Nicolaus de Lyra

Capitulum 3

Numérotation du verset 4Rg. 3,1 

Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria, anno octavo decimo Iosaphat regis Iude regnavitque duodecim annis,
Numérotation du verset 4Rg. 3,2 

et fecit malum coram Domino sed non sicut pater eius1 et mater tulit enim statuas Baal quas fecerat pater eius.
1 eius] suus Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,3 

Verumtamen in peccatis Ieroboam filii Nabath2 qui peccare fecit Israel adhesit nec recessit ab eis.
2 Nabath Weber ] Nadab Rusch
Numérotation du verset 4Rg. 3,4 

Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israel centum millia agnorum et centum millia arietum cum velleribus suis.
Numérotation du verset 4Rg. 3,5 

Cumque mortuus fuisset Achab prevaricatus est fedus quod habebat cum rege Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 3,6 

Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 3,7 

Misitque ad Iosaphat regem Iuda dicens : Rex Moab recessit a me. Veni mecum contra eum3 ad prelium. Qui respondit : Ascendam. Qui meus est tuus est, populus meus populus tuus, equi mei equi tui.
3 eum] Moab Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,8 

Dixitque : Per quam viam ascendemus ? At ille respondit : Per desertum Idumee.
Numérotation du verset 4Rg. 3,9 

Perrexerunt igitur rex Israel et rex Iuda et rex Edom,
et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui et iumentis que sequebantur eos.
Numérotation du verset 4Rg. 3,10 

Dixitque rex Israel : Heu, heu, heu4. Congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manu Moab.
4 heu…heu] eheu eheu eheu Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,11 

Et ait Iosaphat : Estne hic propheta Domini ut deprecemur Dominum per eum ? Et respondit unus de servis regis Israel : Est hic Eliseus filius Saphat qui fundebat aquam super manus Elie.
Numérotation du verset 4Rg. 3,12 

Et ait Iosaphat : Est apud eum sermo Domini ? Descenditque ad eum rex Israel et Iosaphat rex Iuda5 et rex Edom.
5 rex Iuda] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,13 

Dixit autem Eliseus ad regem Israel : Quid mihi et tibi est ? Vade ad prophetas patris tui et matris tue. Et ait illi rex Israel : Quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab ?
Numérotation du verset 4Rg. 3,14 

Dixit autem Eliseus : Vivit Dominus exercituum in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iude erubescerem ne attendissem quidem te nec respexissem.
Numérotation du verset 4Rg. 3,15 

Nunc autem adducite mihi psaltem6. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini et ait :
6 psaltem] psalten Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,16 

Hec dicit Dominus : Facite alveum torrentis huius fossas et fossas.
Numérotation du verset 4Rg. 3,17 

Hec enim dicit Dominus : Non videbitis ventum, neque pluviam et alveus iste replebitur aquis et bibetis vos et familie vestre et iumenta vestra.
Numérotation du verset 4Rg. 3,18 

Parumque hoc est in conspectu Domini, insuper tradet etiam Moab in manus vestras7
7 in manus vestras] manu vestra Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,19 

et percutietis omnem civitatem munitam,
et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus.
Numérotation du verset 4Rg. 3,20 

Factum est igitur mane quando sacrificium offerri solet, et ecce aque veniebant per viam Edom et repleta est terra aquis.
Numérotation du verset 4Rg. 3,21 

Universi autem Moabite audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis.
Numérotation du verset 4Rg. 3,22 

Primoque mane surgentes, et orto iam sole, ex adverso aquarum viderunt Moabite contra aquas rubras quasi sanguinem.
Numérotation du verset 4Rg. 3,23 

Dixeruntque : Sanguis gladii est8. Pugnaverunt reges contra se et cesi sunt mutuo. Nunc perge ad predam Moab.
8 gladii est] inv. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,24 

Perrexeruntque in castra Israel. Porro consurgens Israel percussit Moab. At illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant et percusserunt Moab,
Numérotation du verset 4Rg. 3,25 

et civitates destruxerunt, et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides repleverunt, et universos fontes aquarum obturaverunt, et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent. Et circumdata est civitas a fundibalariis et magna ex parte percussa.
Numérotation du verset 4Rg. 3,26 

Quod cum vidisset rex Moab prevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperet ad regem Edom et non potuerunt.
Numérotation du verset 4Rg. 3,27 

Arripiensque filium suum primogenitum qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum, et facta est indignatio magna in Israel. Statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam.

