Nicolaus de Lyra

Capitulum 19

Numérotation du verset 4Rg. 19,1 

Que cum audisset Ezechias1 scidit vestimenta sua
1 Ezechias] rex praem. Weber
et opertus est sacco ingressusque est domum Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 19,2 

Et misit Eliachim prepositum domus et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam prophetam filium Amos.
Numérotation du verset 4Rg. 19,3 

Qui dixerunt : Hec dicit Ezechias : Dies tribulationis et increpationis et blasphemie dies iste. Venerunt filii usque ad partum et vires non habet parturiens.
Numérotation du verset 4Rg. 19,4 

Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rapsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem, et argueret verbis que audivit Dominus Deus tuus. Et fac orationem pro reliquiis que reperte sunt.
Numérotation du verset 4Rg. 19,5 

Venerunt ergo servi regis Ezechie ad Isaiam.
Numérotation du verset 4Rg. 19,6 

Dixitque eis Isaias : Hec dicetis domino vestro. Hec dicit Dominus : Noli timere a facie sermonum quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
Numérotation du verset 4Rg. 19,7 

Ecce ego mittam2 ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et deiciam eum gladio in terra sua.
2 mittam] inmittam Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,8 

Reversus est igitur Rapsaces et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam. Audierat enim quod recessisset de Lachis.
Numérotation du verset 4Rg. 19,9 

Cumque audisset de Tharacha rege Ethiopie dicentes :
Ecce egressus est ut pugnet adversum te et iret contra eum misit nuntios ad Ezechiam dicens :
Numérotation du verset 4Rg. 19,10 

Hec dicite Ezechie regi Iude. Non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam, neque dicas non tradetur Hierusalem in manu regis Assyriorum.
Numérotation du verset 4Rg. 19,11 

Tu enim ipse audisti que fecerunt3 reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt4 eas. Num ergo solus poteris liberari ?
3 fecerunt] fecerint Weber |
4 vastaverunt] vastaverint Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 19,12 

Numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei ? Gozan videlicet et Aran et Reseph, et filios Eden qui erant in Thelassar.
Numérotation du verset 4Rg. 19,13 

Ubi est rex Emath et rex Arphat5 et rex civitatis Sepharvaim Ana et Ava ?
5 Arphat] Arfad Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,14 

Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas, ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino,
Numérotation du verset 4Rg. 19,15 

et oravit in conspectu eius dicens : Domine Deus Israel, qui sedes super cherubin, tu es solus Deus6 regum omnium terre. Tu fecisti celum et terram.
6 solus Deus] inv. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,16 

Inclina aurem tuam et audi. Aperi oculos tuos, Domine7, et vide, et audi omnia verba Sennacherib qui misit, ut exprobraret nobis Deum viventem.
7 Domine] ante oculos Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,17 

Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras omnium,
Numérotation du verset 4Rg. 19,18 

et miserunt deos eorum in ignem. Non enim erant dii sed opera manuum hominum ex8 ligno et lapide et perdiderunt eos.
8 ex] e Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,19 

Nunc igitur, Domine Deus noster, salvos nos fac de manu eorum9, ut sciant omnia regna terre quia tu es Dominus Deus solus.
9 eorum] eius Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,20 

Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens : Hec dicit Dominus Deus Israel, que deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum audivi.
Numérotation du verset 4Rg. 19,21 

Iste est sermo quem locutus est Dominus de eo : Sprevit te et subsannavit virgo filia Sion, post tergum tuum caput movit filia Hierusalem.
Numérotation du verset 4Rg. 19,22 

Cui exprobrasti et quem blasphemasti ? Contra quem exaltasti vocem et elevasti in excelsum oculos tuos ? Contra Sanctum Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 19,23 

Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti : In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani,
et succidi sublimes cedros eius, electas abietes eius. Et ingressus sum usque ad terminos eius et10 saltum Carmeli eius
10 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,24 

ego succidi, et bibi aquas alienas et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas.
Numérotation du verset 4Rg. 19,25 

