Capitulum 2
Numérotation du verset
4Rg. 2,1
Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in celum,
ibant Elias et Eliseus de Galgalis.
Numérotation du verset
4Rg. 2,2
Dixitque Elias ad Eliseum : Sede hic, quia Dominus misit me usque Bethel. Cui ait Eliseus : Vivit Dominus et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque descendissent Bethel,
Numérotation du verset
4Rg. 2,3
egressi sunt filii prophetarum qui erant Bethel ad Eliseum et dixerunt ei : Numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum a te ? Qui respondit : Et ego novi. Silete.
Numérotation du verset
4Rg. 2,4
Dixit autem Elias ad Eliseum : Sede hic quia Dominus misit me in Hiericho. Et ille ait : Vivit Dominus et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque venissent Hierichum1,
1 Ierichum] Hiericho
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 2,5
accesserunt filii prophetarum qui erant in Hiericho ad Eliseum et dixerunt ei : Numquid nosti, quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te ? Et ait : Et ego novi. Silete.
Numérotation du verset
4Rg. 2,6
Dixit autem ei Elias : Sede hic, quia Dominus misit me ad Iordanem. Qui ait : Vivit Dominus et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Ierunt igitur ambo pariter
Numérotation du verset
4Rg. 2,7
et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt qui et steterunt e contra longe. Illi autem ambo stabant super Iordanem.
Numérotation du verset
4Rg. 2,8
Tulitque Elias pallium suum et involvit illud et percussit aquas que divise sunt in utramque partem et transierunt ambo per siccum.
Numérotation du verset
4Rg. 2,9
Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum :
Postula quod vis
ut faciam tibi antequam tollar a te. Dixitque Eliseus : Obsecro ut fiat duplex spiritus tuus2.
2 tuus] + in me
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 2,10
Qui respondit : Rem difficilem postulasti. Attamen si videris me quando tollor a te erit quod petisti. Si autem non videris non erit.
Numérotation du verset
4Rg. 2,11
Cumque pergerent et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque, et ascendit Elias per turbinem in celum.
Numérotation du verset
4Rg. 2,12
Eliseus autem videbat et clamabat : Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius. Et non vidit eum amplius. Apprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes,
Numérotation du verset
4Rg. 2,13
et levavit pallium Elie quod ceciderat ei.
Reversusque stetit super ripam Iordanis,
Numérotation du verset
4Rg. 2,14
et pallio Elie quod ceciderat ei percussit aquas que
non sunt divise3. Et dixit : Ubi est Deus Elie etiam nunc ? Percussitque aquas et divise sunt huc atque illuc et transiit Eliseus.
3 que…divise]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 2,15
Videntes autem filii prophetarum qui erant in Hiericho e contra4
4 e contra] de contra
Weber
dixerunt : Requievit spiritus Elie super Eliseum. Et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram,
Numérotation du verset
4Rg. 2,16
dixeruntque illi : Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possunt5 ire et querere Dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini, et proiecerit in uno montium aut in unam6 vallium. Qui ait : Nolite mittere.
5 possunt] possint
Weber
|
6 unam] una
Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 2,17
Coegeruntque eum donec acquiesceret et diceret : Mittite. Et miserunt quinquaginta viros. Qui cum quesissent tribus diebus non invenerunt,
Numérotation du verset
4Rg. 2,18
et reversi sunt ad eum at ille habitabat in Hiericho et dixit7 eis : Numquid non dixi vobis nolite ire ?
7 et dixit] dixitque
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 2,19
Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum : Ecce habitatio civitatis huius
optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis
sed aque pessime sunt et terra sterilis.
Numérotation du verset
4Rg. 2,20
At ille ait : Afferte mihi vas novum et mittite in illud sal.
Qui cum attulissent,
Numérotation du verset
4Rg. 2,21
egressus ad fontem aquarum, misit in illum8 sal et ait :
8 illum] eum
Weber
hec dicit Dominus : Sanavi aquas has et non erit ultra in eis mors neque sterilitas.
Numérotation du verset
4Rg. 2,22
Sanate ergo sunt9 aque usque ad diem hanc iuxta verbum Elisei quod locutus est.
9 ergo sunt]
inv. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 2,23
Ascendit autem inde Eliseus in10 Bethel.
10 in]
om. Weber
Cumque ascenderet per viam pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei dicentes : Ascende calve, ascende calve.
Numérotation du verset
4Rg. 2,24
Qui cum se respexisset vidit eos et maledixit eis in nomine Domini. Egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros.
