Nicolaus de Lyra

Capitulum 17

Numérotation du verset 4Rg. 17,1 

Anno duodecimo Achaz regis Iuda regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israel novem annis.
Numérotation du verset 4Rg. 17,2 

Fecitque malum coram Domino sed non sicut reges Israel qui ante eum fuerant.
Numérotation du verset 4Rg. 17,3 

Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus. Reddebatque illi tributa.
Numérotation du verset 4Rg. 17,4 

Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Egypti, ne prestaret tributa regi Assyriorum, sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum et vinctum misit in carcerem.
Numérotation du verset 4Rg. 17,5 

Pervagatusque est omnem terram, et ascendens Samariam obsedit eam tribus annis.
Numérotation du verset 4Rg. 17,6 

anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israel in Assyrios, posuitque eos in Haylam1 et in Abor2 iuxta fluvium Gozan3 in civitatibus Medorum.
1 Haylam] Ala Weber |
2 Abor] Habor Weber |
3 Gozan ΩS Weber ] Gozam ΩJ* ΩM Rusch |
Numérotation du verset 4Rg. 17,7 

Factum est enim cum peccassent filii Israel Domino Deo suo qui eduxerat eos de terra Egypti de manu pharaonis regis Egypti. Coluerunt deos alienos
Numérotation du verset 4Rg. 17,8 

et ambulaverunt iuxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israel et regum Israel quia similiter fecerant.
Numérotation du verset 4Rg. 17,9 

Et offenderunt4
4 offenderunt] operuerunt Weber
filii Israel verbis non rectis Dominum Deum suum et edificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum
usque ad civitatem munitam.
Numérotation du verset 4Rg. 17,10 

Feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum.
Numérotation du verset 4Rg. 17,11 

Et adolebant ibi incensum super aras in more gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum. Feceruntque verba pessima irritantes Dominum
Numérotation du verset 4Rg. 17,12 

et coluerunt immunditias de quibus precepit Dominus eis ne facerent verbum hoc.
Numérotation du verset 4Rg. 17,13 

Et testificatus est Dominus
in Israel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntum dicens : Revertimini a viis vestris pessimis et custodite precepta mea et cerimonias iuxta omnem legem quam precepi patribus vestris. Et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum
Numérotation du verset 4Rg. 17,14 

qui non audierunt sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum qui noluerunt obedire Domino Deo suo.
Numérotation du verset 4Rg. 17,15 

Et abiecerunt legitima eius et pactum quod pepigit cum patribus eorum et testificationes
quibus
contestatus est eos. Secutique sunt vanitates, et vane egerunt, et secuti sunt gentes que erant per circuitum eorum super quibus preceperat Dominus eis, ut non facerent sicut et ille faciebant.
Numérotation du verset 4Rg. 17,16 

Et dereliquerunt omnia precepta Domini Dei sui, feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et lucos et adoraverunt universam militiam celi, servieruntque Baal,
Numérotation du verset 4Rg. 17,17 

et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem, et divinationibus inserviebant et auguriis, et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino et irritarent eum.
Numérotation du verset 4Rg. 17,18 

Iratusque est Dominus vehementer Israeli5 et abstulit eos de conspectu suo et non remansit nisi tribus Iuda tantummodo.
5 Israeli] Israel Weber
Numérotation du verset 4Rg. 17,19 

Sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui, verumtamen6 ambulavit in erroribus Israel quos operatus fuerat.
6 verumtamen] verum Weber
Numérotation du verset 4Rg. 17,20 

Proiecitque Dominus omne semen Israel et afflixit eos, et tradidit in manu diripientium donec proiceret eos a facie sua.
Numérotation du verset 4Rg. 17,21 

Ex eo iam tempore quo scissus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem Ieroboam filium Nabath. Separavit enim Ieroboam Israel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum.
Numérotation du verset 4Rg. 17,22 

Et ambulaverunt filii Israel in universis peccatis Ieroboam que fecerat, non recesserunt ab eis
Numérotation du verset 4Rg. 17,23 

usquequo auferret Dominus Israel a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum. Translatusque est Israel de terra sua in Assyrios usque in diem hanc.
Numérotation du verset 4Rg. 17,24 

Adduxit autem rex Assyriorum
viros7 de Babylone et de Cutha et de Ahaiath8 et de Emath et de Sepharvaim et collocavit eos in civitatibus Samarie pro filiis Israel qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius.
7 viros] om. Weber |
8 Ahaiath] Haiath Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 17,25 

Cumque ibi habitare cepissent, non timebant Dominum, et immisit eis Dominus leones qui interficiebant eos.
Numérotation du verset 4Rg. 17,26 

Nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum : Gentes quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samarie ignorant legitima Dei terre et immisit in eos Dominus leones. Et ecce interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terre.
Numérotation du verset 4Rg. 17,27 

Precepit autem rex Assyriorum dicens : Ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis, et vadat et habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terre.
Numérotation du verset 4Rg. 17,28 

Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent Dominum.
Numérotation du verset 4Rg. 17,29 

Et unaqueque gens fabricata est deum suum.
Posueruntque eos in fanis excelsis que fecerant Samarite gens et gens in urbibus suis in quibus habitabant.
Numérotation du verset 4Rg. 17,30 

Viri enim Babylonii fecerunt Sochothbenoth, viri autem Cutheni fecerunt Nergel, et viri de Emath fecerunt Asuna9.
9 Asuna] Asima Weber
Numérotation du verset 4Rg. 17,31 

Porro Evei10 fecerunt Nebaam11
10 Evei ΩJ Weber ] Hevei Clementina |
11 Nebaam] Nebaaz Weber |
et Tharchan12. Hi autem qui erant de Sepharvaim comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim,
12 Tharchan] Tharthac Weber
Numérotation du verset 4Rg. 17,32 

et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis sublimibus.
Numérotation du verset 4Rg. 17,33 

Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant, iuxta consuetudinem gentium de quibus translati fuerant Samariam,
Numérotation du verset 4Rg. 17,34 

usque in presentem diem morem sequuntur antiquum. Non timent Dominum neque custodiunt cerimonias eius, et iudicia et legem et mandatum quod preceperat Dominus filiis Iacob quem cognominavit Israel,
Numérotation du verset 4Rg. 17,35 

et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens : Nolite timere deos alienos et non adoretis eos, neque colatis et non immoletis eis,
Numérotation du verset 4Rg. 17,36 

sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Egypti in fortitudine magna et in brachio extentoa. Ipsum timete illum adorate et ipsi immolate.
0 Cf. Ex. 6, 6.
Numérotation du verset 4Rg. 17,37 

cerimonias quoque et iudicia et legem et mandatum quod scripsit vobis custoditeb ut faciatis cunctis diebus et non timeatis deos alienos.
0 Cf. Dt. 28, 13.
Numérotation du verset 4Rg. 17,38 

Et pactum quod percussi vobiscum nolite oblivisci, nec colatis deos alienos,
Numérotation du verset 4Rg. 17,39 

sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum.
Numérotation du verset 4Rg. 17,40 

Illi vero non audierunt sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.
Numérotation du verset 4Rg. 17,41 

Fuerunt igitur gentes iste timentes quidem Dominum, sed nihilominus idolis13 suis servientes. Nam et filii eorum et nepotes sicut fecerunt parentes sui, ita faciunt usque in presentem diem.
13 idolis] et praem. Weber

