Nicolaus de Lyra

Capitulum 4

Numérotation du verset 4Rg. 4,1 

Mulier autem quedam de uxoribus prophetarum,
clamabat ad Eliseum dicens : Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Deum1. Et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi.
1 Deum] Dominum Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,2 

Cui dixit Eliseus : Quid vis ut faciam tibi ? Dic mihi quid habes in domo tua. At illa dixit2 : Non habeo ancilla tua quicquam in domo mea, nisi parum olei quo unguear.
2 dixit] respondit Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,3 

Cui ait : Vade et3 pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca.
3 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,4 

Et ingredere et claude ostium tuum4 cum intrinsecus fueris tu et filii tui, et mitte inde in omnia vasa hec, et cum plena fuerint tolles.
4 tuum] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,5 

Ivit itaque mulier et clausit5 ostium super se et super filios suos illi offerebant vasa et illa infundebat.
5 clausit] clusit Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,6 

Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum : Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit : Non habeo. Stetitque oleum.
Numérotation du verset 4Rg. 4,7 

Venit autem illa et indicavit homini Dei et ille : Vade, inquit, vende oleum et redde creditori tuo. Tu autem et filii tui vivite de reliquo.
Numérotation du verset 4Rg. 4,8 

Facta est autem quedam dies, et transiebat Eliseus per Sunam civitatem6. Erat autem ibi mulier magna que tenuit eum ut comederet panem. Cumque frequenter inde transiret divertebat ad eam ut comederet panem.
6 civitatem] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,9 

Que dixit ad virum suum : Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter.
Numérotation du verset 4Rg. 4,10 

Faciamus ergo cenaculum parvum et ponamus ei in eo lectulum et mensam, et sellam, et candelabrum ut cum venerit ad nos maneat ibi.
Numérotation du verset 4Rg. 4,11 

Facta est igitur dies quedam et veniens divertit7 in cenaculum et requievit ibi.
7 divertit] devertit Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,12 

Dixitque ad Giezi puerum suum : Voca Sunamiten istam. Qui cum vocasset eam et illa stetisset coram eo,
Numérotation du verset 4Rg. 4,13 

dixit ad puerum : Loquere ad eam : Ecce sedule in omnibus ministrasti nobis, quid vis ut faciam tibi ? Numquid habes negotium et vis ut loquar regi sive principi militie ? Que respondit : In medio populi mei habito.
Numérotation du verset 4Rg. 4,14 

Et ait : Quid ergo vult ut faciam ei ? Dixitque Giezi : Ne queras, filium enim non habet, et vir eius senex est.
Numérotation du verset 4Rg. 4,15 

Precepit itaque ut vocaret eam. Que cum vocata fuisset et stetisset ad ostium.
Numérotation du verset 4Rg. 4,16 

Dixit ad eam : In tempore isto et in hac eadem hora si vita comes fuerit habebis in utero filium.
At illa respondit : Noli queso domine mi vir Dei, noli mentiri ancille tue. ?
Numérotation du verset 4Rg. 4,17 

Et concepit mulier et peperit filium in tempore et in hora eadem quam dixerat Eliseus.
Numérotation du verset 4Rg. 4,18 

Crevit autem puer, et cum esset quedam dies, et egressus isset ad patrem suum ad messores.
Numérotation du verset 4Rg. 4,19 

Ait patri suo : Caput meum doleo8. At ille dixit puero : Tolle et duc eum ad matrem suam.
8 Caput…doleo] Caput meum caput meum Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,20 

Qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem et mortuus est.
Numérotation du verset 4Rg. 4,21 

Ascendit autem et collocavit eum super lectulum hominis Dei et clausit9 ostium. Et egressa
9 clausit] clusit Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,22 

vocavit virum suum et ait : Mitte mecum obsecro unum de pueris et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei et revertar.
Numérotation du verset 4Rg. 4,23 