Numérotation du verset
4Rg. 2,25
Abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam.
Capitulum 2
Numérotation du verset
4Rg. 2,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 46va
Numérotation du verset
4Rg. 2,ad litteram
marg.|
marg.| {865}
.1.
Factum est.
Hic consequenter describitur ascensus Elie in celum, et primo describitur eius translatio. secundo Elisei substitutio, ibi : Eliseus autem. Prima in duas, quia primo describitur Elisei circumitus, secundo eius raptus, ibi : Cumque transissent. Circa primum sciendum quod Elias presciens suam translationem postquam fuerat in Galgalis, qui locus est iuxta Iordanem, quod patet ex hoc, quod filii Israel Iordane transito ibi primo posuerunt castra, et ibi portaverunt 12. lapides de Iordane, ut habetur Iosue 4. Inde transiit in Bethel, et inde Iericho, et inde rediit ad Iordanem, ut patet littera, et sic fecit quendam circumitum. Ratio autem huius fuit, quia Galgala locus sacer reputabatur. Tum quia filii Israel ibi primo posuerunt castra Iordane transito, ut dictum est. Tum quia filii Israel ibi circumcisionem fecerunt, et {866}pascha celebraverunt, ut habetur Iosue 5. In Bethel autem Iericho manebant filii prophetarum, ut patet in littera, et isti erant viri religiosi simul collegiati, vacantes orationi et contemplationi, quorum aliqui habebant spiritum prophetie, et tales fuerunt primo congregati sub Samuele propheta, sicut dictum fuit supra 1. lib. c. 10. et postea sub aliis prophetis excellentibus, propter quod licebantur filii prophetarum id est discipuli eorum sicut dicit Rabbi Salomon super locum istum Elias igitur ante translationem suam voluit videre loca ista. Galgalam propter loci sanctitatem, Bethel et Iericho propter discipulorum suorum congregationem, et quia ibi volebat dimittere Eliseum, ut patet in textu, et ex dictis patet littera usque ibi :
marg.|
.2.
Numquid nosti, quia hodie dominus
etc. Ex quo patet quod dictum est supra, scilicet quod aliqui eorum habebant spiritum prophetie per quem presciebant translationem Elie. Qui respondit.
prol.|
{867}
Numérotation du verset
4Rg. 2,ad litteram
marg.|
.1.
Et ego.
Ex quo patet, quod Eliseus iam habebat spiritum prophetie, non tamen in tanta plenitudine sicut postea habuit.
marg.|
.2.
Silete.
Nolebat enim, quod de hoc in presentia Elie loquerentur, ne ab Elia et ipsis simile incitaretur ad remanendum ibidem, quia volebat remanere cum magistro suo quantum poterat.
marg.|
.3.
Tulitque Elias
id est plicavit aptando ipsum ad percutiendum aquas.
marg.|
.4.
Que divise.
Non per aliquam virtutem que esset in pallio, sed virtute divina qua voluit ostendere meritum Elie, sicut ad declarandum merita sanctorum aliquando dantur a Deo sanitates ad tactum vestimentorum ipsorum.
marg.|
.5.
Cumque transissent.
Hic consequenter describitur Elie raptus, et primo describitur eius amicabilis condescensio. Secundo mirabilis ascensio, ibi : Cumque pergerent. Primum ostenditur in hoc, quod obtulit se Eliseo ad faciendum quod posset pro eo, dicens : Postula quod vis, etc. Et subditur Elisei petitio.
marg.|
.6.
Obsecro fiat.
