Capitulum 14

Numérotation du verset 4Rg. 14,1 

Anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israel regnavit Amasias filius Ioas regis Iuda.
Numérotation du verset 4Rg. 14,2 

Viginti quinque annorum erat cum regnare cepisset Viginti autem et novem annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Ioaden de Hierusalem.
Numérotation du verset 4Rg. 14,3 

Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater eius, iuxta omnia que fecit Ioas pater suus fecit,
Numérotation du verset 4Rg. 14,4 

nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit. Adhuc enim populus immolabat et adolebat incensum1 in excelsis.
1 incensum] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 14,5 

Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos qui interfecerant regem patrem suum,
Numérotation du verset 4Rg. 14,6 

filios autem eorum qui occiderant non occidit, iuxta quod scriptum est in libro legis Moysi sicut precepit Dominus dicens : non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus,
sed unusquisque in peccato suo morietura.
0 Cf. Dt. 24, 16.
Numérotation du verset 4Rg. 14,7 

Ipse
percussit Edom in valle Salinarum
decem millia et apprehendit Petram in prelio.
Vocavitque nomen eius Iezechel2 usque in presentem diem.
2 Iezechel] Iecethel Weber
Numérotation du verset 4Rg. 14,8 

Tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz, filii Iehu regis Israel dicens : Veni et videamus nos.
Numérotation du verset 4Rg. 14,9 

Remisitque Ioas rex Israel ad Amasiam regem Iuda dicens : Carduus Libani misit ad cedrum que est in Libano, dicens : Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestie saltus que sunt in Libano et conculcaverunt carduum.
Numérotation du verset 4Rg. 14,10 

Percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor tuum. Contentus esto gloria tua3 et sede in domo tua. Quare provocas malum ut cadas tu et Iuda tecum ?
3 tua] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 14,11 

Et non acquievit Amasias. Ascenditque Ioas rex Israel et viderunt se ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iude.
Numérotation du verset 4Rg. 14,12 

Percussusque est Iuda coram Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.
Numérotation du verset 4Rg. 14,13 

Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ochozie4 cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem. Et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis.
4 Ochozie] Ahazie Weber
Numérotation du verset 4Rg. 14,14 

Tulitque omne aurum et argentum et universa vasa que inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides et reversus est Samariam.
Numérotation du verset 4Rg. 14,15 

Reliqua autem verborum Ioas que fecit, et fortitudo eius qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 4Rg. 14,16 

Dormivitque Ioas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israel, et regnavit Ieroboam filius eius pro eo.
Numérotation du verset 4Rg. 14,17 

Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz regis Israel viginti quinque annis.
Numérotation du verset 4Rg. 14,18 

Reliqua autem sermonum Amasie nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 4Rg. 14,19 

Factaque est contra eum coniuratio in Hierusalem. At ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi
Numérotation du verset 4Rg. 14,20 

et asportaverunt in equis sepultusque est in Hierusalem cum patribus suis in civitate David.
Numérotation du verset 4Rg. 14,21 

Tulit autem universus populus Iude Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia.
Numérotation du verset 4Rg. 14,22 

Ipse edificavit Ahilam et restituit eam Iude. Postquam dormivit rex cum patribus suis.
Numérotation du verset 4Rg. 14,23 

Anno quinto decimo Amasie filii Ioas regis Iuda, regnavit Ieroboam filius Ioas regis Israel in Samaria quadraginta et uno anno,
Numérotation du verset 4Rg. 14,24 

et fecit quod malum est coram Domino. Non recessit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 14,25 

Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis,
iuxta sermonem Domini Dei Israel quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam qui erat de Geth que est in Ophel5.
5 Ophel Rusch ΩM] Opher Weber
Numérotation du verset 4Rg. 14,26 

Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere
et extremos et non esset qui auxiliaretur Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 14,27 

Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israel de6 sub celo sed salvabit7 eos in manu Ieroboam filii Ioas.
6 de] om. Weber |
7 salvabit] salvavit Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 14,28 

Reliqua autem sermonum Ieroboam et universa que fecit et fortitudo eius qua preliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Iude in Israel, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 4Rg. 14,29 

Dormivitque Ieroboam cum patribus suis regibus Israel, et regnavit Zacharias filius eius pro eo.