Qui ait illi : Quam ob causam vadis ad eum ? Hodie non sunt calende, neque sabbatum. Que respondit : Vadam10
10 vadam] vale Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,24 

Stravitque asinam et precepit puero mina et propera, ne mihi moram facias in eundo et hoc age quod precipio tibi.
Numérotation du verset 4Rg. 4,25 

Profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli. Cumque vidisset eam vir Dei e contra11.
11 e contra] de contra Weber
Ait ad Giezi puerum suum. Ecce Sunamitis illa.
Numérotation du verset 4Rg. 4,26 

Vade ergo in occursum eius et dic ei : Rectene agitur circa te et circa virum tuum et circa filium tuum ? Que respondit : Recte.
Numérotation du verset 4Rg. 4,27 

Cumque venisset ad virum Dei in monte, apprehendit pedes eius et accessit Giezi ut amoveret eam, et ait homo Dei : Dimitte illam, anima enim eius in amaritudine est, et Dominus celavit a12 me et non indicavit mihi.
12 a] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,28 

Que dixit illi : Numquid petivi filium a domino meo ? Numquid non dixi tibi ne illudas me ?
Numérotation du verset 4Rg. 4,29 

Et ille ait ad Giezi : Accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade. Si occurrerit tibi homo non salutes eum, et si salutaverit te quispiam non respondeas illi, et pones baculum meum super faciem pueri.
Numérotation du verset 4Rg. 4,30 

Porro mater pueri ait : Vivit Dominus et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo et secutus est eam.
Numérotation du verset 4Rg. 4,31 

Giezi autem precesserat eos, et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox neque sensus. Reversusque est in occursum eius, et nuntiavit ei dicens : Non surrexit puer.
Numérotation du verset 4Rg. 4,32 

Ingressus est ergo Eliseus domum et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius.
Numérotation du verset 4Rg. 4,33 

Ingressusque Eliseus domum13 clausit14 ostium super se et puerum et oravit ad Dominum.
13 Eliseus domum] om. Weber |
14 clausit] clusit Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 4,34 

Et ascendit et incubuit super eum15,
15 eum] puerum Weber
posuitque os suum super os eius, et oculos suos super oculos eius, et manus suas super manus eius, et incurvavit se super eum et calefacta est caro pueri.
Numérotation du verset 4Rg. 4,35 

At ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc, et ascendit et incubuit super eum et oscitavit puer septies, aperuitque oculos.
Numérotation du verset 4Rg. 4,36 

At16 ille vocavit Giezi et dixit ei : Voca Sunamiten hanc. Que vocata, ingressa est ad eum. Qui ait : Tolle filium tuum.
16 at] et Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,37 

Venit illa et corruit ad pedes eius et adoravit super terram. Tulitque filium suum et egressa est.
Numérotation du verset 4Rg. 4,38 

Et Eliseus reversus est in Galgalam17. Erat autem fames in terra
17 Galgalam] Galgala Weber
et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis : Pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum.
Numérotation du verset 4Rg. 4,39 

Et egressus est unus in agrum, ut colligeret herbas agrestes invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea coloquintidas agri
et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti.
Nesciebat enim quid esset.
Numérotation du verset 4Rg. 4,40 

Infuderunt ergo sociis ut comederent. Cumque gustassent de coctione exclamaverunt dicentes : Mors in olla vir Dei. Et non potuerunt comedere.
Numérotation du verset 4Rg. 4,41 

At ille : Afferte, inquit, farinam. Cumque tulissent18 misit in ollam. Et ait : Infunde turbe ut19 comedat : Et non fuit amplius quicquam amaritudinis in olla.
18 cumque tulissent] et Weber |
19 ut] et Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 4,42 

Vir autem quidam venit de Balsalisa, deferens viro Dei panes primitiarum, et viginti panes ordeaceos et frumentum novum in pera sua. At ille dixit : Da populo ut comedat.
Numérotation du verset 4Rg. 4,43 

Responditque ei minister eius : Quantum est hoc, ut apponam coram centum viris ? Rursum ille : Da ait populo ut comedat. Hec enim dicit Dominus : Comedent et supererit.
Numérotation du verset 4Rg. 4,44 

Posuit itaque coram eis : Qui comederunt et superfuit iuxta verbum Domini.

