Capitulum 18
Numérotation du verset
4Rg. 18,1
Anno tertio Osee filii Ela regis Israel regnavit Ezechias filius Achaz regis Iuda.
Numérotation du verset
4Rg. 18,2
Viginti quinque annorum erat cum regnare cepisset et viginti novem1 annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Abisa2 filia Zacharie.
1 novem] et
praem. Weber
|
2 Abisa] Abi
Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 18,3
Fecitque quod erat bonum coram Domino iuxta omnia que fecerat David pater eius3.
3 eius] suus
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 18,4
Ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos, confregitque serpentem ereum4 quem fecerat Moyses, siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei incensum, vocavitque eum
4 ereum] eneum
Weber
Noehesthan5
5 Noehesthan] Naasthan
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 18,5
et6 in Domino Deo Israel speravit.
6 et]
om. Weber
Itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Iuda, sed neque in his qui ante eum fuerunt.
Numérotation du verset
4Rg. 18,6
et adhesit Domino et non recessit a vestigiis eius, fecitque mandata eius que preceperat Dominus Moysi.
Numérotation du verset
4Rg. 18,7
Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis ad que procedebat sapienter se agebat, rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei.
Numérotation du verset
4Rg. 18,8
Ipse percussit Philisteos usque Gazam et omnes terminos eorum a turre custodum usque ad civitatem munitam7.
7 munitam] muratam
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 18,9
Anno quarto regis Ezechie qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israel, ascendit Salmanasar rex Assyriorum Samariam et oppugnavit eam,
Numérotation du verset
4Rg. 18,10
et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechie, id est nono anno Osee regis Israel, capta est Samaria.
Numérotation du verset
4Rg. 18,11
Et transtulit rex Assyriorum Israel in Assyrios. collocavitque eos in Hayla8 et in Abor9 fluviis Gozan in civitatibus Medorum,
8 Hayla] Ala
Weber
|
9 Abor] Habor
Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 18,12
quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed pretergressi sunt pactum eius. Omnia que preceperat Moyses servus Domini non audierunt, neque fecerunt.
Numérotation du verset
4Rg. 18,13
anno quarto decimo regis Ezechie ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Iuda munitas et cepit eas.
Numérotation du verset
4Rg. 18,14
Tunc misit Ezechias rex Iuda nuntios ad regem Assyriorum in10 Lachis dicens : Peccavi, recede a me. Et omne quod imposueris mihi feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechie regi Iude trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri.
10 in]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 18,15
Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis.
Numérotation du verset
4Rg. 18,16
In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et laminas auri quas ipse affixerat et dedit eas regi Assyriorum.
Numérotation du verset
4Rg. 18,17
Misit autem rex Assyriorum Tharthan11
et Rapsaris12 et Rapsacem13 de Lachis ad Ezechiam regem14 cum manu valida Hierusalem.
11 Tharthan
Weber
] Tharchan
Rusch
, Thartan ΩJ
|
12 Rapsaris] Rabsaris
Weber
|
13 Rapsacem] Rapsacen
Weber
|
14 Ezechiam regem]
inv. Weber
|
Qui cum ascendissent venerunt in Hierusalem, et steterunt iuxta aqueductum piscine superioris que est in via agri Fullonis,
Numérotation du verset
4Rg. 18,18
vocaveruntque regem. Egressus est autem ad eos Eliachim filius Helchie15 prepositus
15 Helchie] Helcie
Weber
domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis.
Numérotation du verset
4Rg. 18,19
Dixitque ad eos Rapsaces : Loquimini Ezechie hec dicit rex magnus rex Assyriorum : Que est ista fiducia qua niteris ?
Numérotation du verset
4Rg. 18,20
Forsitan inisti consilium ut prepares te ad prelium in quo confidis ut audeas rebellare ?
Numérotation du verset
4Rg. 18,21
an speras in baculo arundineo atque confracto Egyptio16 super quem si incubuerit homo comminutus ingreditur manum eius et perforabit eam, sic est pharao rex Egypti omnibus qui confidunt in eum17.
16 Egyptio
Rusch
cum ΩSM] Egypto
Weber
|
17 eum] se
Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 18,22
Quod si dixeritis mihi : In Domino Deo nostro habemus fiduciam, nonne iste est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et precepit Iude et Hierusalem ante altare hoc adorabitis in Hierusalem ?
Numérotation du verset
4Rg. 18,23
Nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum et dabo vobis duo millia equorum et videte an habere valeatis ascensores eorum.
