Nicolaus de Lyra

Capitulum 25

Numérotation du verset 4Rg. 25,1 

Factum est autem anno nono regni eius mense decimo, decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse, et omnis exercitus eius in Hierusalem et circumdederunt eam, et extruxerunt in circuitu eius munitiones.
Numérotation du verset 4Rg. 25,2 

Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedechie
Numérotation du verset 4Rg. 25,3 

nona die mensis. Prevaluitque fames in civitate nec erat panis populo terre.
Numérotation du verset 4Rg. 25,4 

Et interrupta est civitas, et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam porte, que est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldei obsidebant in circuitu civitatem, fugit itaque Sedechias1 per viam que ducit ad campestria solitudinis,
1 Sedechias] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,5 

et persecutus est exercitus Chaldeorum regem, comprehenditque eum in planitie Hiericho, et omnes bellatores qui erant cum eo, dispersi sunt et reliquerunt eum.
Numérotation du verset 4Rg. 25,6 

Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, qui locutus est cum eo iudicium.
Numérotation du verset 4Rg. 25,7 

Filios autem Sedechie occidit coram eo, et oculos eius effodit, vinxitque eum catenis et adduxit in Babylonem.
Numérotation du verset 4Rg. 25,8 

Mense quinto septima die mensis,
ipse est annus nonus decimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps exercitus servus regis Babylonis in2 Hierusalem.
2 in] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,9 

Et succendit domum Domini et domum regis et domos Hierusalem. Omnemque domum combussit igni,
Numérotation du verset 4Rg. 25,10 

et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldeorum qui erat cum principe militum,
Numérotation du verset 4Rg. 25,11 

reliquam autem populi partem qui remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militie
Numérotation du verset 4Rg. 25,12 

et de pauperibus terre reliquit vinitores et agricolas.
Numérotation du verset 4Rg. 25,13 

Columnas autem ereas que erant in templo Domini et bases,
et mare eneum3 quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei, et transtulerunt es omne4 in Babylonem.
3 eneum] ereum Weber |
4 omne] omnium Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 25,14 

Ollas quoque ereas,
et trullas, et tridentes et scyphos et omnia vasa erea in quibus ministrabant, tulerunt
Numérotation du verset 4Rg. 25,15 

necnon thuribula et phialas,
que aurea aurea
et que argentea argentea tulit princeps militie,
Numérotation du verset 4Rg. 25,16 

id est columnas duas, mare unum et bases quas fecerat Salomon in templo Domini. Non erat pondus aeris omnium vasorum.
Numérotation du verset 4Rg. 25,17 

Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una, et capitellum ereum super se altitudinis trium cubitorum, et retiaculum5 et malogranata super capitellum columne, omnia erea. Similem et columna secunda habebat ornatum,
5 retiaculum] reticulum Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,18 

tulit quoque princeps militie Saraiam6 sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum et tres ianitores,
6 Saraiam] Seraian Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,19 

et de civitate eunuchum unum qui erat prefectus super bellatores viros7 et quinque viros de his qui steterant coram rege, quos reperit in civitate, et Sophar8 principem exercitus qui probabat tirones de populo terre, et sex viros e vulgo qui inventi fuerant in civitate,
7 bellatores viros] inv. Weber |
8 Sophar] Sopher Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 25,20 

quos tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis in Reblatha.
Numérotation du verset 4Rg. 25,21 

Percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Reblatha in terra Emath. Et translatus est Iuda de terra sua,
Numérotation du verset 4Rg. 25,22 

populo autem qui relictus erat in terra Iuda quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis prefecit Godoliam, filium Aicham9 filii Saphan.
9 Aicham ΩS] Aichan ΩM Rusch , Ahicham Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,23 

Quod cum audissent omnes duces militum ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, venerunt ad Godoliam in Maspha Ismael filius Nathanie et Ioannan filius Caree10 et Saraia11 filius Thanameth12,
10 Caree Weber ] Zaree Rusch (hapax) |
11 Saraia] Sareia Weber |
12 Thanameth] Thenaameth Weber |
Netophathites et Iechonias13, filius Maachathi14, ipsi et socii eorum.
13 Iechonias] scrips. , Ieconias Rusch , Iezonias Weber |
14 Maachati] Maachathi Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 25,24 

Iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens : Nolite timere servire Chaldeis, manete in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis.
Numérotation du verset 4Rg. 25,25 

Factum est autem in mense septimo, venit Ismael, filius Nathanie, filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo. Percusseruntque Godoliam qui et15 mortuus est, sed et Iudeos et Chaldeos qui erant cum eo in Maspha.
15 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,26 

Consurgens16 omnis populus, a parvo usque ad magnum et principes militum venerunt in Egyptum timentes Chaldeos.
16 Consurgens] + autem Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,27 

Factum est vero in17 anno tricesimo septimo transmigrationis Ioachin18 regis Iude, mense duodecimo vicesima et19 septima die mensis, sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare ceperat caput Ioachin regis Iuda de carcere,
17 in] om. Weber |
18 Ioachin ΩJ Weber ] Ioachim ΩS Rusch |
19 et] om. Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 25,28 

et locutus est ei benigne20, et posuit thronum eius super thronum regum qui erant cum eo in Babylone.
20 benigne] benigna Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,29 

Et mutavit vestes eius quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vite sue .
Numérotation du verset 4Rg. 25,30 

Annonam quoque constituit ei absque intermissione, que et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vite sue.
Secundus liber Malachim id est Regum quartus finit.

Capitulum 25

Numérotation du verset 4Rg. 25,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 49va
Numérotation du verset 4Rg. 25,ad litteram 
marg.| marg.| {1003} Factum est autem anno nono, etc. Posita transgressione Sedecie, hic consequenter ponitur sequens punitio, secundum ordinem divine iustitie. Circa quod primo describitur captivitas sub Sedecia, et secundo servilitas sub Godolia, ibi : Populo autem, qui relictus erat. Circa primum civitas cum rege capitur secundo succenditur, ibi : Mense quinto. tertio de preda disponitur, ibi : Reliqua autem. Circa primum describitur tempus cum dicitur.
marg.| .1. Factum est autem anno, etc scilicet ipsius Sedecie.
prol.| {1004}
marg.| .2. Venit Nabuchodonosor rex, etc. quia Sedecias fregerat iuramentum sibi factum, ut predictum est.
marg.| .3. Et circumdederunt eam. ut nullus posset ingredi, vel egredi.
marg.| .4. Et extruxerunt in circumitu eius munitiones id est machinamenta ad destruendum muros.
marg.| .5. Et clausa est civitas. ab illis qui erant intra contra adversarios.
marg.| .6. Atque vallata. ab adversariis extrinsecus existentibus.
marg.| .7. Prevaluitque fames in civitate. In tantum quod mulieres comedebant proprios pueros suos, secundum quod habetur Thren. 4.b. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos, facti sunt cibi earum in contentione filii populi mei id est civitatis Ierusalem.
prol.| {1005}
Numérotation du verset 4Rg. 25,ad litteram 
marg.| .1. Fugit itaque Sedecias, etc. Dicit hic Rabbi Salomon quod ipse fugit per quamdam viam subterraneam, cuius exitus erat bene longe a civitate, et ab exercitu Chaldeorum, cum lumine ipsum, et societatem eius dirigente, sed ut inveniretur a Chaldeis, et caperetur, dominus fecit apparere unum caprum silvestrem, et dum Chaldei vellent eum capere, fugiendo cucurrit super terram secundum lineam illius vie subterranee predicte, et sic Chaldei invenerunt Sedeciam, qui exierat viam illam. Ad hoc autem inducit verbum Ezechielis loquentis in persona Domini de captione Sedecie 12.d. Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea, ita quod secundum eum caper predicto modo ducens Chaldeos ad Sedeciam vocat rete Domini. Sed hoc dictum non habet magnam apparentiam, quia non est verisimile quod Chaldei in puncto captionis civitatis vellent intendere venationi, preterea licet per talem viam subterraneam possent fugere pauci, non tamen tot quot erant cum Sedecia rege, ut pretendit littera. Et ideo melius dicitur quod Chaldei secuti sunt Sedeciam per indicium aliquorum quos ceperunt in civitate, qui non poterant fugere. Ad auctoritatem vero Ezechiel. potest dici quod rete Domini, sive sagena ibi intelligitur exercitus Chaldeorum capiens Sedeciam secundum ordinem iustitie divine.
