Nicolaus de Lyra

Capitulum 1

Numérotation du verset 4Rg. 1,1 

Prevaricatus est autem Moab in Israel postquam mortuus est Achab1.
1 Achab] Ahab hic et ubique Weber
Numérotation du verset 4Rg. 1,2 

ceciditque Ochozias per cancellos cenaculi sui quod habebat in Samaria et egrotavit,
misitque nuntios dicens ad eos : Ite consulite Beelzebub
deum Accaron utrum vivere queam de infirmitate mea hac.
Numérotation du verset 4Rg. 1,3 

Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten dicens2 : Surge. Ascende in occursum nuntiorum regis Samarie et dices ad eos : Numquid non est Deus in Israel ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron ?
2 dicens] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 1,4 

Quam ob rem hec dicit Dominus : De lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris. Et abiit Elias.
Numérotation du verset 4Rg. 1,5 

Reversique sunt nuntii ad Ochoziam qui dixit eis : Quare reversi estis ?
Numérotation du verset 4Rg. 1,6 

At illi responderunt ei : Vir occurrit nobis et dixit ad nos : Ite et3 revertimini ad regem qui misit vos et dicetis ei : Hec dicit Dominus : Numquid quia non erat Deus in Israel, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron ? Idcirco de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris.
3 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 1,7 

Qui dixit eis : Cuius figure est4 et habitu est vir qui occurrit vobis et locutus est verba hec ?
4 est] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 1,8 

At illi dixerunt : Vir pilosus et zona pellicia accinctis renibus. Qui ait : Elias Thesbites est.
Numérotation du verset 4Rg. 1,9 

Misitque ad eum quinquagenarium principem
et quinquaginta qui erant sub eo qui ascendit ad eum, sedentique in vertice montis ait : Homo Dei rex precepit ut descendas
Numérotation du verset 4Rg. 1,10 

respondensque Elias dixit quinquagenario : Si homo Dei sum, descendat ignis e celo et devoret te et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de5 celo et devoravit eum et quinquaginta qui erant cum eo.
5 de] e Weber
Numérotation du verset 4Rg. 1,11 

Rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et quinquaginta cum eo qui locutus est illi : Homo Dei, hec dicit rex : Festina descende.
Numérotation du verset 4Rg. 1,12 

respondens Elias ait : Si homo Dei ego sum descendat ignis de6 celo et devoret te et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis7 de8 celo et devoravit illum et quinquaginta eius.
6 de] om. Weber |
7 ignis] + Dei Weber |
8 de] e Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 1,13 

Iterum misit principem quinquagenarium tertium
et quinquaginta qui erant cum eo, qui cum venisset curvavit genua
contra Eliam, et precatus est eum et ait : Homo Dei, noli despicere animam meam et animam servorum tuorum qui mecum sunt.
Numérotation du verset 4Rg. 1,14 

Ecce descendit ignis de celo et devoravit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos qui cum eis erant, sed nunc obsecro ut miserearis anime mee.
Numérotation du verset 4Rg. 1,15 

Locutus est autem angelus Domini ad Eliam dicens : Descende cum eo, ne timeas. Surrexit igitur et descendit cum eo ad regem
Numérotation du verset 4Rg. 1,16 

et locutus est ei : Hec dicit Dominus : Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in Israel a quo possis interrogare sermonem. Ideo de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris.
Numérotation du verset 4Rg. 1,17 

Mortuus est ergo
iuxta sermonem Domini quem locutus est Elias, et regnavit Ioram frater eius pro eo, anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iude. Non enim habebat filium.
Numérotation du verset 4Rg. 1,18 

Reliqua autem verborum Ochozie que operatus est, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?