Capitulum 14

Numérotation du verset 4Rg. 14,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 48r b
Numérotation du verset 4Rg. 14,ad litteram 
prol.| In anno secundo. Hic consequenter tangitur de hoc, quod factum est tempore Amasie regis Iude. et primo describitur regni eius persecutio. secundo regni Israel successio ibi : Anno quinto decimo. Prima in duas, quia primo describitur regnum Amasie tempore prosperitatis. Secundo tempore adversitatis, ibi : Tunc misit Amasias. Circa primum describitur ipsius vita, cum dicitur.
marg.| .1. Et fecit. respectu regum Israel, qui erant imperfecti, ideo subditur :
marg.| .2. Verumtamen non, ut David pater eius. qui fuit valde perfectus .
marg.| .3. Iuxta omnia, que fecit. sicut supradictum est c. 12. quod nec etiam Ioas pater eius abstulit excelsa. Et ideo istud, Nisi hoc tantum, etc. non potest referri ad litteram immediate precedentem, sed refertur ad, id quod dicitur, Fecitque rectum coram Domino. Nisi hoc tantum, etc. et tunc patet littera.
marg.| .4. Cumque obtinuisset. In pace, et quiete, et ita quod tunc poterat facere iustitiam absque periculo perturbationis regni.
marg.| .5. Percussit servos. Filios autem eorum , qui occiderant non occidit, sicut scriptum est in lege Domini. Dt. 24 capitulo Non morientur patres pro {934}filiis, nec filii pro patribus, etc. sequitur :
marg.| .6. Et apprehendit. Dicunt hic aliqui, quod petra est nomen cuiusdam civitatis. Alii autem dicunt, et verius, ut videtur, quod est nomen cuiusdam petre prerupte ubi interfecit plures de Idumeis, secundum quod habetur. 2Par. 25.
marg.| .7. Vocavitque nomen. id est illius Petre.
marg.| .8. Iectheel. signat in hebreo acredinem dentium, quia illi, qui interfecti sunt, ibi stridebant dentibus ex horrore mortis, et dolore.
marg.| .9. Tunc. Hic consequenter describitur regnum eius tempore adversitatis, et primo agitur de eius debellatione. secundo de eius occisione, ibiFactaque est. Circa primum sciendum quod Amasias ex victoria, quam habuit contra Idumeos, elevatus fuit in superbiam, ex hoc iusto Dei iudicio permissus est cadere in idololatriam, quia idola Idumeorum , qua ceperat, reservavit sibi, et coluit, nec ad reprehensionem prophete se correxit, sed de morte sibi comminatus fuit, ut habetur 2Par. 25. propter quod in tantam presumptionem permissus est cadere, quod provocavit Ioas regem Israel ad prelium , ut sic eius superbia confunderetur, et hoc est, quod dicitur. Tunc id est post predictas nequitias ab eo perpetratas.
marg.| .10. Misit Amasias. provocando eum ad prelium. ideo subditur :
marg.| .11. Veni, et videamus. nos in bello die statuto.
prol.| {935 }
Numérotation du verset 4Rg. 14,ad litteram 
marg.| .1. Carduus Libani. Carduus est herba humilis, et spinosa, et secundum quod dicit Rabbi Salomon hic signat Emor patrem Sichem, qui erat infidelis. Cedrus autem signat Iacob, qui fuit patriarcha magnus, cuius filiam, s. Dinam, petivit Emor pro Sichem filio suo uxorem, ut habetur Gene. c. 34. Bestie vero saltus conculcantes carduum signant filios Iacob, qui interfecerunt Emor, et Sichem, et eorum populum. Tempore enim Ioas, et Amasie inter Iudeos currebat istud proverbium, quando aliquis attentabat aliquid presumptuosum, et ideo ipsum applicavit Ioas sibi, et Amasie, vocans seipsum cedrum, et Amasiam carduum, et bellatores ipsius Ioas bestias saltus. ideo subditur :
marg.| .2. Quare provocas. id est bellum inter me, et te.
marg.| .3. Ut cadas tu. quia non habetis virtutem standi contra me.
marg.| .4. Et non acquievit. volens omnibus modis contra eum procedere. Cetera patent usque ibi :
marg.| .5.  Et interrupit. ut civitas non posset alias sibi resistere.
marg.| .6.  Et obsides. id est filios nobilium, ne patres eorum possent sibi rebellare.
marg.| .7.  Vixit autem. In hebreohabetur 25. annis. et 2Par. 25 capitulo dicitur similiter. Dicendum quod decem anni quibus Amasias fugiens de Ierusalem latuit in Lachis, tacentur hic in hebreo . et 2Par. c. 25. propter malitiam Amasie, et quia tunc non regnavit proprie.
marg.| .8.  Factaque est contra. Hic consequenter agitur de occisione ipsius Amasie, quia licet mors eius sit predicta, hic tamen subditur modus mortis, cum dicitur, Factaque est contra eum coniuratio. id est conspiratio.
marg.| .9. In Ierusalem. quia cives videntes murum civitatis interruptum, et civitatem spoliatam, et filios suos ductos obsides in Samariam occasione superbie eius, quia noluit desistere a bello contra Ioas, ceperunt tractare de morte eius.