Capitulum 17

Numérotation du verset 4Rg. 17,ad litteram 
marg.| marg.| {947} Anno duodecimo. Hic consequenter describitur terminatio regni Israel. Circa quod primo ponitur populi Israel translatio. secundo populi Gentilis adductio, ibi : Adduxit autem rex Assyriorum etc. Prima in duas. quia primo describitur dicta translatio. secundo translationis causa et ratio, ibi : Factum est autem. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Anno duodecimo. In principio precedentis c. dicitur quod Achaz cepit regnare anno 17. Phacee, qui regnavit. 20. annis, ut dicitur in eodem. c. et sic de regno Phacee non remanebant nisi. 4. anni ad plus, quando Achaz cepit regnare. Cum igitur Osee interfecto Phacee regnaverit pro eo, sequitur quod Osee cepit regnare anno quarto Achaz. Ad hoc dicunt aliqui, quod licet tunc ceperit regnare ipse Osee, tamen non obtinuit regnum in pace usque ad 12. annum Achaz. et secundum hoc dicitur hic primo regnasse. 12. anno Achaz s. pacifice : quia octo annis ante habuerat guerram cum amicis ipsius Phacee, quem occiderat. Alii vero dicunt, quod octo annis fuit servus regis Assyriorum. et ultimo anno qui fuit. 12. ipsius Achaz negavit ei tributum et sic dicitur expresse incepisse regnare, videlicet tanquam liber a servitute tributi, et simili modo exponitur dupliciter quod subditur :
marg.| .2. Novem scilicet in pace modo predicto, vel liber a tributo, licet pluribus annis ante regnaverit, ut dictum est.
marg.| .3. Fecitque. eius mandata transgrediendo. sed non sicut reges Israel qui ante eum fuerunt, quia permisit populum Israel ascendere in Ierusalem in solennitatibus : quod non permiserant alii. Sicut enim dictum fuit. 3Rg. c. 14. Ieroboam posuerat custodes in viis, ne aliqui de regno suo devoti ascenderent in Ierusalem orare. et ita fecerunt alii reges ipsum sequentes, sed ille amovit. Cuius causa fuit ut dicit Rabbi Salomonquod vituli aurei quos fecerat Ieroboam, {948}iam erant amoti et capti per reges Syrie et Assyriorum, qui terram illam depredati fuerant : ut patet ex predictis.
marg.| .4. Contra. Primo anno quo regnavit immediate post Phacee. et ex tunc fuit ei tributarius cetera patent usque ibi :
marg.| .5. Obsedit. Hoc dicitur hic per anticipationem : quia hoc factum fuit in fine regni Osee, quando Samaria expugnata ibidem captus fuit.
marg.| .6. Factum est. Hic consequenter ponitur translationis Israel ratio, quia offenderant Deum suum multipliciter. Et ideo primo circa hoc ponitur eorum transgressio. secundo transgressionis reprehensio ibi : Et testificatus est. tertio eorum obduratio ibi : Qui non audierunt. Circa primum dicitur : Factum est. multipliciter et longo tempore.
marg.| .7. Et ambulaverunt. propter quod iustum erat, quod ipsi similiter consumerentur, et eiicerentur de terra.
marg.| .8. Et regum. Istud refertur ad illud quod premittitur : Iuxta ritum gentium : quia reges Israel primo declinaverunt ad idololatriam, et ex consequenti populus. unde frequenter dictum est in precedentibus, quod reges Israel ambulabant in viis Ieroboam qui peccavit, et peccare fecit Israel.
marg.| .9. A turre. Vocatur hic turris custodum fortalitium, ubi sunt pauci habitatores. Et est sensus, quod a minima villa usque ad maximam in omnibus vigebat idololatria.
marg.| .10. Feceruntque verba id est facta sive opera, eo modo loquendi quo dicitur supra 2. lib. c. 1. Quod est verbum quod factum est.
marg.| .11. Et coluerunt id est idola que a Iudeis vocantur immunditie.
marg.| .12. Et testificatus. Hic consequenter describitur peccantium reprehensio, videlicet per prophetas a Deo missos, qui erant digni fide.
marg.| .13. Qui non audierunt. Hic consequenter ponitur eorum obduratio in malis perseverando : ideo subditur :
Numérotation du verset 4Rg. 17,ad litteram 
marg.| marg.| { 949 } .1. Et abiecerunt. quantum ad ceremonialia precepta.
marg.| .2. Et pactum. quantum ad moralia.
marg.| .3. Et testificationes. quantum ad iudicialia, que procedunt per testes, Vel aliter : Testificationes id est penas in lege comminatas transgressoribus, quas non timuerunt.
marg.| .4. Secuti sunt id est idola vana virtutem non habentia.
marg.| .5. Feceruntque sibi conflatiles duos. tempore Ieroboam.
marg.| .6. Et adoraverunt universam militiam celi id est solem, et lunam, Iovem, Venerem, et sic de aliis.
marg.| .7. Et consecraverunt. sicut expositum est de Achaz capitulo precedenti.
marg.| .8. Et tradiderunt. voluntati demonis in omnibus assentiendo.
marg.| .9. Sed nec ipse. quia aliqui de regibus Iuda depravati fuerunt per uxores, quas acceperant de filiabus regum Israel, ut patet ex supradictis.
marg.| .10. Ex eo. ex tunc enim declinavit Israel a vero cultu Dei per ipsum Ieroboam.
marg.| marg.| {950} .11. Translatusque. propter mala predicta.