Dicit Rabbi Salomon quod petiit habere spiritum in dupla proportione respectu Elie, et ad hoc inducit quod octo miracula tantum scribuntur facta per Eliam in hoc 4. lib. et 3. Primum est clausio celi. Secundum continuatio farine, et lecythi. Tertium suscitatio filii vidue. Quartum ascensus ignis in monte Carmeli. Quintum impetratio pluvie. Sextum descensus ignis super primum quinquagenarium. Septimum super secundum. Octavum divisio Iordanis, ut transirent per siccum. Sedecim vero scribuntur in Eliseo : Primum est Iordanis divisio. Secundum aquarum sanatio. Tertium puerorum laceratio. Quartum aque impetratio pro tribus regibus. Quintum olei multiplicatio. Sextum Sunamitis fecundatio. Septimum filii eius suscitatio. Octavum pulmenti dulcoratio. Nonum panum multiplicatio. Decimum Naaman leprosi curatio. Undecimum Giezi infectio. Duodecimum ferri natatio. Decimumtertium oculorum pueri sui apertio ad videndum equos, et currus igneos ad defensionem ipsorum. Decimumquartum adversariorum excecatio. Decimumquintum abundantia victualium inopinata in porta Samarie. Sextumdecimum suscitatio mortui ad tactum ossium Elisei. Sed istud dictum non videtur conveniens, primo quia non concordat littere sequenti, ut videbitur. Secundo quia non concordat rationi. Dicit enim Salvator Mt. c. 10.e. Non est discipulus super magistrum, et ideo presumptuosum fuisset si Eliseus duplam potestatem respectu magistri sui petivisset. Nec valet illud quod inducitur de pluribus miraculis, quia forsitan Elias fecit plura quam Eliseus, {868}licet non sint scripta, quia non omnia scribuntur, secundum quod dicitur Io. ult. Item Ioannes Baptista nullum miraculum fecit, ut dicitur Io. 10. et tamen de ipso dicit Salvator. Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista. Dicendum igitur cum aliis doctoribus nostris, quod Eliseus non petivit spiritum in dupla proportione respectu Elie, ut sic ei preferretur, sed petivit quod duplex gratia que erat in Elia scilicet gratia miraculorum, et gratia prophetie, que sunt gratie distincte, secundum quod dicit Apostolus 1Cor. 12. In ipso fierent, ut sic magistro suo assimilaretur, quia secundum dictum Salvatoris, perfectus omnis erit, si sit sicut magister eius.
marg.|
.7.
Rem difficilem.
Tum quia talis gratia non potest dari, nisi a Deo immediate, tum quia pauci prophete leguntur utramque gratiam habuisse.
marg.|
.8.
Attamen.
quod exponit Rabbi Salomon sic, Si videris me, etc. idem est acsi diceret, quamdiu sum tecum in statu communi hominum non possum istud facere, quod quando tollar hinc ad superiorem statum, tunc potero. Quod non est intelligendum effective, quia solus Deus efficit utramque gratiam, sed impetrative, quia tunc preces Elie essent magis efficaces. Ista tamen expositio non consonat littere, quia Elias in raptu ita poterat orare pro Eliseo si non videret eum tunc ac si videret, ita quod visio Elisei nihil videbatur facere ad hoc quod preces Elie essent efficaciores pro eo, et tamen dicit Elias, Si videris me quando tollar a te erit, si autem non videris, non erit, et non aliter dicendum. Spiritus enim sanctus prout vult, tangit corda prophetarum, et ideo aliquando revelat aliquod futurum perfectius, aliquando minus perfecte, aliquando conditionaliter, et aliquando absolute, sicut infra ca. 13. dixit Eliseus regi Ioas, Percute iaculo terram. Revelatum enim erat Eliseo, quod toties percuteret Syriam quoties percuteret iaculo terram, ut patet ex littera sequenti ibidem, non tamen erat sibi revelatum, quod esset percussurus terram tribus vicibus tantum. Et sic fuit in proposito ut videtur. Fuit enim revelatum Elie, quod si Eliseus eum videret in raptu, eius petitio impleretur, aliter non ; tamen non fuit sibi revelatum, quod esset eum visurus pro tunc.
marg.|
.9.
Cumque.
Hic consequenter ponitur ascensio mirabilis ipsius Elie, cum dicitur, Cumque pergerent. Elias enim informabat Eliseum de unctione duorum regum, scilicet Iehu et Hazael ad puniendum idololatras, et consolatione prophetarum, et aliorum fidelium.
marg.|
.10.
Ecce currus.
Ista fuerunt formata virtute divina, vel angelica, ad ostendendum quod Elias non ascendebat in celum virtute propria, sicut Christus, in cuius ascensione non apparuit aliquis currus.
marg.|
.11.
Et ascendit.
non sidereum vel empyreum, sed aereum tantum, ut {869}Elias per aerem portaretur ad locum distantem, sicut Abacuch per angelum fuit portatus de Iudea in Chaldeam. Locus autem ad quem deportatus fuit Elias secundum doctores catholicos et Hebreos, est paradisus terrestris, ubi Enoch ante fuerat translatus, et inde circa finem mundi ambo processuri sunt ad predicandum contra perfidiam Antichristi P.
Numérotation du verset
4Rg. 2,ad litteram
marg.|
.1.
Eliseus autem videbat, et clamabat.