Numquid non audisti
quid ab initio
fecerim ? Ex diebus antiquis
plasmavi illud, et nunc adduxi : Eruntque in ruinam
collium pugnantium civitates munite.
Numérotation du verset 4Rg. 19,26 

Et qui sedent in eis humiles manu,
contremuerunt
et confusi sunt.
Facti sunt quasi fenum agri,
et virens herba tectorum que arefacta est antequam veniret ad maturitatem.
Numérotation du verset 4Rg. 19,27 

Habitaculum tuum
et egressum tuum, et introitum tuum11 et viam tuam ego prescivi, et furorem tuum contra me.
11 et introitum tuum] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,28 

Insanisti in me et superbia tua ascendit in aures meas.
Ponam itaque circulum in naribus tuis et camum in labris tuis et reducam te in viam per quam venisti.
Numérotation du verset 4Rg. 19,29 

Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum.
Comede hoc anno quod
repereris : in secundo autem anno que sponte nascuntur, porro in tertio anno12 seminate et metite, plantate vineas et comedite fructus13 earum.
12 tertio anno] inv. Weber |
13 fructus] fructum Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 19,30 

Et quodcumque reliquum14
14 reliquum] relibuum cacogr. Rusch (q inv. )
fuerit de domo Iuda
mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum.
Numérotation du verset 4Rg. 19,31 

De Hierusalem quippe egredientur reliquie, et quod salvetur de monte Sion zelus Domini exercituum faciet hoc.
Numérotation du verset 4Rg. 19,32 

Quam ob rem hec dicit Dominus de rege Assyriorum : Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam, nec occupabit eam clipeus, nec circumdabit eam munitio.
Numérotation du verset 4Rg. 19,33 

Per viam qua venit revertetur, et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus.
Numérotation du verset 4Rg. 19,34 

Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum.
Numérotation du verset 4Rg. 19,35 

Factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini,
et percussit in castris15 Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit.
15 in castris] castra Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,36 

Et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in Ninive.
Numérotation du verset 4Rg. 19,37 

Cumque adoraret in templo Nesrach16 deum suum,
16 Nesrach] Neserach Weber
Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum
et regnavit Asaraddon17 filius eius pro eo.
17 Asaraddon] Eseraddon Weber