marg.| .2. Et omnes bellatores, etc.  dispersi sunt, quia Chaldei fuerunt intenti ad capiendum regem quem principaliter querebant.
marg.| .3. Apprehensum ergo eum, etc scilicet vivum.
marg.| .4. Duxerunt ad regem, etc. quia tantam personam non audebant occidere sine regis ordinatione.
marg.| .5. Qui locutus est, etc. arguens eum de transgressione veritatis, {1006}et iuramenti, et sic procedit contra eum per rigorem iustitie in persona propria, et filiorum suorum.
marg.| .6. Mense quinto. Hic consequenter describitur incendium civitatis, primo quantum ad tempus, cum dicitur. Septima die mensis. Ier. ult. dicitur. Decima die mensis. Dicendum quod non est contradictio, quia septima die mensis fuit positus ignis in civitate, et duravit incendium usque ad decimam diem inclusive propter magnitudinem, et multitudinem edificiorum, unde hic ponitur principium incendii. Ier. ult. ponitur eius finis.
marg.| .7. Ipse est annus, etc. Ier. ult. dicitur. decimusoctavus annus. quod solvit Rabbi Salomon dicens, quod erat nonusdecimus annus a principio Nabuchodonosor, et decimusoctavus ab illo tempore quo primo cepit Ioakim filium Iosie, et secundum hoc cepit eum secundo anno regni sui. Sed hoc non videtur consonare textui, quia supra 24 capitulo dictum est, quod Ioakim tribus annis servivit Nabuchodonosor, et in quarto anno rebellavit, et fuit captus et occisus, et filius eius Ioachin loco eius substitutus, qui regnavit tribus mensibus, quo amoto substitutus est Sedecias, qui undecimo anno regni sui captus est, et civitas incensa, et sic videtur quod a prima captione Ioakim usque ad incendium civitatis fluxerunt tantum quindecim anni. Et ideo aliter potest dici scilicet quod 19. anni regni Nabuchodonosor non erant simpliciter completi, sed erat unus incompletus, et ille, hic nominatur propter partem, que transierat, et Ieremie ulti. tacetur, propter eius incompletionem, sicut frequenter fit in aliis locis. Sciendum etiam, quod Nabuchodonosor primo regnavit in Chaldea, postea obtinuit Regnum Assyriorum, et factus est monarcha, et aliquando eius anni numerantur a principio regni in Chaldea. aliquando autem a tempore quo fuit monarcha.
prol.| {1005}
Numérotation du verset 4Rg. 25,ad litteram 
marg.| .1. Et succendit domum Domini, et domum regis, etc. Incipiens a maioribus edificiis.
marg.| .2. Omnemque domum combussit. In hebreo habetur : Et omnem domum magnam. per hoc intelliguntur loca ubi conveniebant ad audiendum legem, ut dicit Rabbi Salomon
marg.| .3. Reliquam autem populi, etc. Hic consequenter describitur dispositio de preda, et primo quantum ad populum vite reservatum cum dicitur. Reliquam autem populi partem, que remanserat in civitate, que non poterat fugere. sicut sunt mulieres, et parvuli.
marg.| .4. Et perfugas, qui transfugerant ad regem Babylonis, etc. antequam civitas caperetur.
marg.| .5. Et de pauperibus terre reliquit vinitores, et agricolas. ne terre in solitudinem redigerentur, et sic rex Babylonis in tributum non haberet. Secundo ordinatur de preda quantum ad vasa templi cum dicitur.
prol.| {1006}
marg.| .6. Columnas autem ereas, que erant in templo Domini et bases, et mare ereum quod erat in domo Domini confregerunt. de istis columnis, et aliis utensilibus hic positis habetur supra 3. libro 7. cap, ubi de forma, et dispositione talium dictum fuit, et ideo hic pertranseo.
marg.| .7. Que aurea, aurea, et que argentea, argentea tulit princeps militie id est   columnas duas. id est posuit aurea ad unam partem simul, et argentea ad aliam, et similiter de aliis metallis Tertio describitur ordinatio prede, quantum ad populum occisum cum dicitur.
marg.| .8. Tulit quoque princeps militie, etc. Isti enim fuerant consiliarii Sedecie, et consentanei in rebellione contra Nabuchodonosor.