Capitulum 3

Numérotation du verset 4Rg. 3,ad litteram 
marg.| marg.| {873} .1. Ioram. Superius posita est regis Ioram filii Achab institutio, hic ponitur regni sui persecutio, et quia scriptura simul narrat facta regum et prophetarum eis contemporaneorum, Eliseus autem fuit huic Ioram contemporaneus, et ideo primo describitur pro secutio sui regni. Secundo magnalia Elisei, ibi : Et ait Iosaphat Prima in duas, quia primo describitur dicti regiminis conditio, secundo regis Moab rebellio, ibi : Porro Mesa rex Moab. Circa primum premittitur tempus in quo incepit regnare, cum dicitur.
marg.| .2.  Anno. frater enim suus Ochozias cepit regnare anno 17. regni Iosaphat, ut dictum fuit sup. 3. lib. ca. ult. et regnavit duobus annis incomplete tamen, et sic Ioram qui successit Ochozie, cepit regnare in 8. anno regni Iosaphat, tamen filius eius iam ante cepit regnare cum eo, ut dictum fuit ibidem.
marg.| .3. Et fecit. qui introduxerant cultum idoli Baal, et iste amovit, sed in cultu vitulorum quos fecerat Ieroboam remansit.
marg.| .4. Porro. Hic consequenter describitur regis Moab rebellio, que facta fuit sub Ochozia mortuo Achab patre suo, sicut habetur supra 1. cap. Sed hic repetitur, eo quod Ioram frater Ochozie voluit cum iterum sub tributo redigere, et hoc virtute armorum. Et ideo primo describitur belli apparatus. Secundo aque defectus, ibi : Perrexit igitur. Circa primum dicitur : Porro, quia terra ita est multum pascualis.
marg.| .5.  Et solvebat regi etc. per modum tributi.
marg.| .6.  Centum. ita quod si adducerentur agni vel arietes tonsi non erant receptibiles.
marg.| .7.  Cumque. Quia Ochozias erat pusillanimus, et languidus pro parte temporis ex casu de cenaculo suo.
marg.| .8.  Egressus. ad congregandum exercitus contra regem Moab. Et patet littera usque ibi :
marg.| .9.  Per desertum. Tum quia rex Edom erat cum eo in eodem exercitu : tum quia dominus voluit, {874}ut ibi paterentur aque defectum, et sic necesse haberent recurrere ad Eliseum.
marg.| .10.  Perrexerunt igitur. Hic consequenter ponitur aque defectus.
marg.| .11.  Rex Edom. Iste non erat proprie loquendo rex, sed quidam prefectus sub rege Iuda, ut magis patebit infra 8. cap.
marg.| .12.  Nec. ut necesse haberent recurrere ad Eliseura.
marg.| .13.  Congregavit id est congregare permisit.
marg.| .14.  Et ait. Hic incipit scriptura describere magnalia Elisei. Et primo quantum ad id quod fecit ad consolationem fidelium. Secundo quantum ad conversionem infidelium, cap. 5. Circa primum ponitur primo miraculum factum ad consolationem regis Iude. Secundo mulieris vidue in principio 4. ca. tertio Sunamitidis devote, ibi : Facta est ergo dies quedam . Quarto congregationis famelice, ibi : Erat autem fames. Circa primum Eliseus primo requiritur. Secundo ab eo abundantia aque simul cum victoria predicitur, ibi : Nunc autem. Circa primum dicitur : Et ait Iosaphat. Qui erat fidelis et devotus.
marg.| .15. Est ne hic. Tanquam per familiarem sibi et amicum, ad supplendum nostrum defectum.
marg.| .16.  Est hic Eliseus. Hoc exponitur communiter de effusione aque per modum ministerii in ablutione manuum, quia Eliseus fuerat Elie discipulus, et loco eius substitutus, ut patet ex supradictis preced. cap. Aliter autem exponit Rabbi Salomon de speciali fusione aque a casu super manus Elie in monte Carmeli, quando faciebat aquam effundi super sacrificium, et tunc ex digitis Elie fluxerunt aque abundanter quasi ex fontibus fecundis : sicut dictum fuit supra 3. libri capitulo 8. Et ideo hoc factum hic repetitur, quasi diceret : iste est aptissimus ad supplendumnobis aque defectum, quia iam ante cum a casu funderet aquam super manus Elie, aque fuerunt multiplicate miraculose.
prol.| {875}
Numérotation du verset 4Rg. 3,ad litteram 
marg.| .1. Vade ad scilicet Iezabel, que pascebat prophetas Baal, ut habetur supra 3. lib. 18.