Capitulum 19

Numérotation du verset 4Rg. 19,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 49ra
Numérotation du verset 4Rg. 19,ad litteram 
marg.| marg.| {959} Que cum audisset. Hic consequenter describitur Ezechie liberatio terribilis. Circa quam primo ponitur prophetica denuntiatio : secundo angelica executio, ibi : Factum est igitur. Prima in duas secundum duplicem denuntiationem. secunda ibi : Cumque audisset. Circa primum premittitur Ezechie humilis petitio. secundo Isaie consolabilis responsio, ibi : Dixitque Esaias. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Que cum audisset. Propter verba blasphematoria contra dominum Deum dicta, ut predictum est.
marg.| .2. Et opertus. Humilians se coram Deo .
marg.| .3. In gressusque est, etc. ad impetrandam eius misericordiam circa populum suum, et eius iustitiam contra blasphemos predictos.
marg.| .4. Et misit, etc. quia magis confidebat de meritis Isaie quam de suis : ideo misit ad eum petens orationis eius suffragium.
marg.| .5. Dies tribulationis etc scilicet mei et totius populi.
marg.| .6. Et blasphemie, etc scilicet contra Deum.
marg.| .7. Dies iste, etc scilicet in quo Rabsaces dixerat supradicta que erant ad afflictionem regis et populi, et vituperium et blasphemiam Dei.
marg.| .8. Venerunt filii etc id est in tanta afflictione sumus positi, sicut mulier existens in afflictione partus, cui deficiunt vires pariendi.
marg.| .9. Si forte audiat etc. sic legenda est littera. Fac orationem pro reliquiis his id est pro regno Iuda, in quo est modicus populus in comparatione ad tempora preterita. si forte au. dominus Deus {960} tu id est per orationes tuas liberet nos et puniat Assyrios blasphemos.
marg.| .10. Dixitque eis Isaias. Hic consequenter ponitur Isaie consolabilis responsio, cum dicitur.
marg.| .11. Et noli timere a facie sermonum id est propter sermones.
marg.| .12. Quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum id est servi sibi familiares et chari sicut filii.
marg.| .13. Me. quia verba Rabsacis imponebant Deo impotentiam, dicendo quod non posset salvare Ezechiam et populum suum de manu regis Assyriorum, et sic dicebat eum impotentiorem homine mortali.
marg.| .14. Ecce id est turbationem mentis. Cuius causa subditur :
marg.| .15. Et audiet scilicet de rege Ethiopie invadente eius regnum, ut habetur infra.
marg.| .16. Et revertetur. Hoc non fuit in isto reditu, sed in secundo, quia rediit ad obsidendum Ierusalem, et inde fuit territus propter plagam sui exercitus, et tunc in terra sua a filiis suis fuit occisus, ut habetur in fine huius capituli.
marg.| .17. Reversus est. peracto nuntio. Dicunt tamen aliqui doctores, quod ibi remansit exercitus Assyriorum.
marg.| .18. Audierat, etc. ipsa expugnata vel destructa.
marg.| .19. Cumque audisset. Hic consequenter describitur secunda denuntiatio prophetica de liberatione Ezechie et populi sui, circa quod primo ponitur eius comminatio per regem Assyriorum. secundo eius devota oratio coram rege celorum. tertio eius consolatio per prophetam conscium secretorum divinorum, secunda ibi : Itaque cum accepisset. tertia ibi : Misit autem Isaias Circa primum dicitur   Cumque audisset scilicet Sennacherib.
Numérotation du verset 4Rg. 19,ad litteram 
marg.| marg.| {961} .1. Et iret contra scilicet contra regem Ethiopie, et exercitum suum.
marg.| .2. Misit nuntios. Comminando qui devictis hostibus contra quos ibat reverteretur ad destruendum Hierusalem.
marg.| .3. Non te seducat. Et sic blasphemat dominum tanquam habentem falsitatem : et salvandi impossibilitatem.
marg.| .4. Numquid liberaverunt. Quasi dicat multi erant, et tamen non potuerunt liberare cultores suos : et multo minus Deus vester quem dicitis esse unicum, poterit vos liberare. Idem est argumentum quod fecerat Rab saces c. 18.
