Nicolaus de Lyra

Capitulum 7

Numérotation du verset 4Rg. 7,1 

Dixit autem Eliseus : Audite verbum Domini. Hec dicit Dominus : In tempore hoc cras modius simile uno statere erit, et duo modii ordei statere uno in porta Samarie.
Numérotation du verset 4Rg. 7,2 

Respondens unus de ducibus super cuius manum rex incumbebat homini Dei ait : Si Dominus fecerit etiam cataractas in celo, numquid poterit esse quod loqueris ? Qui ait : Videbis oculis tuis et inde non comedes.
Numérotation du verset 4Rg. 7,3 

Quatuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum porte qui dixerunt ad invicem : Quid hic esse volumus donec moriamur ?
Numérotation du verset 4Rg. 7,4 

Sive ingredi voluerimus civitatem fame moriemur, sive manserimus hic moriendum nobis est. Venite igitur et transfugiamus ad castra Syrie. Si pepercerint nobis vivemus, si autem occidere voluerint nihilominus moriemur.
Numérotation du verset 4Rg. 7,5 

Surrexerunt igitur vesperi ut venirent ad castra Syrie. Cumque venissent ad principium castrorum Syrie nullum ibidem repererunt.
Numérotation du verset 4Rg. 7,6 

Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syrie curruum et equorum et exercitus plurimi. Dixeruntque ad invicem : Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israel reges Hettheorum
et Egyptiorum et venerunt super nos.
Numérotation du verset 4Rg. 7,7 

Surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos in castris. Fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes.
Numérotation du verset 4Rg. 7,8 

Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt, et biberunt, tuleruntque inde argentum, et aurum, et vestes et abierunt et absconderunt. Et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum et inde similiter auferentes absconderunt.
Numérotation du verset 4Rg. 7,9 

Dixeruntque ad invicem : Non recte facimus. Hec enim dies boni nuntii est. Si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur. Venite. Eamus et nuntiemus in aula regis.
Numérotation du verset 4Rg. 7,10 

Cumque venissent ad portam civitatis, narraverunt eis dicentes : Ivimus ad castra Syrie, et nullum ibidem reperimus hominem1 nisi equos et asinos alligatos et fixa tentoria.
1 hominem] hominum Weber
Numérotation du verset 4Rg. 7,11 

Ierunt ergo portarii et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus.
Numérotation du verset 4Rg. 7,12 

Qui surrexit nocte et ait ad servos suos : Dico vobis quid fecerint nobis Syri. Sciunt quia fame laboramus et idcirco egressi sunt de castris, et latitant in agris dicentes : Cum egressi fuerint de civitate capiemus eos vivos2 et tunc civitatem ingredi poterimus.
2 vivos] viventes Weber
Numérotation du verset 4Rg. 7,13 

Respondit autem unus servorum eius : Tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe, quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israel. Alii enim consumpti sunt et mittentes explorare poterimus.
Numérotation du verset 4Rg. 7,14 

Adduxerunt ergo duos equos, misitque rex ad castra Syrorum dicens : Ite et3 videte.
3 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 7,15 

Qui abierunt post eos usque ad Iordanem. Ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis que proiecerant Syri cum turbarentur. Reversique nuntii indicaverunt regi.
Numérotation du verset 4Rg. 7,16 

Et egressus populus diripuit castra Syrie. Factusque est modius simile statere uno, et duo modii ordei statere uno iuxta verbum Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 7,17 

Porro rex ducem illum in cuius manu incubuerat constituit ad portam. Quem conculcavit turba in introitu et mortuus est, iuxta quod locutus fuerat vir Dei quando descenderat rex ad eum.
Numérotation du verset 4Rg. 7,18 

Factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi quando ait : Duo modii ordei statere uno erunt, et modius simile statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samarie.
Numérotation du verset 4Rg. 7,19 

Quando responderat dux ille viro Dei et dixerat : Etiam si Dominus fecerit cataractas in celo, numquid fieri poterit quod loqueris ? Et dixit ei : Videbis oculis tuis et inde non comedes.
Numérotation du verset 4Rg. 7,20 

Evenit ergo ei sicut predictum fuerat4 et conculcavit eum populus in porta et mortuus est.
4 fuerat] erat Weber