Alia translatio. Hic consequenter describitur Elisei substitutio. Et primo substituitur. Secundo suspicio contra eum tollitur, ibi : et venientes. Tertio aque corruptio pellitur, ibi : Ascendit autem. Circa primum dicitur. Eliseus etc. per hoc patet eius punitio adimpleta secundum quod dixerat sibi Elias.
marg.|
.2.
Pater mi.
Ex hoc patet quod dictum est supra, scilicet quod discipuli prophetarum dicebantur eorum filii.
marg.|
.3.
Currus.
Currus enim supportat, et auriga dirigit, sic Elias populum Israel supportaverat, defectus supplendo, sicut patet sup. 3. libri capitulo 18. In impetratione pluvie periclitanti populo Israel. Similiter ipsum reduxit ad veram fidem unius Dei per impetrationem ignis super holocaustum suum, ad declarationem vere deitatis : propter quod tunc clamavit populus : Dominus ipse est Deus. In hebreo habetur : Currus Israel et militia eius id est potentior ad defensionem Israel quam militie {870}cum curribus bellicis secundum quod exponit Rabbi Salomon
marg.|
.4.
Apprehenditque vestimenta sua,
etc. eo quod non poterat amplius magistro suo associari.
marg.|
.5.
Et levavit.
Non a casu cecidit, sed ex divina ordinatione, ut Eliseus ipso operiretur, in signum quod spiritus Elie requiescebat super eum, et quod erat substitutus loco eius. unde et in sua vocatione Elias posuit pallium suum super eum, ut habetur sup. 3. lib.
marg.|
.6.
Percussit.
quod a Deo factum est, ut non nimis elevaretur de assecuratione spiritus Elie.
marg.|
.7.
Ubi est.
Nunc ad hanc exclamationem divise sunt aque, ut ostenderetur, quod non propriis meritis assecutus fuerat gratiam prophetandi et miracula faciendi, sed ex divina liberalitate, et meritis Elie.
marg.|
.8.
Dixerunt.
Hoc cognoverunt per signum predictum.
marg.|
.9.
Et venientes.
Hic consequenter tollitur suspicio que posset haberi contra Eliseum, premittitur tamen reverentia sibi facta a filiis prophetarum, cum dicitur.
marg.|
.10.
Adoraverunt eum.
Adoratione dulie tanquam superiorem suum, eo quod esset substitutus loco Elie, sub cuius regimine vixerant, ut supra dictum est.
marg.|
.11.
Qui possunt ire et querere.
Alias enim ceciderat, quod Elias sic {871}de loco ad locum transportatus fuerat, sicut dictum est supra Tertii libri 18. capitulo.
Numérotation du verset
4Rg. 2,ad litteram
marg.|
.1.
Qui ait. Nolite.
Sciebat enim ipsum translatum absque reditu usque prope finem mundi.
marg.|
.2.
Cegeruntque eum.
ne ipsi suspicarentur ipsum nolle reditum Elie, ut sic remaneret superior omnibus aliis prophetis.
marg.|
.3.
Dixerunt quoque.
Hic consequenter describitur sanatio aque, cum dicitur.
marg.|
.4.
Ecce habitatio,
etc. Sed huic videtur contradicere quod sequitur :
marg.|
.5.
Sed aque pessime,
etc. Ad quod dicit Rabbi Salomonquod situs civitatis erat optimus pro prophetis, quia erat aptus contemplationi, nec terra erat sterilis de se, sed ex malitia aque, unde debebat irrigari : et ideo non indigebant nisi aque sanatione.
marg.|
.6.
Egressus ad fontem aquarum,
etc. ut miraculum esset evidentius, quia appositio salis non meliorat aquas de natura sua, sed magis peiorat. Ex quo patet, quod hec sanatio aque fuit facta divina virtute que potest agere contra cursum nature.
prol.|
{872}
marg.|
.7.
Et non erit in eis,
etc. quia facte fuerunt potabiles et sana.
marg.|
.8.
Neque sterilitas. Sanate ergo sunt aque,
etc. Quia postea non causabant sterilitatem, sed fertilitatem.
marg.|
.9.
Ascendit autem.
Hic consequenter ponitur derisio iniusta, cum dicitur : Ascendit autem ille Eliseus in Bethel. Ad visitandum congregationem prophetarum ibidem manentium, quod erat opus valde bonum, et commendatione dignum, et non derisione.
marg.|
.10.
Cumque ascenderet per viam.
Que locus erat excelsus.
marg.|
.11.
Pueri parui.