marg.| .2. Quare congregavit dominus. id est permisit congregari.
marg.| .3. Ut traderet eos in manus quasi d<icat> de facili poterit nos capere, nisi habeamus beneficium aque.
marg.| .4. Si non vultum Iosaphat regis Iude erubescerem. denegando sibi petitionem suam cum sit fidelis et devotus.
marg.| .5. Non attendissem quidem. Quia scriptum est Ps. 14.b. de viro perfecto : Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus, timentes autem dominum glorificat.
marg.| .6. Nunc. Hic consequenter Eliseus predicit eis abundantiam aque et victoriam, pretermittitur tamen ad hoc dispositio, cum dicitur.
marg.| .7. Adducite mihi psaltem. Dicit hic Rabbi Salomonquod spiritus prophetie recesserat ab eo, eo quod exasperatus fuerat contra regem Israel. Sed hoc non videtur rationabiliter dictum, quia illud processit ex zelo Dei. Et ideo aliter dicendum, s. quod spiritus prophetie non semper tangit corda prophetarum. Unde ca. sequenti dicit Eliseus de Sunamitide : Anima eius in amaritudine est, et dominus celavit a me, Ad hoc autem quod spiritus tangat cor prophete facit elevatio mentis per devotionem. Ad quod iuvat melodia ad hoc ordinata. Sunt enim alique melodie, que movent ad pietatem et fletum, quibus utebantur antiquitus in planctu mortuorum, et alique que movent ad audaciam, sicut tube quibus utuntur in bellis, et alique ad devotionem quibus utendum est in divinis officiis, quia laudes divine cantabantur instrumentis musicis, et talem requisivit Eliseus.
marg.| .8. Facite alveum id est foveas magnas in pluribus locis, ut aqua possit {876}ibi colligi, et remanere sicut in cisternis. Videbat enim propheta pluviam magnam valde futuram de propinquo, in loco tamen ab eis distanti, et abundantiam aque per alveum desiccatum descendere. Ideo subditur : Non videbitis. predixit etiam victoriam, dicens : Insuper tradet etiam. Sequitur :
marg.| .9. Et universum lignum fructiferum. Videtur quod dixerit contra legem Deuterono. 20. ubi in obsidione civitatis prohibentur abscindi ligna fructifera regionis illius. Ad hoc respondent doctores communiter, quod, scilicet in illa prohibitione tunc fuit a Deo dispensatum propter malitiam populi Moab. Potest tamen dici, et melius, ut videtur secundum intentionem textus, quod illa prohibitio facta fuit de arboribus fructiferis, que erant intra terminos filiorum Israel, ut patet ibidem. Et hoc fuit prohibitum, ne regio quam habitaturi erant, vastaretur. Terra vero Moab non erat huius conditionis : imo de illa dixit dominus filiis Israel, quod non daret eis quicquam, ut habetur Dt. 2. Cetera patent usque ibi :
marg.| .10. Et steterunt. ut non permitterent adversarios ingredi regionem suam, et quia ibi erant loca angusta, et difficilia ad transeundum, et ideo ibi melius poterant adversarios impedire.
marg.| .11. Viderunt. Talis enim apparentia fiebat in aquis ex reverberatione solis que a longe videbantur. Vel forsitan miraculo factum est hoc, ut Moabite festinarent ad spolia, et sic deo rdinarent se, et essent faciles ad debellandum. Cetera patent usque ibi :
marg.| .12. Ut muri. Dicit Rabbi Salomon quod omnes muros lapideos destruxerunt, ut lapides proiicerent super campos fructiferes prout eis dixerat Eliseus.
marg.| .13. Et circumdata. id est a viris ponentibus machinas in circumitu ad proiiciendum lapides magnos.
Numérotation du verset 4Rg. 3,ad litteram 
marg.| {877} .1. Ut irrumperent. Quia ex illa parte obsidio erat debilior.
marg.| .2. Arripiensque. Quod exponitur communiter sic, quia vidit quod via humana non poterat resistere : ideo voluit se ad divinum auxilium convertere, ad immolandum primogenitum suum.
