Capitulum 9
Numérotation du verset
4Rg. 9,1
Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi : Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei hanc in manu tua, et vade in Ramoth Galaad.
Numérotation du verset
4Rg. 9,2
Cumque veneris illuc videbis Iehu filium Iosaphat filii Namsi. Et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum, et introduces interius cubiculum.
Numérotation du verset
4Rg. 9,3
Tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices : Hec dicit Dominus : Unxi te regem super Israel. Aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes.
Numérotation du verset
4Rg. 9,4
Abiit ergo adolescens puer prophete in1 Ramoth Galaad
1 in]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 9,5
et ingressus est illuc2. Ecce autem principes exercitus sedebant. Et ait : Verbum mihi ad te, princeps. Dixitque Iehu : Ad quem ex omnibus nobis ? At ille dixit : Ad te, o princeps.
2 illuc]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 9,6
Et surrexit et ingressus est cubiculum. At ille fudit oleum super caput eius et ait : Hec dicit Dominus Deus Israel : Unxi te regem super populum Domini Israel,
Numérotation du verset
4Rg. 9,7
et percuties domum Achab domini tui, et3 ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Iezabel.
3 et] ut
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 9,8
Perdamque omnem domum Achab et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et novissimum in Israel,
Numérotation du verset
4Rg. 9,9
et dabo domum Achab sicut domum Ieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Achia.
Numérotation du verset
4Rg. 9,10
Iezabel quoque comedent canes in agro Iezrael, nec erit qui sepeliat eam. Aperuitque ostium et fugit.
Numérotation du verset
4Rg. 9,11
Iehu autem egressus est ad servos domini sui. Qui dixerunt ei : Rectene sunt omnia ? Quid venit insanus iste ad te ? Qui ait eis : Nostis hominem et quid locutus sit ?
Numérotation du verset
4Rg. 9,12
At illi responderunt : Falsum est sed magis narra nobis. Qui ait eis : Hec et hec locutus est mihi. Et ait : Hec dicit Dominus : Unxi te regem super Israel.
Numérotation du verset
4Rg. 9,13
Festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius in similitudinem tribunalis, et cecinerunt tuba atque dixerunt : Regnabit4 Iehu.
4 regnabit] regnavit
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 9,14
Coniuravit ergo Iehu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram. Porro Ioram obsederat Ramoth Galaad. Ipse et omnis Israel contra Azael regem Syrie,
Numérotation du verset
4Rg. 9,15
et reversus fuerat ut curaretur in Iezrael propter vulnera, quia percusserant eum Syri preliantem contra Azael regem Syrie. Dixitque Iehu si placet vobis nemo egrediatur profugus de civitate ne vadat et nuntiet in Iezrael.
Numérotation du verset
4Rg. 9,16
Et ascendit et profectus est in Iezrael. Ioram enim egrotabat ibi et Ochozias5 rex Iuda descenderat ad visitandum Ioram.
5 Ochozias] Ahazia
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 9,17
Igitur speculator qui stabat super turrim Iezrael vidit globum Iehu venientis et ait : Video ego globum. Dixitque Ioram : Tolle currum, et mitte in occursum eorum et dicat vadens. Rectene sunt omnia ?
Numérotation du verset
4Rg. 9,18
Abiit igitur qui ascenderat currum in occursum eius et ait : Hec dicit rex : Pacata sunt omnia ? Dixitque ei Iehu : Quid tibi et paci ? Transi et sequere me. Nuntiavit quoque speculator dicens : Venit nuntius ad eos et non revertitur.
Numérotation du verset
4Rg. 9,19
Misit etiam currum equorum secundum. Venitque ad eos et ait : Hec dicit rex : Num pax est ? Et ait Iehu : Quid tibi et paci ? Transi et sequere me.
Numérotation du verset
4Rg. 9,20
Nuntiavit autem speculator dicens : Venit usque ad eos et non revertitur. Est autem incessus, quasi incessus Iehu filii Namsi preceps enim graditur.
Numérotation du verset
4Rg. 9,21
Et ait Ioram : Iunge currum. Iunxeruntque currum eius. Et egressus est Ioram rex Israel et Ochozias6 rex Iuda : Singuli in curribus suis, egressique sunt in occursum Iehu et invenerunt eum in agro Naboth Iezraelite7.