Capitulum 1

Numérotation du verset 4Rg. 1,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 46va
Numérotation du verset 4Rg. 1,1 
marg.| Postilla venerabilis Nicolaus de Lyra super quartum librum Regum. {861} Prevaricatus. Postquam actum est tertio libro de regno bipertito tempore quo floruit, hic consequenter agit de ipso tempore quo cadere cepit. Et quia regnum Israel prius fuit infectum idololatria quam regnum Iuda, ideo citius defecit, et captivatum fuit : et quia regnum Israel describitur sub regno Iuda, sicut dictum fuit sup. 3. lib. c. 12. ideo sub regibus Iuda primo describitur deiectio regni Israel simul usque ad regni Israel captivationem, secundo deiectio regni Iuda per se usque ad transmigrationem. 18 capitulo Circa primum sciendum quod licet regnum Iude usque ad captivationem regni Israel cucurrerit sub 8. regibus, et una regina : quia tamen sub aliquibus nihil fuit innovatum, ideo iste quartus liber usque ad 18 capitulo exclusive dividitur in sex partes, quia primo agitur quid factum sit sub Ioram. secundo quid sub Athalia c. 11. tertio quid sub Ioas c. 12. quarto quid sub Amasia c. 14. quinto quid sub Ozia, vel Azaria, et additur. quid sub Ioathan c. 15. sexto quid sub Achaz c. 16. Circa primum describitur primo mors Ochozie, et Ioram fratris eius substitutio. secundo regni Ioram prosecutio tertio capitulo tertio totius domus Achab exterminatio. c. 8. Circa primum sciendum quod in deiectione utriusque regni, s. Israel, et Iuda simul cucurrit prevaricatio regum : et contra eos exclamatio prophetarum temporibus suis existentium, et ideo primo describitur hic descensus Ochozie ad inferos propter suam malitiam, secundo ascensus Elie ad celos propter virtutis constantiam. 2 capitulo Circa primum simul ostenditur malitia Ochozie, et constantia Elie. Et ideo primo describitur perversitas Ochozie idola consulentis. secundo veritas Elie ex hoc mortem eius predicentis, ibi : Angelus autem Domini. tertio indignatio Ochozie per tres principes eum capere cupientes, ibi : Qui dixit eis. quarto constantia Elie veritatem sibi in facie dicentis, ibi : Locutus est au. quinto mors Ochozie, {862}et creatio Ioram sibi succedentis, ibi : Mortuus est. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Prevaricatus est autem. Quia rex Moab per iuramentum se obligaverat, et regnum suum ad serviendum regi Israel sub tributo, sed rebellavit, et iuramentum fregit, que fractio dicitur prevaricatio.
marg.| .2. Postquam mortuus est Achab, etc. Achab enim fuit bellicosus, ut patet ex supradictis 3. lib. et habuit plures victorias notabiles : et ideo tempore eius non rebellavit, sed tempore filii sui, qui erat pusillanimis.
marg.| .3. Ceciditque Ochozias id est deambulatoria.
marg.| .4.  Et egrotavit. Quia ex casu conquassatus fuit.
marg.| .5.  Misitque nuntios. De consilio matris sue Iezabel, que erat idololatrix pessima : et ideo fecit eum recurrere ad idolum, et non ad Dt. Aliquando enim in idolis demones dabant responsa Deo permittente propter malitiam recurrentium ad idola, per quam demerebantur, ut in suo errore detinerentur.
marg.| .6.  Angelus. Hic consequenter describitur Elie constantia mortem eius predicentis cum dicitur.
marg.| .7. Numquid, etc. Quasi dicat vos ostenditis facto, quod creditis ibi non esse Deum, qui possit respondere vobis.
marg.| .8.  Quamobrem id est propter infidelitatem.
marg.| .9.  Morte morieris. per divinam sententiam.
marg.| .10. Reversique sunt. Propter verbum Elie eis dictum ex parte Domini.
marg.| .11. Qui dixit eis. Hic consequenter describitur obstinatio regis volentis punire prophetam propter Dei sententiam. Primo tamen inquirit de persona dicens : Cuius figure, et habitus est. Et sequitur :
marg.| .12. Vir pilosus id est habens habitum hirsutum, sicut de Sancto Ioanne Baptista dicitur Mt. 3. quod habebat vestimentum de pilis camelorum, et in hoc commendat eum scriptura de vilitate, et asperitate habitus. Ex quo etiam sequitur, quod nimia mollities, et curiositas est vitiosa. Unde Mt. 11.a. dicit Salvator ad laudem Ioannis Baptiste : Quid existis in desertum videre ? hominem mollibus vestitum, quod negative de Ioanne dicitur. ideo subditur : Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
Numérotation du verset 4Rg. 1,ad litteram 
marg.| marg. |{863} .1. Et zona pellicea accinctus renibus. In hebreo habetur ; zona de corio. utrum autem illud corium esset pilosum, vel non, de scriptura non habetur.
marg.| .2. Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta, qui erant sub eo. Volebat enim quod violenter adduceretur si recusaret venire, et puniretur.
marg.| .3. Qui ascendit. Erat enim in monte vacans vite contemplative.