marg.| .9. Et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones id est aptos ad prelium, et solvebat eis stipendia, ut dicit Rabbi Salomon
marg.| .10. Percussitque eos rex Babylonis. Ratio est tacta.
prol.| {1007}
Numérotation du verset 4Rg. 25,ad litteram 
marg.| .1. Populo autem, etc. Postquam descripta est captivitas sub Sedechia, hic consequenter describitur servilitas sub Godolia. Et primo describitur huius subiectio. Secundo Ioachin sublimatio, ibi : Factum est. Circa primum dicitur.
marg.| .2. Godoliam. Quem prefecit rex Babylonis populo, qui remanserat ad terram colendam, ut tributum inde colligeret, et mitteret regi Babylonis.
marg.| .3. Quod cum audissent omnes. Qui in captione Sedecie dispersi fuerant, ut predictum est, et in diversis locis latuerant.
marg.| .4. Iuravitque eis Godolias scilicet fedus fidelitatis, ut pacifice essent in terra sub servitute regis Babylonis.
marg.| .5. Factum est autem. A profectione Godolie.
marg.| .6. Venit. Et ideo displicebat ei, quod alius in regno Iude esset superior eo.
marg.| .7. Et decem viri cum eo. Sed alii plures erant exterius latentes. quia decem viri non fecissent tantam cedem, et tantam predam cepissent, quantam tunc fecit iste Ismael, ut plenius scribitur Ierem. 41. cap.
marg.| .8. Percusseruntque Godoliam. Proditiose postquam eos receperat gratiose, ut habetur Ierem. 41. cap.
marg.| .9. Consurgensque omnis. Propter hoc enim fugerunt in Egyptum contra Ieremie consilium, ut habetur Ierem. 42. ne Chaldei propter interfectionem Godolie, qui in terra representabat personam Nabuchodonosor, venirent, et interficerent totum populum qui remanserat.
marg.| .10. Factum vero est. Hic consequenter describitur sublimatio Ioachin regis, qui tradiderat se Nabuchodonosor, et ductus fuerat in Babylonem {1008}captivus, ut dictum est sup. 24. cap. Cuius causa fuit, quia Euilmerodach tempore quo pater suus Nabuchodonosor propter amentiam in quam versus fuit, interseras habitavit septem annis, ut habetur Dan. 4. Multa mala fecit, ideo pater eius de insania revertens ipsum cum Ioachin incarceravit, ubi amicitiam adinvicem contraxerunt. propter quod cum iste Euilmerodach postea sublimatus esset in regnum, eduxit istum Ioachin de carcere, et ipsum inter principes regni sui maxime honoravit, ut hic dicitur. Et patet littera. Hoc autem factum est a Deo propter duo. Primum est, ut consilium Ieremie quo Ioachin se tradiderat regi Babylonis, ostenderetur fuisse bonum : quia per hoc evasit mortem, et civitatis destructionem tempore suo, et tandem consecutus est exaltationem in regno Babylonie regno Iudee destructo. Secundum est, ut verbum Isaie de Nabuchodonosor, quod habetur Isaie 14. videlicet, quod de sepulchro suo esset eiiciendus, per consilium Ioachin compleretur. Iste enim Euilmerodach timens ne pater suus resurgeret a mortuis, sicut de insania ad sanam mentem redierat, fecit corpus patris exhumari, et in multis partibus dividi, et vulturibus dari, que ad diversa loca evolaverunt. et tunc dixit Ioachin : tunc resurget pater tuus, quando iste aves in unum iterum revertentur quasi d<icat> de hoc non habes ultra timere. Patet igitur in hoc facto impletio prophetie divinitus predicte, et exaltatio seminis David propter eius merita, etiam in terra aliena secundum dispositionem divine sapientie, Que mutat tempora, et etates, transfert regna, atque constituit : attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter. Cui est honor, et gloria in secula seculorum. Amen.
Numérotation du verset 4Rg. 25,moraliter 
marg.| marg.| {1003}