6 Ochozias] Ahazias
Weber
|
7 Iezraelite]
scrips.
, Iezraelithe
Rusch
, Hiezrahelitis
Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 9,22
Cumque vidisset Ioram Iehu dixit : Pax est Iehu ? At ille respondit : Que pax ? Adhuc fornicationes Iezabel matris tue et veneficia eius multa vigent.
Numérotation du verset
4Rg. 9,23
Convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ochoziam8 : Insidie Ochozia9.
8 Ochoziam] Ahaziam
Weber
|
9 Ochozia] Ahazia
Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 9,24
Porro Iehu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas, et egressa est sagitta per cor eius. Statimque corruit in curru suo.
Numérotation du verset
4Rg. 9,25
Dixitque Iehu ad Badacher10 ducem : Tolle. Proice eum in agro Naboth Iezraelite. Memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Achab patrem huius, quod Dominus onus hoc levaverit super eum dicens :
10 Badacher] Baddacer
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 9,26
Si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius quem vidi heri ait Dominus : Reddam tibi in agro isto dicit Dominus. Nunc igitur tolle, proice eum in agro iuxta verbum Domini.
Numérotation du verset
4Rg. 9,27
Ochozias11 autem rex Iuda videns hoc fugit per viam domus horti. Persecutusque est eum Iehu et ait : Etiam hunc percutite in curru suo. Et percusserunt eum12 in ascensu Gaber qui est iuxta Ieblaam, qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi.
11 Ochozias] Ahazias
Weber
|
12 et…eum]
om. Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 9,28
Et imposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt Hierusalem, sepelieruntque eum in sepulcro cum patribus suis in civitate David.
Numérotation du verset
4Rg. 9,29
Anno undecimo Ioram filii Achab regnavit Ochozias13 super Iudam.
13 regnavit Ochozias] rege Ahazia
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 9,30
Venit Iehu in14 Iezrael. Porro Iezabel introitu eius audito depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram
14 in]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 9,31
ingredientem Iehu per portam et ait : Numquid pax esse potest Zamri15 qui interfecit dominum suum ?
15 Zamri Ω
Rusch Weber
etc.] Zambri
Clementina
etc.
Numérotation du verset
4Rg. 9,32
Levavitque Iehu faciem suam ad fenestram et ait : Que est ista ? Et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi et dixerunt : Hec est illa Iezabel.
Numérotation du verset
4Rg. 9,33
At ille dixit eis : Precipitate eam deorsum. Et precipitaverunt eam. Aspersusque est sanguine paries et equorum ungule qui conculcaverunt eam.
Numérotation du verset
4Rg. 9,34
Cumque introgressus16 esset ut17 comederet biberetque18 ait : Ite et19 videte maledictam illam et sepelite eam quia filia regis est.
16 introgressus] ingressus
Weber
|
17 ut] et
Weber
|
18 biberetque] bibissetque
Weber
|
19 et]
om. Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 9,35
Cumque issent ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus.
Numérotation du verset
4Rg. 9,36
Reversique nuntiaverunt ei et ait Iehu : Sermo Domini est quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten dicens : In agro Iezrael comedent canes carnes Iezabel.
Numérotation du verset
4Rg. 9,37
Et erunt carnes Iezabel sicut stercus super faciem terre in agro Iezrael ita ut pretereuntes dicant : Heccine est illa Iezabel.
Capitulum 9
Numérotation du verset
4Rg. 9,1
marg.|
marg.| {909}
.1.
Eliseus.
Superius descripta est regni Ioram persecutio, hic consequenter describitur totius domus Achab exterminatio : et primo quantum ad principales personas, secundo quantum ad secundarias c. 10. Prima in tres, quia primo describitur, ipsius Ioram filii Achab occisio, secundo Ochozie regis Iude persecutio ibi : Ochozias autem. tertio, regine Iezabel mors et laceratio, ibi : Venitque : Prima adhuc in tres quia primo describitur ipsius Iehu inunctio. secundo inuncti confirmatio, ibi : Iehu autem. tertio Domini sui interfectio ibi : Et
ascendit
. Circa primum dicitur : Eliseus, etc id est de discipulis suis, ut impleret {910}per ipsum illud quod fuerat dictum Elie de unctione Iehu in regem super Israel ad destruendum domum Achab ut habetur supra 3. libri capitulo 19 propter quod dicit hic. Rabbi Salomonquod iste fuit Ionas filius Amathi quem suscitavit Elias : et oblatus fuit Elie a matre ut esset eius discipulus, sicut dictum fuit supra 3. lib. c. 19.
marg.|
.2.