marg.| .5. Itaque cum etc. Hic consequenter ponitur ipsius Ezechie oratio cum dicitur :   Itaque cum accepisset Ezechias. Verbo enim et scripto comminatus sibi fuerat rex Assyriorum ad maiorem terrorem.
marg.| .6. Et expandit. quia continebant blasphemias contra ipsum, ut visum est.
marg.| .7. Et oravit. ut glorificaret nomen suum contra blasphemias nomini suo irrogatas, et salvaret populum contra comminationes predictas.
marg.| .8. Domine Deus Israel id est presides omni creature etiam angelice, et hoc significabatur in templo ubi propitiatorium quod erat quasi sedes Dei, sustentabatur a duobus cherubim hinc et inde positis, sicut fuit plenius expositum Ex. 25.d.
marg.| .9. In clina aurem. id est effectum iustitie tue ostende contra Sennacherib. Cetera patent usque ibi :
marg.| .10. Ut sciant omnia. Conterendo Sennacherib. qui deo s aliarum gentium destruxerat.
marg.| .11. Misit autem. Hic consequenter ponitur consolatio Ezechie per{962}Esaiam denuntiando sibi ipsius Sennacherib futuram ruinam. et primo hec ruina predicitur, secundo ad huius probationem mirabile signum adducitur, ibi :   Tibi autem Ezechia. C irca primum Esaias dirigit sermonem ex parte Domini ad Ezechiam, dicens orationem eius esse exauditam cum dicitur :   Que   deprecatus   . Sequitur :
marg.| .12. Sprevit te. In animo suo, virtutem tuam nullam reputando.
marg.| .13. Et subsannavit. sensibili signo. Subsannatio enim proprie dicitur contemptus, cum signo sensibili. et dicitur subsannatio a rugatione nasi.
marg.| .14. Virgo filia id est Hierusalem, que dicitur virgo propter integritatem fidei, que semper remansit ibi in aliquibus. Filia Sion dicitur, quia sicut filia a matre protegitur, ita civitas Hierusalem protegebatur a fortalitio quod erat in monte Sion.
marg.| .15. Post tergum. Quia habitatores Hierusalem non audebant exire in campum contra eum, sed magis fugiebant ab eo : et sic vertebant ei dorsum. Consequenter Esaias dirigit sermonem suum ad Sennacherib. dicens :
marg.| .16. Contra quem. comminando et blasphemando pre superbia. et respondit, di.
marg.| .17. Contra sanctum. id est contra illum qui est sanctussanctorum et Deus Israel per specialem cultum.
marg.| .18. Per manum servorum. sicut patet ex precedentibus de Rabsace et aliis nuntiis, qui apportaverunt litteras Ezechie. et iste fuit maior contemptus quam si Sennacherib hoc fecisset in persona propria, sicut dare alapam alicui per vilem personam quam per seipsum.
marg.| .19. Et dixisti. In corde tuo.
marg.| .20. In multitudine. id est civitatem Hierusalem, et templum quod erat in excelso respectu aliarum terrarum.
Numérotation du verset 4Rg. 19,ad litteram 
marg.| {963} .1. In summitate. id est templi de lignis Libani facti, ut patet ex dictis supra 3. libro.
marg.| .2. Et succidi. Quia de talibus lignis erat factum templum. Vel per istas arbores metaphorice designantur principaliores populi, ut principes sacerdotum, et licet ista adhuc non fecisset Sennacherib, tamen ex superbia cordis reputabat se certitudinaliter facturum de futuro, ac si iam esset factum de preterito, et ad hoc designandum utitur propheta tali modo loquendi.
marg.| .3. Et saltum Carmeli. id est vulgares homines.
marg.| .4. Et bibi aquas. id est ab aliis in cisternis et stagnis collectas.
marg.| .5. Et siccavi vestigiis. id est hominum exercitus mei, et animalium venientium illuc ad hauriendum et bibendum. Consequenter propheta in persona Domini alloquitur Sennacherib, di.
marg.| .6. Numquid non audisti. scilicet omnem creaturam de nihiloquasi d<icat> : scire et audire debuisti, quia licet Gentiles ponerent multitudinem deo rum, tamen super omnes ponebant unam causam primam omnium, quam vocabant Deum deo rum.
