Capitulum 16
Numérotation du verset
4Rg. 16,1
Anno septimo decimo Phacee filii Romelie, regnavit Achaz filius Ioathan regis Iuda.
Numérotation du verset
4Rg. 16,2
Viginti annorum erat Achaz cum regnare cepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem. Non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater eius,
Numérotation du verset
4Rg. 16,3
sed ambulavit in via regum Israel, insuper et filium suum consecravit
transferens per ignem
secundum idola gentium que dissipavit Dominus coram filiis Israel.
Numérotation du verset
4Rg. 16,4
Immolabat quoque victimas et adolebat incensum in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso.
Numérotation du verset
4Rg. 16,5
Tunc ascendit Rasin rex Syrie, et Phacee filius Romelie rex Israel in Hierusalem ad preliandum. Cumque obsiderent Achaz non valuerunt superare eum.
Numérotation du verset
4Rg. 16,6
In tempore illo restituit Rasin rex Syrie Hailam1 Syrie et eiecit Iudeos de Haila2, et Idumei et Syri3 venerunt in Hailam4 et habitaverunt ibi usque in diem hanc.
1 Haila] Ahilam
Weber
|
2 Hailam] Ahilam
Weber
|
3 et Syri]
om. Weber
|
4 Haila] Ahilam
Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 16,7
Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum dicens : Servus tuus et filius tuus ego sum. Ascende et salvum me fac de manu regis Syrie et de manu regis Israel qui consurrexerunt adversum me.
Numérotation du verset
4Rg. 16,8
Et cum collegisset argentum et aurum quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera.
Numérotation du verset
4Rg. 16,9
Qui et acquievit voluntati eius. Ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam et transtulit habitatores eius Cyrenen. Rasin autem interfecit.
Numérotation du verset
4Rg. 16,10
Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum. Cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et similitudinem iuxta omne opus eius.
Numérotation du verset
4Rg. 16,11
Extruxitque Urias sacerdos altare, iuxta omnia que preceperat rex Achaz de Damasco. Ita fecit Urias sacerdos donec veniret rex Achaz de Damasco.
Numérotation du verset
4Rg. 16,12
Cumque venisset rex de Damasco vidit altare et veneratus est illud. Ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum,
Numérotation du verset
4Rg. 16,13
et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum que obtulerat super altare.
Numérotation du verset
4Rg. 16,14
Porro altare aereum5 quod erat coram Domino transtulit de facie templi et de loco altaris et de loco templi Domini. Posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem.
5 aereum] aeneum
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 16,15
Precepit quoque rex Achaz Urie sacerdoti dicens : Super altare maius offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis et sacrificium eius, et holocaustum universi populi terre et sacrificia eorum et libamina eorum, et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem victime super illud effundes. Altare vero ereum6 erit paratum ad voluntatem meam.
6 ereum] eneum
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 16,16
Fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia que preceperat rex Achaz.
Numérotation du verset
4Rg. 16,17
Tulit autem rex Achaz celatas bases, et luterem qui erat desuper, et mare deposuit de bobus eneis qui sustentabant illud et posuit super pavimentum stratum lapide.
Numérotation du verset
4Rg. 16,18
Musach quoque sabbati quod edificaverat in templo, et ingressum regis exterius convertit in templum7 Domini
7 templum] templo
Weber
propter regem Assyriorum.
Numérotation du verset
4Rg. 16,19
Reliqua autem verborum Achaz et omnia8 que fecit nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda ?
8 et omnia]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 16,20
Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David et regnavit Ezechias filius eius pro eo.
Capitulum 16
Numérotation du verset
4Rg. 16,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 48vb
Numérotation du verset
4Rg. 16,ad litteram
marg.|
marg.| {943}
Anno decimoseptimo.
Hic incipit sexta pars, in qua agitur de his, que facta sunt tempore Achaz regis Iude, in quo terminatum fuit regnum Israel. Igitur primo describitur ipsius Achaz multiplex prevaricatio. secundo regni Israel terminatio. c. 17. Presens vero. c. dividitur in quatuor partes, quia primo describitur Achaz, ut perversus in conversatione, secundo ut incredulus in prophetica denuntiatione, ibi :
Misit autem Achaz.
tertio, ut profanus in religione ibi :
Cumque vidisset.
quarto, ut temerarius in adulatione ibi :
Tulit autem rex.
