex dictis, quia Ioathan filius Iehu regnavit post eum, cui successit Ioas filius eius, et ipsi Ioas Ieroboam filius eius, et ipsi Ieroboam Zacharias filius eius.
marg.|
.4.
Sellum.
Hec est secunda pars ubi agitur de regno Sellum, quod fuit valde breve. ideo subditur, Regnavit autem. sequitur :
marg.|
.5.
Et coniuratio
scilicet ipsi Zacharie, quem interfecit, ut dictum est.
marg.|
.6.
Tunc percussit Manahem.
Hec est tertia pars, in qua agitur de regno Manahem, qui interfecit Sellum, ut dictum est, cum dicitur. Tunc id est post interfectionem Sellum, percussit Manahem Thersam. libri correcti habent Thapsa et sic est in hebreo . et causa subditur cum dicitur.
marg.|
.7.
Noluerant
etc id est recipere eum in civitate tanquam regem. Ex quo patet, quod libri habentes hic Thersam, in hoc sunt falsi, quia iste Manahem fecit coniurationem contra Sellum in Thersa, ut habetur infra Ex quo verisimile {940}est, quod cives ipsius Therse erant ei consentanei, et non rebelles.
marg.|
.8.
Et interfecit.
Quod fuit valde crudele. sed hoc fecit ad terrorem aliorum, ut non auderent sibi resistere cunctis diebus eius.
marg.|
.9.
Veniebat.
Non quod veniret ibi omni die, vel anno, sed quando Manahem rogabat eum, ut veniret ad firmandum regnum suum, propter quod, et dabat illi magnum tributum. unde subditur :
marg.|
.10. In
dixitque.
Quia non poterant solvere illud tributum de redditibus suis.
marg.|
.11.
Quinquaginta.
Et subintelligitur homines, potentes. Unde in hebreo habetur : Quinquaginta siclos argenti homini universa id est cuilibet, secundum modum loquendi Hebraicum, et propter hoc libri, qui habent hic, Per singulos annos, falsi sunt in hoc, quia libri correcti non habent Annos. Cetera patent in littera.
marg.|
.12.
Anno.
Hec est quarta pars in qua agitur de regno Phacee, quod duravit tantum duobus annis. Unde subditur :
marg.|
.13.
Coniuravit.
Et propter hoc habuit militiam sibi consentaneam.
marg.|
.14.
Et percussit.
ubi refugerat pro defensione.
marg.|
.15.
Iuxta Argob.
id est iuxta palatium, ut dicit
Rabbi Salomon
marg.|
.16.
Et iuxta.
Hbr. habetur. Et iuxta Arie. quod significat leonem, quia ibi erat leo aureus ad magnificentiam, et decorem, ut dicit Rabbi Salomon
marg.|
.17.
Et cum eo.
Qui erant amici eius faventes ei.
prol.|
{941}
Numérotation du verset
4Rg. 15,ad litteram
marg.|
.1.
Anno quinquagesimosecundo.
Hec est quinta pars, in qua agitur de regno Phacee.
marg.|
.2.
Et fecit.
Et propter hoc de ordinatione divina.
marg.|
.3.
Venit Theglath rex.
et captivavit magnam partem populi sui videlicet duas tribus, et dimidiam, que erant ultra Iordanem, et de populo eius, qui erat citra Iordanem de tribu Zabulon, et Nephthali, tot captivavit quot equiparabant dimidie tribui. et secundum hoc dicitur a doctoribus tribus tres tunc captivasse.
marg.|
.4.
Et trans eos in Assyrios
etc. ut essent servi, nec possent de cetero rebellare regno Assyriorum.
marg.|
.5.
Coniuravit autem,
etc. Hec est sexta pars in qua agitur de regno Osee quantum ad eius principium.
marg.|
.6.
Et attendit insidias Osee filius Ela contra Phacee,
etc. Quia propter malitias suas tandem occisus est a sua gente.
marg.|
.7.
Regnavitque pro eo vicesimo anno,
etc. Hoc videtur falsum quia postea subditur, quod Ionathan regnavit tantum. 16. ann. Ad quod dicendum quod regnavit 16. annis tantum post mortem patris sui, sed ante regnaverat pluribus annis, qui a tempore quo pater suus fuit percussus lepra, iudicabat populum terre, ut predictum est. Aliter solvit Rabbi Salomon di quod 4. de annis Achaz subtrahit hic scriptura propter suam malitiam, et attribuit eos Ioathan.
marg.|
.8.
Anno.