marg.| .4. Homo Dei rex precepit, ut descendas. Cognovit autem Elias per revelationem, quod irrisorie vocabat eum hominem Dei, et quod consentaneus erat regi in peccato idololatrie, et punitione Elie, et similiter illi, qui cum eo erant : et ex hoc Dei sententia erant puniendi, propter quod divinam sententiam pronuntiavit dicens.
marg.| .5. Si homo Dei sum. Vere, et non irrisorie.
marg.| .6. Descendat ignis de celo, et devoret te, et quinquaginta {864}tuos. Hoc modo Beatus Petrus mortis sententiam pronuntiavit super Ananiam, et uxorem suam, ut habetur Act. 5.a. Et sicut dictum est de illo quinquagenario primo, ita dicendum de secundo. Tertius vero quinquagenarius fuit Abdias, ut dicunt Doctores Hebrei, et Catholici, qui timebat Deum valde, ut habetur supra 3. lib. 18. cap. et propter hoc humiliavit se coram Deo, et Elia eius servo.
marg.| .7. Locutus est autem Angelus Domini ad Eliam. Hic consequenter describitur constantia Elie denuntiantis regi mortem in sua facie Angelo eum assecurante, cum dicitur.
marg.| .8. Descende cum eo, ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem. Precepit autem eum descendere, et coram rege comparere, ne Abdias rediens sine ipso a rege puniretur : et assecuravit eum, ut constanter loqueretur, sicut patet in littera. nec tamen propter hoc fuit retentus, vel punitus, quia scribitur Prv. 21.a. Cor regis in manu Domini, quocumque voluerit vertet illud et ideo licet Ochozias intenderet eum punire, tamen a Deo territus non fuit ausus mutire.
marg.| marg.| {865} .1. Mortuus est. Hic consequenter ultimo describitur mors Ochozie, et fratris sui substitutio, quia non habebat filium.
marg.| .2. Anno secundo. Istud videtur esse falsum, quia supra 3. libri capitulo ult. dicitur quod Iosaphat regnavit 25. anno : ibidem dicitur quod Ochozias cepit regnare super Israel anno 17. Iosaphat regis Iuda. Et ibidem dicitur quod Ochozias regnavit tantum duobus annis, et adhuc imperfectis. Ex quibus sequitur, quod Ochozias mortuus fuit 18. anno regni Iosaphat, et sic de regno Iosaphat adhuc remanebant 7. anni futuri. Ex hoc videtur falsum quod dicitur hic, quod Ioram frater Ochozie, et ei succedens cepit {866}regnare anno secundo Ioram filii Iosaphat, imo per septem annos cepit regnare ante scilicet 18. anno regni Iosaphat. Ad hoc respondent Hebrei dicentes, quod quia Iosaphat fuit in periculo mortis in Ramoth Galaad ut habetur supra 3. libri capitulo ult. ideo ex tunc filium suum Ioram regem instituit, ne post mortem suam de regno inter filios suos esset contentio, et sic filius octo annis regnavit cum eo, qui octo anni aliquando computantur in regno patris, aliquando in regno filii. Et quando dicitur hic, quod Ioram frater Ochozie cepit regnare secundo anno Ioram filii Iosaphat, quo cepit regnare cum patre, et ille fuit annus decimusoctavus patris, ut habetur infra 3. cap.
Numérotation du verset 4Rg. 1,moraliter 
marg.| marg.| {861}.1. Prevaricatus est. Sequitur :
marg.| .3.  Ceciditque Ochozias. Cenaculum est pars domus superior : nam idem est quod solarium : et ideo signat altitudinem superbie. Per Ochoziam autem idololatram, significatur superbus, qui Deo repugnat, eius auferendo culturam. Igitur Ochozias cadit de cenaculo, quando iudicio Dei superbus deiicitur a statu suo, secundum illud Prv. 17 capitulo Qui altam facit domum suam , querit ruinam .
marg.| .4.  Et egrotavit. Tunc enim superbus ex suo casu egrotat, quando propter hec contra Deum murmurat.
marg.| .5.  Misitque. Tunc{862}enim ad consulendum Beelzebub mittit, quando per modos illicitos, et maxime per sortilegia, et consimilia, in quibus sunt quedam pacta cum demonibus inita, contra suam infirmitatem remedium querit.
marg.| .6. Angelus autem scilicet ad indicandum Ochozie mortem suam propinquam. Per quod significatur obstinati damnatio, quam debet denuntiare constanter predicator veritatis contra superbos in sua malitia obstinatos. Per hoc autem quod mors Ochozie sibi fuit dupliciter nuntiata, s. per nuntios proprios, et per Eliam, significatur duplex superbi damnatio, s. quantum ad corpus, et animam.
Numérotation du verset 4Rg. 1,moraliter 
marg.| marg.| { 863 }.2. Misitque ad, etc. Per duos primos principes, quinquagenarios ex mandato Ochozie superbe loquentes cum Elia, signantur ministri hominis superbi deservientes ei in sua malitia, quos ignis cum suis sociis devoravit. Per quod ostenditur {864}quod ignis gehenne debetur ministris superbie.
marg.| Iterum misit principem quinquagenarium tertium, et quinquaginta. Per istum qui non voluntate Ochozie, sed sua propria locutus fuit humiliter cum Elia, bonus servus, hominis tamen mali designatur, et sic cum suo dominio, et ministris malis non accipit damnationem, sed cum suis sociis salvatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_1)

Notes :