marg.| .7. Ex diebus. id est ab eterno. plasmavi illud id est faciendum disposui quicquid factum est per patres tuos, et te, ad puniendum aliqua mala facta contra me secundum quod dicit dominus. Is. 10.b. Ve Assur : virga furoris mei et baculus ipse est, etc.
prol.| {964}
marg.| .8. Et nunc. Istam punitionem per te, et per alios.
marg.| .9. Eruntque. Hoc est dictum ruine civitatum, et terrarum, et populorum, que facte sunt et fiende per te, totum est mea virtute.
marg.| .10. Facti sunt, etc id est nullius resistentie aut virtutis, quia sic volui.
marg.| .11. Habitaculum. In terra tua quando tractabas in consilio tuo de inuasionibus aliarum gentium.
marg.| .12. Et egressum tuum. Procedendo ad bellum.
marg.| .13. Et introitum tuum. In trando terras alienas, et civitates.
marg.| .14. Ego prescivi. Quia omnia illa preordinavi.
marg.| .15. Et furorem tuum. Blasphemando nomen meum tanquam ingratissimus et insanus de victoriis quas dedi tibi.
marg.| .16. Ponam itaque circulum. Sicut fit bubalis. et est sensus : Te indomitum ego domabo malis gradibus tuis.
marg.| .17. Et reducam te in viam. scilicet confusive ad terram tuam sicut patet in fine huius capituli.
marg.| .18. Tibi autem Ezechia hoc. Hic ad confirmationem predictorum datur mirabile signum, cum dicitur :
marg.| .19. Comede id est illud quod nascetur in campis de granis contritis de exercitu Sennacherib, et hoc patet per litteram Hebraicam, que sic habet : Comede hoc anno renascens, vel renascentia. et per illud quod habetur Is. 37.f. Comede hoc anno que sponte nascuntur {965}id est sine cultura hominum cuiusmodi est dicta renascentia. In secundo anno que sponte nascuntur id est fructus arborum, unde Is. 7.f. dicitur, Secundo anno pomis vescere, poma enim generaliter dicuntur omnes frictus arborum, in hebreo habetur : Secundo autem anno precisionem id est fructus qui de arboribus abscinduntur et colliguntur. Rabbi Salomon aliter exponit precisionem, dicens, quod exercitus Sennacherib preciderat arbores fructuosas regionis, et propheta predixit hoc signum, quod secundo anno facerent ramos ita magnos, quod tantum cresceret ibi de fructu, quod populus inde posset sustentari.
Numérotation du verset 4Rg. 19,ad litteram 
marg.| .1. Porro in tertio anno. Quod exponit Rabi Salo. dicens. Tu Ezechia cum videris duo signa predicta, scilicet quod ex granis contritis predicto modo oriantur fruges ad sufficientiam primi anni, et ex arboribus precisis fructibus ad sufficientiam secundi, que non possunt nisi divina virtute fieri, sis certus de contritione exercitus Sennacherib, ita quod poteritis absque {966}timore seminare et metere.
marg.| .2. Mittet radicem deo rsum id est stabiliter in terra.
marg.| .3. Et faciet fructum sursum. id est bona opera.
marg.| .4. Zelus Domini. id est non ex meritis vestris, sed ex divina gratia.
marg.| .5. Non ingredietur urbem hanc. Sicut comminatus est.
marg.| .6. Nec mittet. Quia non permittetur tantum appropinquare civitati.
marg.| .7. Et salvabo eam propter me id est propter gloriam nominis mei demonstrandam.
marg.| .8. Et propter David. id est propter merita ipsius.
marg.| .9. Factum est igitur. Posita denuntiatione liberationis Ezechie, hic consequenter ponitur huius liberationis executio in facto, cum dicitur, Factum est igitur. hoc non potest referri ad tempus in quo Esaias dixit ista que predicta sunt, quia fuerunt duo anni intermedii, quia populus Ezechie vixit de frugibus granorum contritorum et pomorum, ut patet ex predictis, ideo dicunt aliqui, quod refertur ad tempus in quo Sennacherib post debellationem regum Ethiopie et Egypti contra quos iverat {967}ut patet ex predictis, post duos annos rediit ad obsidendum Ierusalem : Et nocte illius diei qua posuerat obsidionem, facta est ista plaga super eius exercitum, sed hoc consonat littere precedenti. ubi dicitur. Nec circumdabit id est obsidio. Et ideo dicit Rabbi Salomon quod ista plaga facta est cum adhuc exercitus eius distaret a Ierusalem. et dicit quod erat in Nobe, que non est multum longe a Ierusalem, et idem videtur per illud quod habetur Is. 10 Adhuc dies est, ut in Nobe stetur et scias quod ille locus quem Rabbi Salomon vocat Nobe, dicitur Nob. Is. 10