Numérotation du verset
4Rg. 18,24
Et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis ? An fiduciam habes in Egypto propter currus et equites ?
Numérotation du verset
4Rg. 18,25
Numquid sine voluntate Domini18 ascendi ad locum istum ut demolirer eum Dominus dixit mihi ascende ad terram hanc et demolire eam.
18 voluntate Domini]
inv. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 18,26
Dixerunt autem Eliachim filius Helchie19 et Sobna et Ioahe20 Rapsaci : Precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace, siquidem intelligimus hanc linguam, et non loquaris nobis iudaice audiente populo qui est super murum.
19 Helchie] Helcie
Weber
|
20 Ioahe
Weber
] Iohahe
Rusch
|
Numérotation du verset
4Rg. 18,27
Responditque eis Rapsaces dicens21 : Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer sermones hos et non ad viros qui sedent super murum ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum ?
21 dicens]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 18,28
Stetit itaque Rapsaces et clamavit voce magna iudaice et ait : Audite verba regis magni regis Assyriorum.
Numérotation du verset
4Rg. 18,29
Hec dicit rex : Non vos seducat Ezechias. Non enim poterit eruere vos22 de manu mea,
22 er. vos
Rusch Weber
]
inv. R
ΠF ΘHS Γ Ψ ΩM ΩS
Ed1530
Numérotation du verset
4Rg. 18,30
neque fiduciam vobis tribuat23 super Dominum24 dicens : Eruens liberabit nos Dominus et non tradetur civitas hec in manu regis Assyriorum.
23 v. tribuat]
inv.
ΩS
|
24 Dominum nonnuli codd. X ΣTG*M ΦRZGV E P* Z Ψ ΩM ΩS
Rusch
Ed1530
Clementina
] Domino
Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 18,31
Nolite audire Ezechiam. Hec enim dicit rex Assyriorum : Facite mecum quod vobis est utile et egredimini ad me, et comedet unusquisque de vinea sua, et de ficu sua, et bibetis aquas de cisternis vestris,
Numérotation du verset
4Rg. 18,32
donec veniam et transferam vos in terram que similis terre vestre est, in terram fructiferam et fertilem vini, terram panis et vinearum terram olivarum et olei ac mellis, et vivetis et non moriemini. Nolite audire Ezechiam qui vos decipit dicens : Dominus liberabit nos.
Numérotation du verset
4Rg. 18,33
Numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum ?
Numérotation du verset
4Rg. 18,34
Ubi est deus Emath et Arphat25, ubi est deus Sepharvaim Ana et Ava ? Numquid liberaverunt Samariam de manu mea ?
25 Arphat] Arfad
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 18,35
Quinam illi sunt in universis diis terrarum qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit eruere Dominus Hierusalem de manu mea ?
Numérotation du verset
4Rg. 18,36
Tacuit itaque populus
et non respondit ei quicquam.
Siquidem preceptum regis acceperant ut non responderent ei.
Numérotation du verset
4Rg. 18,37
Venitque Eliachim filius Helchie26 prepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus
26 Helchie] Helcie
Weber
et nuntiaverunt ei verba Rapsacis.
Capitulum 18
Numérotation du verset
4Rg. 18,ad litteram
marg.|
marg.| {951}
Anno tertio.
Superius in hoc quarto actum est de debilitatione regni Iude, et Israel simul, de regni Israel totali deiectione, hic consequenter agitur de regno Iude per se, et de eius destructione. ubi primo ponitur quid actum est sub Ezechia. secundo quid sub Manasse et Amon. cap. 21. tertio quid sub Iosia et Ioachaz. c. 22. quarto quid sub Ioachim. c. 24. quinto quid sub Sedechia. c. 25. Circa primum ostenditur primo Ezechie conversatio laudabilis, secundo eius liberatio terribilis. c. 19. tertio sanatio mirabilis. c. 20. Circa presens c. ostenditur primo : quomodo Ezechias laudabiliter se habuit in prosperis, secundo in adversis, ibi : Anno quartodecimo. Prima in duas. In partem principalem {952}et incidentalem. secunda ibi : Anno quarto. Circa primum tangitur genus ex parte matris eius, cum dicitur.
marg.|
.1.
Nomen matris.