marg.| .3. Et facta est. Ex compassione enim reputaverunt indignum ultra obsidere regem in tanta afflictione positum. Sed hec expositio non videtur rationabilis. Primo, quia illa immolatio non erat ad Dei placationem, sed magis ad offensionem etiam dato quod sibi fieret, quia occidere innocentem est contra preceptum divinum, nisi hoc esset ex speciali et expresso Dei precepto, cui omnis homo quantumcumque innocens est mortis debitor, propter quod Abraham hoc modo voluit immolare filium suum, ut habetur Gn. cap. 22. Iste autem rex Moab non habuit tale preceptum : erat etiam idololatra. Secundo, quia filii Israel querebant mortem regis Moab et populi fui, et ideo non est verisimile quod recederent ab obsidione propter immolationem primogeniti sui, sed quod magis remanerent, quia illa immolatio fuit signum, quod non poterant diu {878}tenere civitatem, et hoc provocat ad remanendum in obsidione magis quam ad recedendum. Propter quod aliter exponit Rabbi Salomon litteram predictam dicens, quod rex Moab requisivit a sapientibus suis quod esset meritum propter quod Deus Israel tanta fecerat pro illo populo et faciebat. Et responderunt quod hoc erat propter meritum Abrahe patris ipsorum, qui filium suum Isaac voluit immolare Deo Israel, quod audiens rex Moab cepit filium suum primogenitum, et immolavit eum Deo suo, scilicet Soli, quem pro Deo colebat. Et facta. In hebreo habetur : Ira super Israel scilicet ipsius Dei offensi contra filios Israel eo quod tunc fuerunt recordate iniquitates eorum coram Deo per angelum qui preerat Moabitis : videlicet quod ipsi tanta mala vel peiora fecerant immolando filios suos, et filias suas demonibus, ut habetur Ps. 104. propter quod tunc in vindictam huius mali cecidit pestilentia et mortalitas in exercitu Israel : et sic fuerunt compulsi recedere ab obsidione propter peccata sua preterita. Simile autem huius habetur Dan. 10 ubi dicitur quod angelus qui preerat Persis, restitit angelo qui preerat Iudeis, et impedivit liberationem captivitatis Iudeorum ad tempus, querendo et procurando bonum Persarum quibus preerat, ut ibi plenius expositum est.
Numérotation du verset 4Rg. 3,moraliter 
marg.| marg.| {873} .1. Ioram vero. In hoc capitulo agitur de bello trium regum scilicet regis Israel, regis Iuda, et regis Edom contra Moabitas. Moab autem interpretatur ex patre, propter quod per Moabitas possunt intelligi peccatores, quibus dicitur Io. 8.f. Vos ex patre diabolo estis. Contra istos pugnaverunt tres reges scilicet Beatus Aug. B. Dominicus, et B. Franciscus, eorum vitia fortiter impugnando, et adhuc impugnant per filios suos, et impugnabunt Domino concedente. Dicuntur autem tres predicti sancti reges, non solum quia in celis coronati, sed quoniam adhuc viventes in terris domaverunt motus sensualitatis. Greg. In moralibus : Sacre scripture testimonio sancti viri reges nominantur, quia cunctis motibus carnis prelati, non consentiendo succumbere, sed superando bene preesse {874}noverunt.
marg.| Per quam, etc. Tres enim sancti predicti vita presenti ad pugnandum virilius contra peccatores processerunt, per viam deserti penitentie, et observantie regularis.
marg.| .12. Nec. Per istum defectum aque significatur defectus temporalis substantie, que fluens est ad modum aque. Exercitus autem predictorum regum id est filii eorum aliquando patiuntur defectum temporalium, propter quod necesse habent recurrere ad Eliseum qui interpretatur, Dei mei salus, propter quod signat dominum nostrum Iesum Christum, qui predictis religiosis ad se devote recurrentibus sufficienter providit de bonis temporalibus, et etiam providebit, dum tamen faciant debitum, sicut dicit Mt. 6.d. Primum querite regnum Dei et iustitiam eius, et hec omnia adiicientur vobis. Et sic poterunt de Moabitis spiritualibus triumphare.
Numérotation du verset 4Rg. 3,additio 
prol.| {877}In quarto lib. Regum in capitulo 3. ubi dicitur in postilla Arripiens filium suum primogenitum. quod exponitur sic, etc. Aliter exponit Rabbi Salomon litteram predictam, dicens, quod rex Moab requisivit a sapientibus, etc.