Circa primum tangitur perversitas Achaz in omittendo legis opera ad que tenebatur, cum dicitur,
Non fecit, quod erat placitum in
conspectu Domini
.
Secundo committendo ea, que prohibentur, cum dicitur.
marg.|
.1.
Sed ambulavit
etc. idolis immolando.
marg.|
.2. In
super.
Istud potest intelligi dupliciter. Uno modo per mortem filii. quia sicut dictum fuit Lv. 20.a. Idolum Moloch erat ereum, et intus concavum, et in illa concavitate fiebat ignis quousque illud idolum esset ignitum, et tunc in manibus idoli ponebatur puer idolo consecratus, et sacerdotes idoli percutiebant in tympanis, ne patres audirent clamorem pueri morientis, et crederent ipsum sine afflictione transisse ad gloriam, et propter hoc locus ille vocatur Thophet, quod signat tympanum in hebreo . et sic, quod dicitur hic,
Transferens per ignem.
Intelligitur de translatione de vita presenti ad aliam. Alio modo intelligitur sine morte filii. Ex hoc enim quod ignis habet virtutem purgativam, sicut videmus, quod metalla a rubigine, et impuritate purgantur per ignem, sic credebant antiqui, quod purgaret ab impuritate spirituali, et usque hodie credunt hoc Tartari. Et ideo extranei venientes ad presentiam Imperatoris{944}transeunt inter ignes factos hic, et inde, ut sic purificati appareant coram ipso. Et forsitan utroque modo Achaz idololatra fecit de filiis suis, unum transferens per ignem. primo modo offerens ipsum idolo, alios autem purgans per transitum inter ignes. unde hic dicitur in singulari, Filium
suum, quasi designans illum translatum per ignem de vita presenti per mortem, et huic modo dicendi concordat Iosephus di. quod Achaz filium suum immolavit idolo in holocaustum. Holocaustum enim est sacrificium totum incensum. 2. vero Par. 28. dicitur quod Achaz lustravit id est purgavit filios suos in igne, quasi in hoc designans alios filios suos purgatos secundo modo predicto.
marg.|
.3.
Et sub omni. In
talibus enim locis delectabilibus aliqua idola colebantur.
marg.|
.4.
Tunc ascendit.
isti enim duo reges Deo permittente fuerunt ad invicem confederati ad invadendum Achaz demeritis suis exigentibus.
marg.|
.5.
Non valuerunt.
quia non potuerunt capere Ierusalem propter murorum fortitudinem, ut dicit Iosephus.
marg.|
.6. In
tempore.
Videns enim, quod non poterat capere Ierusalem, dimisit obsidionem, et expugnavit Ailam, expellens inde Iudeos.
marg.|
.7.
Misit.
Hic consequenter describitur Achaz, ut incredulus prophetice denuntiationi. secundum quod habetur Is. 7. quod Esaias denuntiabat sibi salutem a Domino, et quod super hoc peteret signum, sed ipse renuit, et ad auxilium humanum refugit. Sciendum tamen quod sicut dicit Iosephus, recedente rege Syrie ad terram suam, Achaz se credidit prevalere regi Israel, et egressus est ad pugnam contra eum, et multi de suis trucidati sunt, et captivati, ut habetur. 2Par. 28. et tunc Achaz misit nuntios ad regem Assyriorum petens auxilium ab eo, ut hic dicitur. et supposuit se tributo eius. Ascendit autem rex Assyriorum in Damascum in favorem ipsius Achaz, quia illa erat civitas metropolis regni Syrie.
prol.|
{945}
Numérotation du verset
4Rg. 16,ad litteram
marg.|
.1.
Perrexitque rex
etc. ad regratiandum ei verbis et muneribus et obsequiis, eo quod interfecerat eius adversarium.
marg.|
.2.
Cumque.
Hic consequenter describitur Achaz ut profanus in religione id est in vero cultu Dei, quia fecit in atrio Domini altare sacrilegum, amovens altare quod erat cultui divino consecratum. et hoc est quod dicitur hic.
Cumque
vidisset
quod erat dedicatum cultui idolorum.
marg.|
.3.
Misit rex Achaz
etc. qui erat summus sacerdos in Ierusalem.
marg.|
.4.
Exemplar eius.
ut faceret consimile in atrio templi Domini, quod et factum est. unde subditur :
marg.|
.5.
