Capitulum 24
Numérotation du verset
4Rg. 24,1
In diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et factus est ei Ioacim
servus tribus annis
et rursum rebellavit contra eum.
Numérotation du verset
4Rg. 24,2
Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum, et latrunculos Syrie, latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon, et immisit eos in Iudam ut disperderent eum iuxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas.
Numérotation du verset
4Rg. 24,3
Factum est autem hoc per verbum Domini contra Iudam, ut afferret1 eum coram se propter peccata Manasse universa que fecit,
1 afferret] auferret
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 24,4
et propter sanguinem innoxium quem effudit et implevit Hierusalem cruore innocentium, et ob hanc rem noluit Dominus propitiari.
Numérotation du verset
4Rg. 24,5
Reliqua autem sermonum Ioachim et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda ? Et dormivit Ioachim cum patribus suis,
Numérotation du verset
4Rg. 24,6
Et regnavit2 Ioachin
2 et regnavit] regnavitque
Weber
filius eius pro eo.
Numérotation du verset
4Rg. 24,7
Et ultra non addidit rex Egypti ut egrederetur de terra sua. Tulerat enim rex Babylonis a rivo Egypti usque ad fluvium Euphraten omnia que fuerant regis Egypti.
Numérotation du verset
4Rg. 24,8
Decem et octo annorum erat Ioachim3
3 Ioachim ΩS ΩJ etc.
Rusch
] revera Ioachin ΩM etc.
Weber
cum regnare cepisset, et tribus mensibus regnavit in Hierusalem.
Nomen matris eius Noescha4 filia Helnathan de Hierusalem.
4 Noescha] Nestha
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 24,9
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia que fecerat pater eius.
Numérotation du verset
4Rg. 24,10
In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Hierusalem. Et circumdata est urbs munitionibus.
Numérotation du verset
4Rg. 24,11
Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servi suis5 ut6 oppugnarent eam.
5 suis] eius
Weber
|
6 ut]
om. Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 24,12
Egressusque est Ioachin7 rex Iuda ad regem Babylonis, ipse et mater eius, et servi eius, et principes eius, et eunuchi eius, et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui.
7 Ioachin
Rusch
] Ioiachin hic et ubique
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 24,13
Et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regie, et concidit universa vasa aurea que fecerat Salomon rex Israel in templo Domini iuxta verbum Domini,
Numérotation du verset
4Rg. 24,14
et transtulit omnem Hierusalem et universos principes, et omnes fortes exercitus decem millia in captivitatem, et omnem artificem, et inclusorem8. Nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terre.
8 inclusorem] clusorem
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 24,15
Transtulit quoque Ioachin in Babylonem. Et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos eius, et iudices terre duxit in captivitatem de Hierusalem in Babylonem,
Numérotation du verset
4Rg. 24,16
et omnes viros robustos septem millia, et artifices, et inclusores9 mille, omnes viros fortes et bellatores. Duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem.
9 inclusores] clusores
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 24,17
Et constituit Mathathiam10
10 Mathathiam] Matthaniam
Weber
patruum eius pro eo imposuitque nomen ei Sedechiam.
Numérotation du verset
4Rg. 24,18
Vicesimum et primum annum etatis habebat Sedechias cum regnare cepisset, et undecim annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius erat Amithal, filia Ieremie de Lobna.
Numérotation du verset
4Rg. 24,19
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia que fecerat Ioachin11.
11 Ioachin
D
ΦRGVP ΨF
Rusch Clementina
(Ioakin
1592
)] Ioachim Θ Ω etc., Ioakim
Clementina
(
1593 1598
), Ioiachim
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 24,20
Irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra Iudam, donec proiceret eos a facie sua. Recessitque Sedechias a rege Babylonis.
Capitulum 24
Numérotation du verset
4Rg. 24,ad litteram
marg.|
marg.| {999}
In diebus eius.
Hic consequenter ostenditur quid actum sit sub illo Ioacim, secundo quid sub eius filio, ibi : Regnavitque Ioach. Sic enim debet scribi iste, quia in hebreo scribitur per Caph, et Nun, quibus in Latino correspondent ch, et n, et hoc idem dicit Hier. In homil. genealogie Christi, tertio quid sub fratre suo, ibi : Duxitque eos. Circe primum dicitur.
marg.|
.1. In
diebus eius
scilicet Ioacim filii Iosie, et hoc factum est anno octavo regni eius.
marg.|
.2.
Ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis.
qui debellato Pharaone rege Egypti, et capta Syria, et tota terra usque ad rivum Egypti excepto regno Iude, voluit regnum Iude ponere sub tributo, quod et fecit, unde subditur :
marg.|
.3.
Et factus est ei Ioacim servus tribus annis, et rursum rebellavit.
quia audivit, et quod rex Egypti preparabat se ad bellum contra Nabuchodonosor, ideo volens favere ei, eo quod regem fecerat eum, ut predictum est, negavit tributum sub spe defensionis per regem Egypti.
prol.|
{1000}
marg.|
.4.
Immisitque ei dominus latrunculos,
etc. devastantes terram Iuda.
marg.|
.5.
Factum est autem,
etc. specialiter per Ieremiam prophetam, ut patet Ier. 22. et 25.
marg.|
.6.
Propter peccata Manasse.
licet enim Manasses penituerit, et a Deo exauditus fuerat in persona propria, ut habetur 2Par. cap. 33. non tamen quantum ad hoc quod populus a captivitate, et civitas ab incendio liberaretur. Tum quia populus sicut, et rex peccavit, non tamen similiter penituit, tum quia post Manassen omnes Reges Iuda offenderunt dominum excepto Iosia, propter quod populus fuit captivatus, et civitas destructa, ut habetur c. sequenti.
marg.|
.7.