Capitulum 7

Numérotation du verset 4Rg. 7,ad litteram 
marg.| marg.| {901} .1. Dixit. Quia sicut propter culpam infligitur pena, ita propter penitentim removetur : ideo post famem propter peccata inductam, hic consequenter ponitur abundantia propter penitentiam. et primo abundantia et incredulitas punienda predicitur, secundo utrumque adducitur, ibi : Quatuor ergo viri. Circa primum dicitur.
marg.| .2. Hec dicit dominus. Qui est ipsa veritas per essentiam.
marg.| .3. In tempore hoc cras id est ista hora die crastina.
marg.| .4. Modius id est dabitur, est autem stater genus ponderis. et significatur hic, quod farina et hordeum debebant dari pro tam modico pretio, quod videbatur impossibile respectu penurie in qua erant. ideo subditur :
marg.| .5. Respondens. Tunc temporis reges in signum reverentie sustentabantur a principibus prout patet ex hoc loco et supra 5. cap. de Naaman : regine vero a domicillis sustentabantur, ut habetur Esther 15.
marg.| .6. Si dominus fecerit. aperiri id est faciat pluere de celo abundanter farinam et hordeum.
marg.| .7. Numquid. quasi diceret non : et quia per incredulitatem detraxit {902}divine potentie ideo sibi predicitur pena mortis, cum dicitur.
marg.| .8. Videbis oculis tuis. quia in crastino fuit interfectus in porta, ut patet in fine huius capi.
marg.| .9. Quatuor. Hic consequenter utrumque per Eliseum predictum adducitur. Et primo abundantia, secundo incredulitatis pena, ibi : Porro rex ducem illum. Circa primum dicitur : Quatuor ergo. Dicit Rabbi Salomonquod isti erant Giezt et tres filii sui.
marg.| .10. Iuxta introitum. Quia leprosi debebant extra civitates habitare, ut habetur Levitic. 13.
marg.| .11. Sive ingredi. Licet enim deberent extra habitare, tamen in casu tante necessitatis poterant ingredi ad querendum victum si possent invenire.
marg.| .12. Si pepercerint. compatientes nostre infirmitati et fami, quod erat magis probabile quam oppositum.
marg.| .13. Siquidem. Divina enim virtute factus est talis sonitus in auribus eorum, et imaginatio : de quibus secutus est timor et fuga omnium, relictis omnibus ex velocitate fuge, ut salvarent personas suas. secundum quod dicitur Iob. 2.b. Cuncta que habet homo, dabit pro anima sua.
marg.| marg.| {903} .1. Et comederunt , urgente enim fame primo verterunt se ad refectionem, et postea ad predam.
marg.| .2. Si tacuerimus. apud Deum scientes afflictionem populi nostri in civitate inclusi, et apud regem tanquam proditores boni publici.
marg.| .3. Nuntiemus. per portarum custodem, quia non querebant illuc intrare, nec fuissent permissi. Cetera patent usque ibi :
prol.| {904}
marg.| .4. Capiemus. Et sic poterimus uti personis ad nostram servitutem, et tunc civitatem ingredi poterimus nullo eam defendente, et sic eorum bona habebimus cum personis. Cetera patent usque ibi :
marg.| .5. Factusque. Quia plures de populo de talibus predis plus rapuerunt in castris, que erant valde munita, quam sufficeret eis : et ideo dabant residuum pro modico pretio.
marg.| .6. Porro. Hic consequenter ponitur pena ducis Dei potentie detrahentis, sicut predixerat Eliseus, et patet littera ex dictis.
Numérotation du verset 4Rg. 7,moraliter 
marg.| marg.| {901} .1. Dixit autem. Sequitur :
marg.| .9. Quatuor. Per istos leprosos, qui bonum nuntium dixerunt in Samaria : signantur doctores et predicatores in ecclesia habentes malam vitam, sed bonam doctrinam : propter quod abominanda est eorum vita, sed doctrina acceptanda sicut dicit salvator Mt. 23.a. Super cathedram Mosi sederunt Scribe et Pharisei : quod dixerint vobis facite, opera autem eorum nolite facere. Per Syros autem a Deo territos fugientes, significantur demones {902}per predicationem Christi et apostolorum fugati a populis Gentilium. Per castra vero ab eis relicta, bonis tamen temporalibus munita, signantur principes et potentes huius seculi ad fidem Christi conversi, quorum bonis temporalibus repletur ecclesia per Samariam significata.
prol.| Aliter per castra mutata possunt intelligi philosophi ad fidem Christi conversi, sicut Dionysius, Ambros. August. et plures alii bene muniti auro sapientie philosophice, argento eloquentie, vestibus, honestatis mundane, que omnia ad utilitatem Samarie id est ecclesie sunt converse.
marg.| marg.| {903} .6. Porro. Per istum, qui fuit incredulus verbo Elisei intelligitur quilibet incredulus verbo predicantis verbum Dei, et ideo sicut ille dux ex hoc incurrit mortem corporalem, sic iste mortem spiritualem. Secundum vero Glossam iste dux {904}typum tenuit scribarum et Phariseorum de quibus dicitur Matt, 22. Ve vobis scribe et Pharisei qui clauditis regnum celorum ante homines, etc. Et quoniam alios impediebant, iuste condemnati conculcabuntur, sicut ille dux ad custodiam porte positus impediebat turbam, ne exiret ad predam, et a turba fuit conculcatus in porta.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_7)

Notes :