Cumque venisset rex
scilicet Achaz.
marg.|
.6.
Vidit altare et veneratus est.
contra divina precepta.
marg.|
.7. Porro altare ereum quod erat coram Domino, transtulit de facie templi, et de loco altaris et de loco templi, etc. ne super illud fierent holocausta et sacrificia. unde subditur :
marg.|
.8.
Precepit quoque rex Achaz Urie,
etc. super altare maius, etc id est super illud quod erat factum de novo, quod reputabat maius sanctitate, licet esset sacrilegum in veritate.
marg.|
.9.
Altare vero.
quod fuerat Domino dedicatum : erit paratum id est ut fiat inde quod mihi placuerit. Et dicunt expositores communiter, quod inde fecit illud horologium famosum, {946}de quo habetur. Infra 20. capitulo.
marg.|
.10.
Fecit.
timore regis, et iam corruptus idololatria.
marg.|
.11.
Tulit autem.
Hic consequenter describitur Achaz ut temerarius in adulatione, quia ut placeret regi Assyriorum amovit ea que erant ad cultum divinum, et specialiter que pertinebant ad devotionem regum. et hoc est quod dicitur. Tulit id est luteres. 10. et 10. bases, de quibus habetur : supra 3. libri capitulo 7.
marg.|
.12.
Et posuit.
ut non essent ad aliquod obsequium in divino cultu.
marg.|
.13.
Musach.
Dicunt expositores communiter, quod erat quoddam gazophilacium, ubi diebus sabbathorum ponebatur oblatio regum pro agendis necessariis in templo. Rabbi Salomon dicit quod erat quidam locus in porticu templi gratiose coopertus, in quo sedebat rex in die sabbathi et in solemnitatibus magnis.
marg.|
.14.
Et ingressum regis.
Erat enim quedam via de domo regis ad templum, per quam rex veniens ad templum poterat videri, et illam viam sic obturavit, quod non poterat per illam viam aliquis ingredi templum Domini.
marg.|
.15.
Propter
id est ut si rex Assyriorum illuc veniret, videret qualiter amovisset cultum Dei, et quod non esset via de palatio regis ad templum, ut sic Achaz se ostenderet transisse ad cultum regis Assyriorum.
Numérotation du verset
4Rg. 16,moraliter
marg.|
marg.| {943}
.1. Anno decimoseptimo Phacee filii Romelie regnavit Achaz etc. de quo subditur :
marg.|
.2. In
super,
etc. MORALITER. autem filios suos per ignem transferre est ipsos in igne cupiditatis, et lascivie in presenti vita, que transitus est nutrire.
prol.|
{944}†
Immolabat quoque victimas in excelsis
etc. Hoc autem moraliter facit, qui bona sua consumit in actibus vanitatis.
marg.|
.3.
Et sub omni ligno frondoso.
quod facit homo moraliter luxurio se vivendo. ad hoc enim circa idololatrie loca arbores, et luci plantabantur, ut ibi luxurie actus exercerentur.
Numérotation du verset
4Rg. 16,moraliter
marg.|
marg.| {
945
}
.7.
Porro.
Et idem fecit de luteribus, et de mari, de eneo et Musach sabbathi, ut habetur infra eod. c. Per altare eneum in quo offerebantur holocausta, significatur cor humanum, in quo debent offerri devotionis sacrificia. quod de loco suo trans fertur, quando cor humanum a Deo per mortale peccatum avertitur. In mari eneo lavabantur sacerdotes offerentes, in luteribus autem offerende carnes. Igitur mare transfertur de loco suo, quando offerentes accedunt immundi coram Domino. {946}Is. 1.d. Cum multiplicaveritis orationem, non
exaudiam
, manus enim vestre sanguine plene sunt. Sed luteres amoventur, quando preces indebite offeruntur. Unde dicit Beda super Marcum : Est oratio que peccatum facit. Et sequitur : Qui enim de divitiis vel honoribus seculi, aut certe de inimici morte solicitus obsecrat, ipse in infimis iacens viles ad Deum preces mittit. Musach sabbathi secundum glo. locus erat vel gazophilacium, in quo regis oblatio ponebatur. Moraliter igitur Musach amovere, est oblationes ecclesie debitas vel consuetas subtrahere.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_16)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_16)
Notes :