Dicunt autem aliqui, quod iste fuit Zacharias filius Ioiade, sed hoc non videtur verum, quia Zacharias fuit contemporaneus ipsi Ioas, quia interfecit eum, ut dictum est supra 12. cap. a principio vero regni Ioas usque ad principium regni Achaz, cuius uxor fuit ista Abisa, fluxerunt anni 127. quod patet si computentur anni quibus successive regnaverunt reges Iuda a dicto tempore. et sic non videtur quod ista Abisa potuisset esse apta copule coniugali tempore Achaz, et multo minus ad concipiendum. Consequenter ponitur Ezechie virtus, cum dicitur : Fecitque quod erat. et sequitur :
marg.|
.2.
Ipse dissipavit excelsa.
Quod nullus rex fecerat ante eum.
prol.|
{953}
Numérotation du verset
4Rg. 18,ad litteram
marg.|
.1.
Confregitque serpentem
etc. cuius causa subditur : Siquidem. Eo quod in aspectu illius filii Israel fuerunt sanati a morsibus serpentum, ut habetur : Nu. cap. 21.
marg.|
.2.
Vocavitque nomen eius
id est cuprum vel cupreum quasi d<icat> Nihil erat divinitatis in eo, sicut simplices credebant errore decepti, quia in eo nihil erat nisi cuprum.
marg.|
.3.
Itaque post,
etc. Per hoc non habetur quod fuerit sanctior David qui fuit ante eum, vel Iosia qui fuit post, sicut et de quolibet confessore canit ecclesia : Non est inventus similis illi, et hoc propter aliquam prerogativam que non sic invenitur in aliis, licet in multis aliis prerogativis deficiat ab aliis. et hoc modo dicitur hic de Ezechia.
marg.|
.4.
Non fuit.
Tum quia destruxit excelsa et serpentem eneum : tum quia ad preces eius angelus Domini exercitum Sennacherib percussit, et sol decem gradibus retrocessit, ut habetur infra, que fuerunt valde specialia.
marg.|
.5.
Rebellavit.
quod est intelligendum, non quia fuisset prius ei subiectus, sed quia non recepit eum ut dominum sicut multi reges ante eum fecerant, et hoc est quod subditur : Et ideo
{954}
non ser. etc.
marg.|
.6.
A turre custodum.
id est non solum civitates magnas, sed etiam fortalitia in locis inaccessibilibus sita.
marg.|
.7.
Anno quarto.
Hec est pars incidentalis, in qua agitur de captione Samarie, et Osee regis per modum cuiusdam recapitulationis, et hoc occasione Ezechie, qui misit nuntios et epistolas per regnum Israel monens populum ut reverteretur ad Deum, ut habetur 2Par. 20. sed non audivit eum. Et ideo cum rege suo fuit captivatus, et translatus de terra Israel in Assyrios, ut dicitur, et patet littera ex supradictis.
marg.|
.8.
Anno quartodecimo.
Hic consequenter describitur quomodo Ezechias se habuit in adversis, et primo ostenditur quid fecit ex timore. secundo quid ex amore, ibi : Misit autem. Circa primum sciendum quod Ezechias sciens populum sibi subiectum, et Achaz patrem suum Deum multipliciter offendisse : ideo merito timuit ne in vindictam dictorum malorum permitteretur rex Assyriorum venire supra regnum suum, et ideo destructionem civitatis Ierusalem ubi vigebat divinus cultus, et populum suum quantum poterat volens servare, pecuniam exposuit. et hoc est quod dicitur hic.
prol.|
{955}
Numérotation du verset
4Rg. 18,ad litteram
marg.|
.1.
Tunc misit.
ad tractandum cum eo de recessu, quia non habebat populum ad congrediendum eum eo.
marg.|
.2.
Peccavi
scilicet Domino peccatum autem patris sui et populi reputabat suum in hoc.
marg.|
.3. In
tempore. In
quibus erat multum de auro affixum per reges precedentes et per ipsum ad decorem et magnificentiam. et hoc fecit necessitate compulsus, quia non habebat aliunde unde posset solvere tantam summam. Ex hoc habetur argumentum, quod principes in necessitate possunt accipere de thesauro ecclesie pro conservatione reipublice.
marg.|
.4.
Misit.