marg.| .12. Adduxit. Hic consequenter describitur populi extranei adductio cum dicitur : Adduxit. Volebat enim illam terram secure tenere sub manu sua, et ideo amoto populo nativo fecit illuc venire homines de regno suo, qui essent sibi magis fideles.
marg.| .13. Non timebant. quia erant nutriti in idololatria.
marg.| .14. Et immisit. Tum quia terra pro magna parte erat deserta, et ideo multiplicate fuerunt ibi bestie. Tum in penam sue idololatrie.
marg.| .15. Ignorent. Isti enim qui erant Gentiles credebant, quod secundum multitudinem terrarum et regnorum esset multitudo Deo rum, quorum quilibet in terra sibi appropriata cultum sibi debitum et specialem vellet habere, et ideo missus fuit illuc unus de sacerdotibus terre Israel.
marg.| .16. Et docebat eos. non tamen perfecte, quia erat de sacerdotibus Samarie, et non de Hierusalem.
marg.| .17. Et unaqueque gens id est fecit sibi idolum simile illi quod colebat in civitate vel terra, unde fuerat illuc adducta.
Numérotation du verset 4Rg. 17,ad litteram 
marg.| marg.| { 951 } .1. Viri. Quod in hebreo sonat tabernaculum alarum. Dicit enim Rabbi Salomonquod istud idolum erat factum ad modum galline habentis pullos, ita quod Sochoth signat domum, Benoth autem idolum seu idola ibi posita. Babylonii enim multum innitebantur constellationibus, et ideo aliqui eorum fecerunt idolum in veneratione constellationis, que apud vulgares vocatur Gallina Pullinaria. apud litteratos vero Pleiades. sicut et aliqui alii faciebant imaginem{952}soli, et aliqui lune, prout habetur in pluribus locis scripture.
marg.| .2. Et nihilominus. sed non secundum instructionem sacerdotis predicti. unde et recipiebant quinque libros Moysi, et sic partim erant Gentiles, partim Iudei.
marg.| .3. Fecerunt id est de vilibus personis que non erant de genere sacerdotali secundum legem Moysi.
marg.| .4. Non scilicet perfecte prout precipitur in lege, ideo subditur : Neque custodiunt . Cetera patent.
Numérotation du verset 4Rg. 17,moraliter 
marg.| marg.| {947} .1. Anno duodecimo Achaz regis Iude. rex a regendo. Igitur per Osee regem qui malum fecit coram Domino, significatur malus prelatus, qui male se habet in regendo populum sibi commissum a Deo . Et quoniam qui facit peccatum, servus est peccati, Io. 8.d. et per consequens servus diaboli est. ideo sequitur :
marg.| .4. Contra hunc ascendit rex Assyriorum, etc.  et factus est ei Osee servus. Salmanasar enim interpretatur sentiens carcerem. Quod convenit diabolo, quia certitudinaliter scit se ad inferni carcerem deputatum. Assyrii vero facture vigilantes interpretantur. propter quod per eos demones qui numquam dormiunt, significantur. Et sic per Salmanasar regem Assyriorum significatur princeps demonum, cui malus prelatus servus efficitur : quia per mortale peccatum ei subiicitur. sed quoniam peccator non statim habituatur in {948}malo firmiter et fixe, sed aliquando vult ad bonum redire, et tunc diabolus fortius eum impugnat, ut per consuetudinem peccandi ligatum ipsum teneat : quia consuetudo per modum nature inclinat, ideo subditur :
marg.| † Cumque deprehendisset. Sequitur :
marg.| Et ascendens Salmariam, obsedit. Et capta civitate captus fuit rex eius Osee, per quem ut dictum est malus prelatus designatur. Et quoniam ad casum prelati sequitur casus populi, secundum quod dicit Greg. In pasto. Cum pastor per abrupta graditur, consequens est ut grex ad precipitium sequatur, ideo sequitur :
marg.| Et transtulit id est populum prelato malo subditum in subiectionem demonum. Huius autem causa subditur :
marg.| .6. Factum est autem cum. Ubi diffuse ponitur multiplicium peccatorum perpetratio, et perpetrantium obstinatio : que fuerunt {949}causa translationis Israel in Assyrios. et per hoc significatur {950}quod peccatorum operatio et peccantium obstinatio sunt causa translationis mali prelati et sequentis eum populi ad penam inferni.
Numérotation du verset 4Rg. 17,additio 
prol.| {951}In capitulo 17. ubi dicitur in postilla : Et docebat eos quomodo colerent dominum.
prol.| in hebreo dicitur : Docebat eos quomodo timerent Deum, et similiter ubicumque in hoc. c. dicitur de Samaritanis quod coluerunt Deum. Hebraica veritas habet loco colere, verbumtimere, quod verius dicitur. Nam licet Samaritani possint dici timentes Deum timore servili, {952}non tamen proprie possunt dici colentes Deum, quia in vero cultu requiritur fides et caritas, que in ipsis non erat, cum vere essent idololatre.
Numérotation du verset 4Rg. 17,replica 
prol.| REPLICA: In capitulo 17. Burgens. facit differentiam inter timere et colere Samaritanorum, improbans nostram translationem. de quo vide supra lib. 3. c. 18. Non enim est verisimile quod sacerdos missus doceret eos timere serviliter. verior est igitur nostra translatio que dicit eum docuisse colere : timere enim induxit adversitas scilicet immissio leonum etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_17)

Notes :