Capitulum 4

Numérotation du verset 4Rg. 4,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 46vb
Numérotation du verset 4Rg. 4,ad litteram 
marg.| marg.| {879} Mulier. Hic consequenter ponitur miraculum factum per Eliseum ad consolationem vidue, cum dicitur.
marg.| .1. Mulier. Secundum doctores Hebraicos et Latinos ista mulier fuit uxor Abdie, qui ad pascendum prophetas tempore persecutionis Iezabel, ut habetur 3. lib. 18. contraxit debita.
marg.| .2. Et ecce. Dicit Rabbi Salomon quod iste creditor fuit Ioram, qui vivente adhuc patre suo Achab accommodavit Abdie ad usuram. Cetera patent usque ibi :
marg.| .3. Nisi parum id est reficiar aliquantulum ad pulmenti condimentum.
marg.| .4. In gredere. Cum enim fiunt miracula ad confirmationem multitudinis in fide, vel eius consolationem, fiunt in palam : cum autem ad consolationem singularis persone, fiunt communiter magis secrete. Et hoc modo salvator noster filiam Archisynagogi suscitavit a morte, et non permisit ibi aliquem intrare : nisi Petrum et Ioannem, et patrem et matrem {880}puelle, ut habetur Mar. 5. Et hoc modo fecit in hoc loco Eliseus. Cetera patent usque ibi :
marg.| .5. Venit autem. Ad regratiandum sibi, ne ingrata videretur, et ad querendum consilium quid faceret de illo oleo : quia nolebat agere, nisi secundum dispositionem Elisei.
marg.| .6. Facta. Hic consequenter ponitur miraculum factum per Eliseum ad consolationem Sunamitidis devote, et primo mirabiliter fecundatur, secundo mirabilius eius filius suscitatur, ibi : Et egressus. Circa primum dicitur :
marg.| .7. Transibat. In hebreo habetur per Sunem. Erat autem. id est potens, dives, et devote. Dicit Rabbi Salomon quod hec mulier fuit soror Abisac, uxoris David, sed hoc patet falsum, quia post mortem David Salomon regnavit 40. annis. Roboam 17. Abia tribus, et Asa 41. Iosaphat 18. ante regnum Ioram regis Israel : cui Eliseus fuit contemporaneus : et sic ista mulier si fuisset soror Abisac, quando concepit, iam fuisset ad minus 120. annorum. Et si dicatur quod miraculose concepit, non valet : quia quod non habuerat filium, hoc solum fuit propter senectutem viri sui quam allegavit Giezi, et non mulieris.
Numérotation du verset 4Rg. 4,ad litteram 
marg.| {881} .1. Que tenuit eum. id est instanter invitavit.
marg.| .2. Ut comederet. id est acciperet competentem refectionem, quia panis intelligitur omnis cibus ut frequenter dictum est.
marg.| .3. Animadverto. Dicit Rabbi Salomon quod hoc percepit eo quod nulla musca vel alia immunditia super mensam eius residebat. Faciamus. Sequitur :
marg.| .4. Ut cum venerit. decenter accipiatur, sicut decet virum sanctum recipere. Cetera patent usque ibi :
marg.| .5. Numquid. Habebant enim Eliseum in reverentia, eo quod succurrerat exercitui Israel in aque penuria, ut dictum est, cap. preced.
marg.| .6. Que respondit. ita vallata sum amicis meis, quod nullus infert mihi molestiam, et sic non habeo negotium ad regem vel militie principem.
marg.| .7. Et ait scilicet Eliseus Giezi famulo suo, propter quod respondit Giezi, dicens.
marg.| .8. Ne queras quasi d<icat> hoc esset frustra. Cuius causa subditur cum dicitur.
marg.| .9. Filium. qui possit ei in bonis succedere.
marg.| .10. Et vir eius. Ita quod est impotens de cetero ad generandum.