Accinge
id est dispone te ad eundum velociter et expedite.
marg.|
.3.
Et tolle lenticulam.
Est autem lenticula parvum vas ad reponendum oleum pro inunctione regum et pontificum, et dicitur a liniendo.
Numérotation du verset
4Rg. 9,2
marg.|
.4.
Suscitabis
id est aliorum qui cum eo regunt exercitum.
marg.|
.5.
Et introduces.
Volebat enim Eliseus hoc fieri secrete, ne forte aliqui zelantes pro rege Ioram insurgerent in prophetam.
Numérotation du verset
4Rg. 9,3
marg.|
.6.
Aperiesque ostium.
ex eadem causa.
Numérotation du verset
4Rg. 9,4
marg.|
marg.| {811}
.1.
Ecce.
tractantes adinvicem de his que pertinent ad exercitus regimen : Cetera patent usque ibi :
Numérotation du verset
4Rg. 9,5
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
4Rg. 9,6
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
4Rg. 9,7
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
4Rg. 9,8
marg.|
.2.
Et interficiam
id est infirmum qui non potest mingere, nisi se appodiando
ad parietem
.
marg.|
.3.
Et clausum
scilicet in carcere.
marg.|
.4.
Et novissimum
id est abiectumquasi d<icat> : quamvis talibus personis esset parcendum, eo quod afflicto non est danda afflictio, tamen eo quod sunt de domo Achab, interficientur.
marg.|
.5.
Et dabo.
que fuerunt delete, ut habetur supra 3. libri capitulo 15. et 16.
marg.|
.6.
Iehu.
Hic consequenter ponitur ipsius Iehu inuncti confirmatio, et per hoc quod alii principes exercitus consenserunt in eius unctione, et hoc est quod dicitur hic : Iehu autem scilicet de cubiculo ubi fuerat inunctus.
marg.|
.7.
Ad servos Domini
id est ad alios principes exercitus.
marg.|
.8.
Quid venit.
Reputabantur autem prophete insani, eo quod contemnebant bona huius mundi, et quia loquebantur frequenter talia que videbantur aliis aliena.
marg.|
.9.
Nostis.
Erant enim discipuli prophetarum religiosi, ut dictum est supra 2 capitulo Et ideo distinguebantur ab aliis in habitu, per quem cognoscebantur esse de discipulis prophetarum, et propter hoc dixit ; Nostis scilicet quid sit de prophetis, et per consequens quid sit locutus, s. verum et bonum : et hoc ex parte Domini.
marg.|
.10.
Falsum.
videlicet quod propter hoc sciamus quod dixerit in particulari. sed magis in particulari explicando.
marg.|
.11.
Hec et hec.
videlicet quod de precepto Domini domus Achab esset disperdenda, sicut predixerat Elias et propheta ; et ad hoc exequendum {912}unxit me in regem.
marg.|
.12.
Festinaverunt.
ut implerent voluntatem Dei, et quererent gratiam regis novi.
marg.|
.13.
Coniuravit ergo
id est simul iuravit cum principibus existentibus cum eo, quod fideliter exequerentur mandatum Dei de domo Achab disperdenda. Cetera patent ex dictis c. prece. usque ibi :
marg.|
.14.
Nemo.
qui preveniat nos nuntiando Ioram adventum nostrum ad se muniendum.
marg.|
.15.
Et ascendit.
Hic consequenter describitur ipsius Ioram occisio, cum dicitur. Et ascendit ut interficeret Ioram antequam se muniret.
marg.|
.16.
Igitur
Erat enim bellum inter Ioram et regem Syrie ; et ideo speculator erat super turrim ad precavendum ne hostes irruerent repente.
marg.|
.17.
Vidit
id est multitudinem armatorum et ordinatorum ad invadendum.
marg.|
.18.