Hic consequenter ostenditur, quod fecerit ex Dei amore. Circa quod sciendum. quod rex Assyriorum accepta pecunia sub pacto dimittendi regnum Ezechie in pace, infideliter agens pactum non servavit, sed misit exercitum et nuntios in Ierusalem ad terrendum Ezechiam, ut territus redderet civitatem : et populus transferretur in Assyrios, et cultus Domini de Ierusalem auferretur. Quod nullo modo ferens Ezechias, restitit : et congregans populum exhortatus fuit ad defendendum locum sanctum et gentem, ut habetur diffusius 2Par. 32. Igitur circa hoc primo ponitur nuntiorum regis Assyriorum comminatio. secundo nuntiorum Ezechie postulatio, ibi :
Dixerunt autem.
tertio dicte postulationis denegatio, ibi : Responditque
eis. Circa primum dicitur
Misit autem.
sic debet scribi ubique scilicet per b.
marg.|
.5.
Cum manu
id est cum exercitu ad obsidendum Hierusalem.
marg.|
.6. In
via.
quia ibi fullones extendebant pannos ad desiccandum.
marg.|
.7.
Vocaveruntque.
non tamen venit ad eos, eo quod timebat de proditione, quia alias expertus fuerat fraudem eorum, sed misit nuntios.
marg.|
.8.
Eliacim
scilicet Domini, quia erat summus sacerdos, et successit Sobne, {956}qui fuit captivus et deiectus a sacerdotio, ut habetur Is. 22.
marg.|
.9.
Et Sobna.
De officiis autem istis qualia sint, dictum fuit sup<ra> Secundi libri capitulo 8.a
a 2Rg. 8.
marg.|
.10.
Que est ista fiducia in qua niteris,
etc. defendere te a rege Assyriorum quasi d<icat> nulla est.
marg.|
.11.
An speras quasi d<icat>
In rege Egypti non potes habere fiduciam, sicut nec homo potest se firmiter appodiare in baculo arundineo. et sic non potest confidere secure de auxilio humano, similiter nec ne divino. Cuius rationem subdit dicens.
marg.|
.12.
Nonne iste est cuius abstulit Ezechias excelsa
etc. quasi d<icat> diminuit cultum divinum, et sic non potest confidere in ipsum, cum magis eum offenderit que placaverit. Iste autem Rabsaces dicebat falsum, quia sacrificare etiam Domino extra templum (postquam fuit edificatum per Salomonem) non fuit licitum, ut frequenter dictum est supra, ut habetur Dt. 12.
marg.|
.13.
Nunc igitur. In
hebreo habetur : Vadia date, s. pro duobus milibus equorum.
marg.|
.14.
Et videte quasi d<icat>
in toto populo tuo non poteris invenire tot homines scientes equitare.
marg.|
.15.
Et quomodo potestis
etc. Quia in acie cuiuslibet satrape erant plures equites. Adducit autem ad suum propositum confirmandum sacre scripture testimonium, quod habetur Isaie. 8.b. Adducet dominus aquas fortes et multas regem Assyriorum. et subditur ibidem : Et ibit per Iudam inundans et transiens, etc. Et hanc sententiam ponit hic sub aliis verbis cum dicitur.
marg.|
.16.
Dominus dixit mihi ascende
etc. sed ipse non allegavit finem prophetie. Licet enim Esaias dixerit regem Assyriorum venturum in terram Iuda, et afflicturum eam, tamen ipse predixit exercitum eius percutiendum a Domino. secundum quod habetur In capitulo seq.
prol.|
{957}
Numérotation du verset
4Rg. 18,ad litteram
marg.|
.1.
Dixerunt autem.
Hic consequenter describitur nuntiorum Ezechie postulatio cum dicitur.
marg.|
.2.
Precamur ut loquaris.
Consuetum enim erat antiquitus quod illi qui adsistebant regibus sciebant diversa idiomata, ut scirent legere litteras, et loqui cum nuntiis aliorum idiomatum.
marg.|
.3.
Et non loquaris.
ne scilicet populus terreretur ex verbis Rabsacis, et quia in verbi suis intermiscebat verba blasphemie. Ex hoc autem loco dicunt Hebrei et etiam doctores nostri, quod iste Rabsaces erat Iudeus natione, sed derelicta lege conversus erat ad Gentilitatem.
marg.|
.4.
Responditque.
Hic consequenter ponitur dicte postulationis de negatio, cum subditur :
marg.|
.5.
Numquid ad dominum
scilicet Ezechiam solum.
marg.|
.6.
Misit me dominus quasi d<icat>
non. sed magis ad populum, et ideo cepit altius clamare ad terrendum populum, dicens.
marg.|
.7.