prol.| Hec expositio. Rabbi Salomon non videtur rationabilis. Tum quia non videtur indignatio Dei super Israel rationabiliter causari ex peccato adversariorum, licet ipsi Israelite magis offendissent. Non enim videtur rationabile, ut peccatum alicuius aggravetur ex eo quod alius in eodem genere peccati minus peccet. Tum quia hic non fit aliqua mentio de angelo Moabitarum, sicut in Daniele. Tum quia nec ipse angelus habuisset rationem impugnandi Israelitas ex peccato Moabitarum. Et ideo melius diceretur quod rex Moabitarum querens a sacerdotibus suis, quod esset meritum Israelitarum propter quod Deus eorum tanta fecisset pro eis ? Ad quod ipsi responderunt quod populus Israel colebat deo s Moloch, et hoc cum tanta devotione et affectione, quod etiam filios suos eis offerrent, et in igne immolarent, Iuxta illud Ps. allegati scilicet Immolaverunt filios suos, etc. Et ideo rex audiens hoc, immolavit filium suum. Ex quo rationabiliter indignatio Dei fuit super populum Israel, eo quod peccata eorum prebebant exemplum perniciosum et occasionem, ut etiam alie gentes graviter peccarent, que quidem expositio magis consonat rationi. Verisimile enim est quod sacerdotes Moabite magis commendarent populum Israel de cultu deo rum quam de cultu Dei. Primo, quia hoc erat magis conforme ritui gentium. Secundo quia in eodem tempore iam populus Israel recesserat a cultu Dei. Tertio, quia magis referendum erat meritum Israelitarum ad hoc quod principaliter exercebant, quam ad immolationem Isaac, que tot temporibus retroactis fuit facta, et forte numquam venerat ad Moabitarum notitiam, qui historias sacras non habebant.
Numérotation du verset 4Rg. 3,replica 
prol.| {878}REPLICA. In capitulo 3. quarti libri Regum, ubi postilla adducit Rabbi Salomon exponentem indignationem Dei contra Israel propter factum regis Moab qui immolavit filium suum. Burgens. autem non videtur expositio Rabbi Salomon rationabilis : ideo dicit aliter, quod sacerdotes Moab quesiti a rege de merito filiorum Israel, responderunt quod coluerunt Moloch, et ei filios suos immolaverunt, et sic pravo exemplo motus rex immolavit filium suum. unde Deus indignabatur Israeli. Sed illud Burgens. dictum videtur irrationabile. Sciebant enim sapientes gentium, quod ex recessu a Deo Israel et cultu idolorum Iudeis non poterant provenire prospera, sed potius adversa : prout Balach de consilio Balam practicavit cum filiis Israel, de qua practica habetur Nm. 22. Sapientes igitur Moabitarum hanc practicam scientes non poterant allegare Iudeorum idololatriam pro merito, sed potius pro demerito : de quo rex Moab non quesivit quo merito filii Israel tanta bona a Deo receperint. Ad quod bene dicit Rabbi Salomon sapientes respondisse, quod merito patris Abraham, qui filium suum immolavit. unde ad instar Abrahe rex ille volens habere similem a Deo suo fortunam, immolavit filium suum, sed offensus Deus propter crudelitatem illam quia innocentem occidit, et non Deo, sed idolo immolavit, nec ad mandatum Dei, sicut Abraham : ideo potius debuit ei cedere ad demeritum, quia non ad instar exempli Abrahe factum, sed angelus Moabitarum restitit, quia exemplum virtuosum Abrahe in exemplum pernitiosum convertit, allegans coram Deo, quod filii Israel immolaverunt filios suos, et filias suas demoniis, et sic fuit ex quadam (ut ita dicam) rememoratione Dei contra Israel indignatio. Et non valet quod Burgens. obiicit, quia de illo angelo non scribitur. Est enim argumentum Vviklef ab auctoritate negativa, sicut nec scribitur quod rex consuluerit sacerdotes : et tamen in hoc concordat cum Rabbi Salomon Cetera Burgens. argumenta solubilia sunt faciliter.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_3)

Notes :