marg.| .10. At ille fugit. quando percepit hunc tractatum.
prol.| {936}
marg.| .11. Miseruntque. magnam multitudinem bellatorum.
marg.| .12.  Et interfecerunt. propter mala ipsius predicta.
marg.| .13.  Tulit autem universus populus Iude. Iste vocatur Ozias 2Par. 26. quia fuit binomius, et ut aliqui dicunt trinomius, ut ibidem patet.
marg.| .14.  Anno quintodecimo. Hic consequenter describitur regum Israel successio, cum dicitur, Anno quintodecimo s. patre suo Ioas mortuo, sed iam ante ceperat regnare tribus annis vivente patre suo, ut dicit Rabbi Salomon
marg.| .15. Ipse restituit. terra enim illa erat occupata a regibus Syrie, sed ipse recuperavit iuxta sermonem Domini Dei Israel, quem locutus est per servum suum Ionam. Hoc non scribitur in prophetia Ione, que habetur in li. 12. prophetarum, quia illa prophetia solum loquitur de facto Ninive. Plura autem alia fecit, et predixit iste Ionas, quia inunxit Iehu, et predixit eum destructurum domum Achab. prout dictum fuit, supr. 9 capitulo et filios Iehu regnaturos usque in quartam generationem, ut habetur supr. 10 capitulo que non sunt ibi scripta. sicut, et Christus multa fecit, et dixit, que non sunt scripta in evangelio, secundum, quod dicitur Io. ult. g. Dicit tamen Rabbi Salomon Quod hic dicitur, scribitur in prophetia Ione, per quandam similitudinem quia sicut per predicationem Ione infortunium civitatis Ninive mutatum est in eius fortunium, eo quod Ninivite egerunt penitentiam, sic et hic dicitur. Vidit enim dominus afflictionem Israel amaram nimis, etc. que conversa est in consolationem tempore istius Ieroboam, unde subditur : Sed salvavit eos in manu Ieroboam etc. et hoc fuit predictum per Ionam prophetam.
marg.| .16. Qui erat. sup. 3. li. c. 17. dicitur quod erat de Sareptha. quia fuit filius mulieris Sarepthane. Dicendum quod hic nominatur de Geth, que est villa in regno Israel, et ibi fuit sepultus, et ab illo loco denominavit hic eum scriptor huius libri.
marg.| .17. Que. Ista Hepher est alia ab illa Hophir, que est in India, {937}ubi mittebat Salomon naves pro auro querendo, ut habetur supr. 3. li. c. 10. Unde, et in hebreo prima littera huius Hophir est Ain : alterius vero prima littera est. Aleph.
prol.| {938 }
Numérotation du verset 4Rg. 14,ad litteram 
marg.| .1. Usque ad clausos. abiectos, quamvis enim talibus deberet parci, eo quod afflictis non est danda afflictio, reges tamen Syrie non eis pepercerant quando eos ceperant, volentes conterere populum Israel. Cetera patent.
Numérotation du verset 4Rg. 14,moraliter 
marg.| marg.| {933} .1. In anno secundo. Sequitur :
marg.| .6. Ipse percussit. Edom interpretatur terrenus, et ideo per Amasiam qui percussit Edom, significatur in religione professus, qui vivendo sine proprio terrenis abrenuntiat. et sic Edom superat in valle Salinarum, quia talis profitetur vivere in valle humilitatis, et obedientie, et etiam in castitate, que per Salinas significatur, quia sicut sal preservat carnes a putrefactione corporali sic castitas corpus, et animam a putredine peccati. Unde per oppositum de luxuriosis dicitur Iohel. 1.d. Computruerunt iumenta in stercore suo. Quod exponens  GREG. dicit, Iumenta in suo stercore {934}putrescere, est carnales homines in fetore luxurie vitam finire.
marg.| .9. Tunc misit. Ex victoria enim contra Edom in superbiam elevatus fuit, et sic contra regem Israel pugnare voluit, unde sibi male contigit. Per hoc igitur significat religiosum de perfectione sui status superbientem, et seculares aliquando meliores ipso contemnentem, similem Phariseo, qui dicebat de seipso Luc. 18.a. Non sum, sicut ceteri hominum : raptores , adulteri etc. Et quia sic per superbiam elevatur, ad obtinendum ecclesie gradum indebitum sibi conatur, propter quod dicendum est ei a superiori, quod subditur :
Numérotation du verset 4Rg. 14,moraliter 
marg.| marg.| { 935 } Contentus esto gloria. id est in religione, quia tibi non expedit {936}promoveri ad altiora. propter quod Beatus Franciscus interrogatus a Papa, si vellet, quod fratres sui promoverentur ad ecclesiasticas {937}dignitates, respondit, Domine fratres mei ideo vocati sunt minores, ut maiores fieri non presumant, si vultis, quod{938}faciant fructum in ecclesia Dei, dimittite eos in statu vocationis eorum, et ad dignitates ecclesiasticas ascendere nullatenus permittatis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_14)

Notes :