marg.| .1. Factum est autem anno nono regni eius, etc scilicet Sedecie, de quo septem hic dicuntur. Primum est, quod obsessus fuit. Secundum, quod latenter fugit. Tertium, quod fuit captus. Quartum, quod filiis fuit privatus. Quintum, quod fuit excecatus. Sextum quod fuit catenis vinctus. Septimum in Babylonem ductus. Per istum Sedeciam de quo dicitur in fine precedentis c. quod fecit malum coram Domino, significatur peccator, qui licet aliquando coram hominibus videatur bonus, tamen coram Domino est malus. Per septem autem hic enumerata significatur processus eius de peccato in peccatum, usque in infernum. Per primum vero quod est eius obsidio, significatur demonum tentatio, Iob 19. Obsederunt in gyro tabernaculum meum. {1004}Per secundum vero, quod fuit fuga, significatur tentati pusillanimitas, in quo non est resistentia. Contra quod dicitur Iacobi 4.b. Resistite diabolo, et fugiet a vobis. Per tertium vero quod est eius captio, significatur lapsus tentati in laqueum mortalis peccati. Per quartum vero quod fuit filiorum occisio, significatur ignorantia tenebrarum, que sequitur ad actum malitie Sap. 2.d. Excecavit illos malitia eorum. Per sextum vero quod fuit incatenatio, significatur redeundi desperatio. Prv. 18.a. Impius cum in profundum peccatorum venerit, contemnit. Per septimum vero quod suit ductio in Babylonem, significatur pertractio ad gehennam, que bene significatur per Babylonem, eo quod in inferno nullus est ordo, et per consequens ibi est maxima confusio.
Numérotation du verset 4Rg. 25,moraliter 
marg.| marg.| { 1005 } Venit Nabuzardan princeps exercitus regis Babylonis in Ierusalem. Per Nabuzardan, qui interpretatur princeps coquorum, diabolus significatur. Per hoc autem quod succendit domum Domini, et regis, et domos Ierusalem (ut in textu dicitur) significatur quod diabolus igne cupiditatis, et luxurie succendit {1006}clerum, nobiles, et communem populum, nam per domum Domini clerum, per domum regis nobiles, per domos Ierusalem communis populus significantur. De incendio namque cupiditatis dicitur Ier. 6 capitulo A maiore usque ad minorem, et a propheta usque ad sacerdotem omnes avaritie student. De incendio vero luxurie dicitur Ier. ul. c. Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
Numérotation du verset 4Rg. 25,moraliter 
marg.| marg.| {1007} .10. Factum. Sicut dictum est supra c. prece. iste Ioachin tradiderat se regi Babylonis pro liberatione templi, civitatis, et communis populi. per hoc ergo quod rex Babylonis eum de carcere liberavit, et super omnes regni sui magnates honoravit, ostenditur quod Dominus pro honore Dei, et {1008}bono communi se tradentibus vel exponentibus reservat bona meliora in presenti, vel futuro reddenda : redditio tamen in futuro multo melior est. nam ibi redditur bonum infinitum habendum eternaliter per claram visionem, et suavissimam fruitionem. Ad quam nos perducat ille, qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivit, et regnat in secula seculorum. Amen.
Numérotation du verset 4Rg. 25,additio 
prol.| In capitulo 25. ubi dicitur in postilla : patet igitur, etc.
prol.| {1007}Potest etiam alia ratio exaltationis Ioachin assignari non minus necessaria, s. ne evacuaretur prophetia Iacob, Gn. 49.b. Non auferetur sceptrum de Iuda, nec dux de femore eius, etc. Si enim Ioachin iste mortuo Sedecia, et aliis regibus Iude remansisset proiectus viliter in carcere, iam manifeste esset ablatum sceptrum : et dux de Iuda per longum tempus ante adventum Christi, quod esset de directo contra prophetiam predictam. Sed inquantum ipse Ioachin fuit a carcere eductus, et thronus eius super thronum regium positus : ut habetur in littera, et idcirco salvatur prophetia, quia adhuc etiam tempore transmigrationis dux remanebat, de femore {1008}Iude, et eodem modo post mortem Ioachin successit Salathiel, et Zorobabel in magno, et notabili honore. et sic credendum est successisse usque ad tempus adventus Christi exclusive. ut patet per historias Machabeorum, et alias que ad hoc faciunt. Unde sceptrum fuit ablatum proprie, quando Herodes Idumeus abstulit illam dignitatem, in cuius diebus natus est Christus, ut Mt. 2. cap. unde et Hebrei licet adversarii nostri super predictum verbum : Non auferetur, etc. In quodam libro de Thalmud, qui dicitur Sanhedrin exponunt, quod illi duces de Iuda, de quibus loquitur prophetia Iacob, erant principes transmigrationis residentes in Babylonia, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_25)

Notes :