Edocti ad hoc et incitati a suis parentibus idololatris, ut subsannarent prophetam Domini, et ideo maledixit eis, ut parentes eorum in ipsis punirentur, et ut malitiam parentum amplius non imitarentur. Sciebat enim Deo revelante mortem eorum cito evenire post suam maledictionem, quam protulit ex sententia divine iustitie.
Numérotation du verset
4Rg. 2,mystice
marg.|
MYSTICE exponendo Eliseus ascendens in Bethel, significat Iesum Christum ascendentem in crucem, quem deriserunt Iudei secundum textum evangelii, propter cuius ultionem venerunt postea duo ursi in Iudeam, scilicet Titus et Vespasianus, qui destruxerunt locum et occiderunt gentem 42. anno post passionem Domini in vindictam improperii sibi facti.
Numérotation du verset
4Rg. 2,moraliter
marg.|
marg.| {865}
.1.
Factum est autem.
Alleg<orice> per ascensum Elias in celum ascensio {866}Domini nostri Iesu Christi fuit figurata, sicut dicit Rabani gloss. et interpretatio nominis ad hoc aptatur, nam Elias ascendens dominus interpretatur.
Numérotation du verset
4Rg. 2,moraliter
marg.|
marg.| {
867
}
.10.
Ecce currus igneus,
etc. Per quos significantur angeli sancti, {868}qui prestiterunt obsequium in ascensione Christi. Nam in tali specie venerunt in auxilium Elisei, ut habetur infra 6. capitulo.
Numérotation du verset
4Rg. 2,moraliter
marg.|
marg.| {
869
}†
Requievit.
Per quod significatur descensus Spiritus Sancti super apostolos aliosque discipulos post ascensionem Domini, qui spiritus dicitur duplex scilicet miraculorum, et prophetie. Nam uterque fuit in apostolis, ut patet in Actibus apostolorum et eorum legendis. Moraliter autem per Eliam in celum ascendentem, vir contemplativus significatur, et interpretatio nominis consonat, quia sicut dictum est. Elias ascendens dominus interpretatur. Et bene dicitur, ascendensdominus : quia nullus potest ascendere per contemplationem in Deum, nisi fuerit dominus sensibilium passionum. Gregorius in moralibus : Qui contemplationis{870}arcem tenere desiderant, prius necesse est ut in campo actionis se per exercitium probent. Quod quidem exercitium consistit in actibus moralium virtutum. Per hoc autem, quod Elias in igneo curru ascendit, significatur quod ad culmen contemplationis plus facit dilectionis fervor, quam splendor cognitionis. Unde dicit commentator super ca. celestis hierarchie : Ubi scientia foris stat, dilectio intrat. Per hoc autem quod ascendit in celum per turbinem, significatur quod omnis contemplatio vite presentis quantumcumque sit elevata, tamen habet obscuritatem annexam. Per hoc autem quod spiritus Elie requievit super Eliseum, significatur quod bona doctrina magistri redundat in bonum discipulum.
Numérotation du verset
4Rg. 2,moraliter
marg.|
marg.| {871}
.6.
Egressus ad.
Per aquas intelligitur doctrina Prov 18.a. Aqua profunda verba ex ore viri. Sed amare dicuntur, quando falsitas ad miscetur, quod communiter in doctrinis philosophicis invenitur sed sanantur per immissionem salis, quod fit quando per bonam discretionem falsa separantur a veris, et sic sunt potabiles filiis prophetarum, per quos significantur studiosi sanctarum scriptura rum.
marg.|
.9.
Ascendit.
Sicut dictum est supra, frequenter in expositione sacre scripture, et maxime mystica, fit transitus de capite ad membra, et etiam econverso, propter quod sicut supra per Eliseum significati sunt Christi discipuli, sic per eum hic potest Christus significari, igitur per ascensum Elisei in Bethel, que domus {872}Dei interpretatur ascensus Christi in crucem significatur, nam sancta crux porta celi nominatur.
marg.|
.11.
Pueri parui.
per quos significati fuerunt sacerdotes, scribe et Pharisei qui dicuntur parui pueri propter defectum vere innocentie, exeuntes de civitate Ierusalem ad locum ubi crucifixus fuit Christus, illudebant ei, ut habetur Mar. 15 capitulo
marg.|
†
Egressique.
Per quos significati fuerunt Titus et Vespasianus, qui venerunt ad occidendum principes Iudeorum et populum captivandum in vindictam vituperii Christo ab eis illati. Quod fuit impletum anno 42. post passionem Christi, et hic numerus annorum significatus fuit per numerum puerorum laceratorum a duobus ursis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_2)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_2)
Notes :