Ut comedant stercora
id est tamdiu erunt obsessi, quod non habebunt aliquid ad comedendum et bibendum.
marg.|
.8.
Non vos.
tenendo civitatem contra me.
marg.|
.9.
Non enim poterit eruere vos
scilicet virtute humana, nec etiam divina, ideo subditur : Neque fiduciam vobis tribuat. Et sequitur :
marg.|
.10.
Facite mecum quod vobis,
etc. subdendo vos voluntarie servituti {958}mee : quod est melius vobis quam mori gladio et fame.
marg.|
.11.
Et comedet unusquisque de vinea sua
id est vivat pacifice et quiete in terra ista.
marg.|
.12.
Donec veniam et transferam vos quasi d<icat>
Hic est modus regum Assyriorum, transferre gentem sibi subiectam, de terra sua nativa ad aliam ut sit magis securus de eius subiectione. Sic enim iam ante fecerat rex Assyriorum de Osee rege Israel et eius populo ut dictum est cap. precedenti, et etiam isto.
marg.|
.13.
Nolite audire Ezechiam.
contrarium vobis persuadentem.
marg.|
.14.
Qui vos.
Quod nititur probare per locum a maiori, di.
marg.|
.15.
Numquid liberaverunt dii gentium,
etc. quasi dicat cum essent multi dii non potuerunt defendere colentes eos contra regem Assyriorum : ergo Deus vester qui est unicus tantum, non poterit vos defendere. Sed istud argumentum nullum est : quia illi non sunt dii veri, sed falsi et nullius virtutis : Deus autem verus unus est, et potentie infinite.
marg.|
.16.
Tacuit itaque populus et non respondit ei quicquam. Siquidem
scilicet de precepto regis, ne Rabsaces moveretur ad dicendum adhuc blasphemias de Deo si sibi responderetur.
marg.|
.17.
Scissis vestibus.
Hic enim erat modus Iudeorum, quod scindebant vestes suas, quando audiebant blasphemiam contra Deum. unde et summus sacerdos scidit vestimenta sua : quando imposuit blasphemiam ipsi Christo ut habetur Mar. 14.
Numérotation du verset
4Rg. 18,moraliter
marg.|
marg.| {951}
.1.
Anno tertio.
Per Ezechiam qui fortitudo Dei interpretatur, {952}bonus prelatus significatur, qui non virtuti sue vel meritis, sed divinis auxiliis innititur. ideo subditur :
marg.|
.2.
Ipse.
superbos humiliando.
Numérotation du verset
4Rg. 18,moraliter
marg.|
marg.| {
953
}†
Et contrivit.
hypocritarum falsitatem detegendo, et eos abiiciendo.
marg.|
†
Et succidit.
luxuriosos et dissolutos extirpando.
marg.|
.1.
Confregitque.
per quem significatur calliditas malignantium. Gn. 3.a. Serpens erat callidior cunctis animantibus terre, etc. Serpens {954}igitur eneus frangitur, cum calliditas mali et obstinati hominis enervatur.
marg.|
.8.
Anno quartodecimo
etc. Per Sennacherib qui contra Ezechiam ascendit, significatur tyrannus, qui ecclesiam boni prelati turbat et invadit, sicut rex Anglie invasit ecclesiam sancti Thome archiepiscopi Cantuarien. et alii plures idem leguntur fecisse.
Numérotation du verset
4Rg. 18,moraliter
marg.|
marg.| {
955
}†.1.
Tunc misit Ezechias.
Bonus enim prelatus considerans peccata predecessorum suorum vel subditorum, propter que Deus iuste permittit ecclesiam vexari : ad suam vexationem redimendam exponit aliquando substantiam temporalem. Per hoc autem quod Sennacherib habita Ezechie pecunia a sua malitia non cessavit, sed Ierusalem, ubi divinus cultus erat, sibi subiugare voluit, et ad hoc nuntios misit, unde subditur :
marg.|
marg.| {956}
.4.
Misit autem rex As.
etc. significatur malitia tyranni, qui molestans Ecclesiam non est contentus bono temporali, sed cum hoc bona spiritualia nititur impedire, et clerum subiicere indebite servituti. et in tali casu prelatus debet sibi resistere, sicut fecit Beatus Thomas regi Anglorum. et hoc significatur hic per hoc, quod Ezechias non obedivit mandato Sennacherib, sed magis se preparavit, et populum suum ad viriliter resistendum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_18)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_18)
Notes :