Hic revertitur scriptura ad describendum consummationem regni Ioathan, de cuius principio supra mentionem fecerat, sed hic repetit, {942}et patet littera usque ibi :
marg.|
.9.
Fecitque quod erat.
Et propter hoc dominus dedit ei prosperitatem in edificando urbes, et castella, et debellando regem filiorum Ammon quem redegit sub tributo, ut plenius habetur 2. Pa. c. 27.
marg.|
.10.
Iuxta omnia, que fecerat.
imitando eum in bonis, non autem in malis unde. 2Par. 17. ubi dicitur, Fecitque, quod rectum erat iuxta omnia, que fecerat Ozias pater eius. subditur, Excepto, quod non est ingressus templum Domini, usurpando sibi pontificis officium, sicut fecerat pater eius.
marg.|
.11.
Ipse edificavit
etc. Dicunt communiter doctores nostri, quod ista est porta, que vocatur porta templi speciosa, Act. 3.a. sed non videtur verum, quia postea Nabuzardan incendit templum Domini, et domum regis, et civitatem Ierusalem, ut habetur infr. ul. c. Et ideo illa, que in actibus apostolorum dicitur porta speciosa, fuit post captivitatem Babylonicam reedificata, sicut, et templum. a quo vero edificata fuerit, non habetur in textu Biblie, sed Iosephus videtur dicere, quod eam edificavit Herodes Ascalonita, sub quo natus est Christus, qui fecit se circumcidi, et transivit ad ritum Iudeorum, et fecit multa sumptuosa opera circa templum, ut dicit Ioseph.
marg.|
.12. In
diebus.
videlicet post finem regni Ioathan, incipiente regno Achaz.
marg.|
.13.
Cepit.
ad puniendum mala, que fiebant in regno Iude, quia populus a longo tempore immolabat in excelsis, quod erat illicitum a tempore constructionis templi, et multa alia mala faciebant propter malitiam Achaz.
Numérotation du verset
4Rg. 15,moraliter
marg.|
marg.| {937}
.6.
Anno tricesimoseptimo Ieroboam regis Israel regnavit.
Huius regis historia breviter hic scribitur, sed 2Par. 15. perfectius ponitur, propter quod ibi ponetur expositio mystica, Domino concedente. {938}Reliqua vero huius capituli sunt descriptiones quorumdam regum sibi succedentium, de quibus non apparet mihi aliquod notabile exponendum usque ad illum locum.
Numérotation du verset
4Rg. 15,moraliter
marg.|
marg.| {
941
}
.8.
Regnavit Ioathan filius.
Sequitur :
marg.|
.11.
Ipse edificavit portam domus Domini.
Per Ioatham, qui perfectus interpretatur, Deus ipse significatur. Nam ut dicitur. 5. Metaph. perfectum est cui nihil deest, et ideo solus Deus est simpliciter perfectus, quia nullo indiget alio. et quicquid est perfectionis in aliis totum in se continet eminenter. Ipse vero quadruplicem domum habet, s. corporalem, moralem, allegoricam, anagogicam. Prima est ergo Maria, in qua corporaliter habitavit. Secunda est fidelis anima, in qua per gratiam requiescit. Tertia est militans ecclesia, in qua habitat per Eucharistie sacramentum. Quarta est triumphans ecclesia, in qua se ostendit beatis per aspectum clarum. Porta prime domus est humilitas, ex qua vigo Deum concepit. Bernardus Super missus est. Et si placuit ex virginitate, {942}tamen ex humilitate concepit. De altitudine vero huius porte dicit Bernardus Super missus est. Que est tam sublimis humilitas que cedere nescit honoribus, insolescere gloria nescit, mater Dei eligitur, et ancillam se nominat. Porta vero secunde domus est fides, que precedit caritatem, per quam Deus inhabitat mentem. 1. Io. 4.d. Qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. De sublimitate huius porte dicitur. Hbr. 11.a. Fides est substantia sperandarum rerum. Porta vero tertie domus est baptismus, que est ianua sacramentorum. De altitudine vero huius porte dicitur Io. 3.a. Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. Porta vero quarte domus est resurrectio Christi, vel eius ascensio, Luc. ul.d. Oportuit pati Christum, et resurgere a mortuis, et ita intrare in gloriam suam, Et Mar. ul.d. dicitur. Et dominus
quidem
Iesus postquam locutus est eis assumptus est in celum, et sedet a dextris Dei. Et sic patet sublimitas huius porte.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_15)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_15)
Notes :