Et dormivit Ioacim cum patribus.
Non est per hoc intelligendum quod mortuus fuerit in pace, imo sicut dicit Iosephus. Nabuchodonosor cum exercitu venit in Ierusalem, et cum sub spe federis ibi reciperetur, interfectis multis de populo, et sublatis thesauris, et parte vasorum templi interfecit Ioacim, et fecit corpus eius inhumatum proiici extra portas Ierusalem, sicut Ieremias predixerat, ut habetur Ierem. 22.e. Sepultura asini sepelietur.
marg.|
.8.
Regnavitque Ioachin.
Hic consequenter ostenditur quid factum sit sub eius filio, quem substituit Nabuchodonosor regem.
prol.|
{1001}
Numérotation du verset
4Rg. 24,ad litteram
marg.|
.1.
Et ultra non addidit Rex Egypti, ut egrederetur de terra sua
, scilicet contra Regem Babylonis, sicut speraverat Ioacim pater istius, ut predictum est, cuius causa subditur cum dicitur.
marg.|
.2. Tulerat enim Rex Babylonis a rivo Egypti usque ad fluvium Euphraten, omnia, que fuerant Regis Egypti. Decem, et octo annorum erat Ioachin cum regnare cepisset. Et ideo non audebat contra eum exire.
marg.|
.3.
Et tribus mensibus regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Nehusta.
Rex enim Babylonis timens, ne iste Ioachin esset memor necis paterne, et sic Regi Babylonis rebellaret, et eius adversariis se iungeret, cito rediit cum exercitu ad removendum eum.
marg.|
.4.
Egressusque est Ioachin rex Iuda ad regem Babylonis, ipse et mater eius,
etc. timens enim ne occasione sui civitas, et templum destruerentur, et populus totaliter captivaretur : de consilio Ieremie reddidit se voluntarie regi Babylonis cum matre sua, et amicis suis.
marg.|
.5.
Et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui
scilicet Regis Babylonis, et non regni Ioachin : quia solum regnavit tribus mensibus, ut dictum est.
marg.|
.6.
Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus
{1002}
regie, et concidit universa vasa aurea,
etc. et transtulit in Babylonem cum rege, et matre, et fortiore populo et meliore, ut patet in littera.
marg.|
.7.
Decem millia in captivitatem,
etc. Infra habetur. Septem milia, et artifices, et inclusores mille. Dicendum quod tria milia de Iudeis id est de tribu Iuda, ut habetur Ier. ult. et isti non ponuntur in secunda numeratione, cum dicitur hic. Septem milia, et de illis septem milibus mille erant artifices notabiles, et ideo cum dicitur.
marg.|
.8.
Artifices, et inclusores mille, omnes viros fortes, et bellatores, duxitque eos Rex Babylonis,
etc. ly
et, tenetur pro id est quod fuerunt de aliis tribubus, et mille de artificibus notabilibus, et sic in universo fuerunt decem millia, et ista deditio populi dicitur proprie transmigratio, quia voluntarie se tradiderunt. Quod autem postea factum est sub Sedecia, vocatur magis proprie captivitas populi, et ideo aliqui numerant annos transmigrationis 70. Incipiendo ab ista transmigratione facta tempore Ioachin.
marg.|
.9.
Duxitque eos Rex Babylonis captivos in Babylonem.
Hic consequenter describitur quid factum sit sub Sedecia fratre Ioachin, cum dicitur.
marg.|
.10. Et constituit Matthathiam patruum eius pro eo : imposuitque, etc scilicet ipsius Ioachin.
marg.|
.11.
Imposuitque nomen ei Sedeciam,
etc. quod interpretatur {1003}iustitiam Domini, fecit enim rex Babylonis eum iurare per dominum, quod servaret sibi fidelitatem, et tributum redderet, ut habetur 2Par. 26. et propter hoc sic vocavit eum, ut esset memor iuramenti quod sibi fecerat, {1004}sicut iustum erat.
Numérotation du verset
4Rg. 24,ad litteram
marg.|
.1. Et fecit malum coram Domino. offendendo eum.
marg.|
.2.
Recessitque.
veniendo contra iuramentum suum, nec in aliquo voluit credere Ieremie prophete, ut habetur 2. Parali. 26.
Numérotation du verset
4Rg. 24,moraliter
marg.|
marg.| {999}†.1. In
diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est Ioacim servus,
etc. De isto Ioacim de quo dicitur in fine precedentis ca. quod fecit malum coram Domino, et in isto cap. dicitur quod rebellavit regi Babylonis pactum frangendo, propter quod per ipsum significatur quilibet homo malus, qui non servat fidem cum hominibus nec cum Deo, propter quod per homines regis Babylonis fuit captus, et occisus, et cadaver eius proiectum extra muros urbis Ierusalem, ut impleretur verbum quod Ieremias dixerat de eo. Ie. 22 capitulo Sepultura asini
{1000}
sepelietur
. et per hoc significatum fuit, quod talis, qui infidelis est Deo et hominibus a consortio sanctorum sit in morte totaliter separandus.
marg.|
.8.
Regnavitque Ioachin filius eius pro eo.
Iste fuit nepos suavis, mansuetus : propter quod acquievit consilio Ieremie, tradens se cum matre, et principibus suis regi Babylonis, ne populus communis occideretur, et civitas Ierusalem ab incendio servaretur, et ne templum Domini cum civitate combureretur. Et in hoc dedit exemplum regibus et principibus aliis, ut magis sint soliciti de preservatione divini cultus, et boni communis, quam de personis propriis, et sibi coniunctis. Et idem exemplum dedit Codrus rex Atheniensis, ut dictum fuit supra.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_24)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_24)
Notes :