Pacata ne.
ut pote si adversarii sunt debellati, vel inducie eis date.
marg.|
.19.
Quid tibi.
quia tu non es rex, nec princeps exercitus.
marg.|
.20.
Transi et sequere.
usque ad finem cunei mei, et tuncsequere me.
marg.|
.21.
Venit
scilicet ad aliquid renuntiandum, licet reverteretur in cauda globi ipsius Iehu. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.22.
Preceps enim.
quia festinabat ne Ioram ad resistendum muniretur.
marg.|
.23.
Et egressus.
quia iam fere convaluerat et statum exercitus sui scire desiderabat : fuit voluntas Domini, ut sic interficeretur iuxta agrum Naboth et ibi proiiceretur, ut ibidem sanguis eius a canibus lingeretur, sicut predictum fuerat per Eliam supra 3. libri capitulo 21. quia sanguis eius erat quodammodo sanguis patris sui Achab, ut ibidem fuit expositum.
Numérotation du verset
4Rg. 9,22
marg.|
.2.
Et veneficia.
quia intoxicant spiritualiter, et ideo non potest esse bona pax in populo Israel quandiu ista vigent. Cetera patent ex dictis.
Numérotation du verset
4Rg. 9,23
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
4Rg. 9,24
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
4Rg. 9,25
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
4Rg. 9,26
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
4Rg. 9,27
marg.|
.3.
Ochozias.
hic consequenter describitur mors Ochozie regis Iude, cum dicitur : Ochozias autem. Dum enim erant intenti ad mortem Ioram et proiectionem eius in agrum Naboth, Ochozias fugit in Iezrahel, et timens, quod non posset ibi salvari, fugit per viam occultam, scilicet.
marg.|
.4.
Per viam.
ut hic dicitur : et fugit in Samariam, que erat civitas fortis et munita credens se posse ibi salvari : sed postea inventus est ibi latens et adductus ad Iehu : et percussus gladio, ut habetur 2. Pa. 22.
marg.|
.5. In
ascensu. In
loco illo fuit adductus ipsi Iehu : et percussus, et sic vulneratus fugit in Mageddo, et ibi fuit mortuus, ut hic dicitur.
marg.|
.6.
Anno.
Dicendum quod Ioram pater huius Ochozie circa finem vite fuit percussus alui dolore insanabili, ut habetur 2Par. 21. et sic vivente patre regnavit per annum, et ideo quando dicitur hic, quod cepit regnare anno 11. regis Ioram : intelligitur de regno eius vivente patre. Quod autem dicitur supra, quod cepit regnare anno 12. Intelligendum est de regno {914}eius post mortem patris.
marg.|
.7.
Venitque.
hic describitur occisio Iezabel regine cum dicitur.
marg.|
.8.
Depinxit oculos
id est faciem suam fucavit.
marg.|
.9.
Et ornavit.
ut esset gratiosior in conspectu Iehu.
marg.|
.10.
Numquid.
Quod exponunt docto. nostri communiter negative id est sicut ille non habuit pacem, nec tu habebis. sed hec expositio non concordat littere preced. quia ornaverat se ut inveniret gratiam apud eum, et ideo non est verisimile, quod diceret sibi verbum pungitivum, et ideo Hebrei sic exponunt : Numquid pax est ? et ibi fit punctus, et est sensus : rogo, ut habeas pacem mecum. Et sequitur : Zambri quasi d<icat> istud non est novum, quod interfecisti Ioram dominum tuum, quia Zambri similiter fecit, et tunc regnavit in pace, et post eum filius eius Achab quasi d<icat> sic poterit esse tibi.
marg.|
.11.
Que est ista. In
hebreo
habetur : Qui mecum id est de parte mea.
marg.|
.12.
Et inclinaverunt.
facto ostendentes, quod vellent obedire ei.
marg.|
.13.
Precipitate eam.
quia fuerat causa et origo omnium malorum propter que domus Achab erat exterminanda.
marg.|
.14.
Sermo Domini,
etc. ut habetur supra 3. libri capitulo 21.
marg.|
.15.
Heccine est,
etc. admirantes eius deiectionem et punitionem.
Numérotation du verset
4Rg. 9,moraliter
marg.|
marg.| {909}
.1.