Numérotation du verset 4Rg. 19,ad litteram 
marg.| .1. Venit angelus Domini. Executor eius iustitie.
marg.| .2. Et percussit in castris. scilicet omnes robustos bellatores et principales exercitus ut habetur 2Par. cap. 32.
marg.| .3. Cumque diluculo scilicet Sennacherib, ut iret ad obsidendum Ierusalem.
marg.| .4. Vidit omnia. Dicunt Hebrei, quod corpora fuerunt incinerata sub armis ac vestibus intactis, ita quod populus Ezechie potuit spolia {968}de facili colligere, et sine cadaverum fetore, et in hoc satis concordant verba Is. 9. cap. et 30.
marg.| .5. Et reversus est. cum paucis qui remanserant confusibiliter et ignominiose.
marg.| .6. Filii eius. Dicunt aliqui, quod hoc fuit eo quod ordinaverat Asaraddon regnaturum post se, duobus postpositis istis, et sic desiderio regnandi interfecerunt eum, sed huic non videtur consonare quod subditur :
marg.| .7. Fugeruntque. Et ideo videtur quod interfecerunt eum cupiditate regnandi post eum. Et ideo Rabbi Salomon aliam causam assignat dicens, quod principes regni sui erant turbati contra eum, eo quod filii eorum, et amici erant mortui modo predicto, propter eius superbiam et blasphemiam contra Deum Israel : propter quod tractabant de morte ipsius. Quod cum ad eius aures pervenisset, intravit templum Dei sui, orans et promittens, quod si hoc periculum evaderet, in eius honorem duos filios suos predictos sacrificaret. Quod filii intelligentes eum interfecerunt, ne ab eo interficerentur. et hoc dictum satis concordat littere in qua dicitur : Cumque adoraret in templo, etc. Filii eius interfecerunt eum.
Numérotation du verset 4Rg. 19,moraliter 
marg.| marg.| {959} .1. Que cum audisset. Sequitur :
marg.| .3. In gressusque est domum Domini. Per hoc autem, quod Ezechias intravit domum Domini ad orandum contra persecutionem Sennacherib, et per nuntios rogavit Isaiam prophetam, ut pro se et suo populo dominum precaretur, et ut Sennacherib propter blasphemias illatas contra dominum puniretur, significatur quod {960}bonus prelatus, et etiam bonus princeps in suis necessitatibus suique populi debet ad Deum recurrere, et devotorum orationes requirere, pro sua et suorum salute. Et quoniam ad bonorum deprecationem solet Deus attendere, Sequitur :
marg.| .11. Hec dicit dominus noli, etc. et sic assecurat eum a tyranno persequente, et modus assecurationis ponitur, cum subditur :
prol.| {963}
marg.| .16. Ponam itaque circulum. id est frenum et.
marg.| In naribus tuis. Verbum est Domini alloquentis tyrannum, quem aliquando Deus refrenat ab ecclesie persecutione, eius potentiam auferendo, vel ipsum a malitia convertendo.
Numérotation du verset 4Rg. 19,moraliter 
marg.| marg.| { 964 } .19. Comede hoc. Verbum est Domini assecurantis bonum prelatum, et eius populum de sufficienti victu corporis, pro toto tempore persecutionis. Per ternarium enim annorum significatur tempus persecutionis quantum ad eius principium medium, et finem.
Numérotation du verset 4Rg. 19,moraliter 
marg.| marg.| { 965 } .9. Factum est igitur. Per hoc significatur vindicta divina, que {966}aliquando de persecutoribus ecclesie datur manifeste.
Numérotation du verset 4Rg. 19,moraliter 
marg.| marg.| { 967 }† Cumque adoraret in templo Nesroch etc. Sequitur :
marg.| marg.| {968} .6. Filii eius. Per hoc signatur quod tyranni persecutores ecclesie, ut communiter a suis subditis occiduntur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_19)

Notes :