Eliseus.
Per Iehu promotum in regem de mandato Domini ad puniendum homicidas scilicet Achab et Iezabel et semen eorum{910}alleg<oriter> significatus fuit princeps Rom<anorum> cum suo exercitu veniens contra Hierusalem, que occidit prophetas Domini et tandem Dominum prophetarum.
Numérotation du verset
4Rg. 9,moraliter
marg.|
{911*}
.23.
Et egressus.
per hoc autem quod isti occurrerunt Iehu in curribus suis significatum fuit, quod Iudei resisterent quantum possent Romanis, sicut diffuse scribit Iosephus in librode iudaico
bello sed sicut Ioram et Ochozias per Iehu fuerunt interfecti, sic Iudei per Romanos partim fuerunt occisi, et partim captivati.
marg.|
Moral<iter> autem per Iehu principem potest spiritus designari, qui carni debet dominari. per Iezabel autem et eius filium{912}significatur caro et ornatus curiosus quasi inseparabiliter sibi iunctus. unde infra eo. ca. dicitur : quod Iezabel pinxit oculos suos stibio id est se fucavit. Per bellum igitur Iehu contra Iezabel et eius filium, significatur bellum spiritus contra carnem et opera eius que ponuntur Gal. 5 capitulo sic : Manifesta autem sunt opera carnis, que sunt fornicatio. immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitie, contentiones, emulationes, ire, rixe, dissentiones, secte, invidie, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, spiritus enim movet prelia contra ista.
Numérotation du verset
4Rg. 9,additio
prol.|
{913}In capitulo 9. ubi dicitur in postilla « Et ideo Hebrei sic exponunt {914}numquid est pax, et ibi fit punctus », etc.
prol.|
in hebreo habetur :
Numquid
pax
Zambri
, qui interfecit
dominum suum
?
{915}
Unde
attendendum
est,
quod Zambri
vere interfecit
dominum suum
, sed hoc
non
habuit
durationem
nec
bonum exitum
: quia statim fuit igne
combustus
, nec regnavit nisi 7. diebus
tamen
. Amri vero
non
interfecit
dominum
suum. Tum quia
Zambri non
erat
dominus
ipsius Amri : quia proditorie usurpavit
regnum
. Tum quia Amri
non
interfecit ipsum
Zambri
, sed ipse
Zambri combussit
seipsum,
que omnia
patent supra in 3. lib. 16 capitulo Unde expositio
Hebreorum
in hoc loco
non
valet. Primo,
quia
fundatur super falsam
litteram
,
quia
non dixit Amri, sed
Zambri
, ut est
dictum
.
Secundo
: quia Amri
non
interfecit
dominum suum
, ut
dictum
est. Unde expositio
communis
doctorum nostrorum est tenenda, nec
etiam
discordat cum littera precedenti, cuius
ratio
est : Nam Iezabel ornaverat caput suum, etc. non
ut appareret gratiosior ipsi Iehu, sed in eius
contemptum
, et ex
quadam
despectione et superbia. videns enim quod
non
erat locus pacificandi, voluit eum in facie contemnere et vituperare, induendo se honorabiliter
{916}
habitu, et prenosticando sibi quod taliter ei
contingeret
sicut
Zambri
. Unde dixit prout in Hebraica littera habetur :
Numquid pax fuit
Zambri
, qui interfecit
dominum
suum
quasi d<icat> : non est : et per consequens sic
contingat
tibi, qui interfecisti
dominum
tuum. Nec est
admirandum
de audacia Iezabel, quia
secundum
Vegetium de re militari.
Cum
nihil spei superest, sumit arma formido, quia sepe
contingit
desperatis, ut
prorumpant
in verba ignominiosa
contra
affligentes : licet non possint evadere manus eorum, presertim cum tales desperati sint superbi, sicut Iezabel.
Numérotation du verset
4Rg. 9,replica
prol.|
REPLICA. In capitulo 9. postille adducit expositionem Hebreorum super illo. Numquid pax est zambri, quam reprobat
Burgensis
et bene :
solvitque
argumentum postille contra communem doctorum expositionem factum satis competenter, et signum est quod postillator illam expositionem Hebreorum adduxit solum recitando, non approbando.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_9)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_9)
Notes :