prol.| {882}
marg.| .11. In tempore. In hebreo habetur sic. Intempore isto sicut est tempus vite amplexaberis filium id est anno revoluto vives sana sicut nunc, et amplexaberis filium iam natum, secundum quod exponit Rabbi Salomon
marg.| .12. Noli mentiri. Hebrei dicunt. Noli deficere ancille tue. Verbum enim Hebraicum quod ponitur hic, est equivocum ad mentiri et deficere. Et est sensus secundum Rabbi Salomon Si impetrares mihi filium cito moriturum non esset mihi materia gaudii, sed meroris, et ideo rogo ut non moriatur, sed vivat. Cetera patent usque ibi :
marg.| .13. Collocavit. sperans quod per eius preces suscitaretur, quia petiverat ab eo filium victurum.
marg.| .14. Et clausit. Ne puer mortuus inveniretur et sepeliretur ante adventum Elisei.
marg.| .15. Et egressa. Hic consequenter filius Sunamitidis suscitatur ad preces ipsius.
marg.| .16. Quam ob causam. Ignorabat enim mortem pueri.
marg.| .17. Hodie non sunt. Hoc dixit, quia in illis diebus festivis homines frequentius ibant ad prophetas ad audiendum verbum Dei. Cetera patent usque ibi :
prol.| {883}
Numérotation du verset 4Rg. 4,ad litteram 
marg.| .1. Que respondit. In hoc quod videtur mentita fuisse non oportet eam excusari. Vel potest dici quod sic locuta est in spe resurrectionis filii sui per Eliseum, que fuit materia maioris gaudii quam conceptio vel parturitio.
marg.| .2. Et accessit. Eliseus enim non erat assuetus permittere, quod mulier tangeret ipsum.
marg.| .3. Dimitte. Ut non solum per preces Elisei, sed etiam per lachrymas matris impetraretur resurrectio filii.
marg.| .4. Et dominus. quia spiritus sanctus non semper tangit corda prophetarum, neque de omnibus.
marg.| .5. Numquid petivi filium quasi d<icat> sicut proprio motu mihi filium impetrasti. ita debes eius resurrectionem impetrare, ut verbum tuum sit stabile.
marg.| .6. Accinge. id est dispone te ad currendum velociter et expedite.
marg.| .7. Si occurrerit. id est non commisceas cum eo verba te ab itinere impedientia. Et per talem modum loquitur salvator discipulis ad predicandum missis, Luc. 10.a. Neminem per viam salutaveritis. Giezi. Sequitur :
prol.| {884}
marg.| .8. Et non erat. Dicit Rabbi Salomon quod hoc fuit propter demeritum Giezi, qui non servavit preceptum Elisei, sed occurrentibus sibi hominibus iactanter dicebat se missum ad suscitandum mortuum. Expositores autem nostri dicunt, quod hoc fuit ad designandum quod lex vetus que per baculum designatur, non conferebat gratiam vivificantem, sed hoc facit verbum incarnatum, quod significabatur per extensionem Elisei super puerum, unde dicitur Io. 1.b. Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum.
marg.| .9. Posuitque. Hoc fecit ad ostendendum magnum desiderium ad pueri suscitationem, vel propter causam mysticam iam dictam vel potius propter utrumque.
marg.| .10. Voca. Non vocat eam proprio nomine, ad ostendendum quod habebat cum ea tantam familiaritatem, quod petivisset eius proprium nomen.
marg.| .11. Erat autem. Hic consequenter ponitur miraculum ad consolationem congregationis famelice. Et primo ponitur duplex miraculum. Secundum ponitur ibi : Vir quidam. Primum miraculum est de pulmenti dulcoratione, cuius preparatio ponitur, cum dicitur.
prol.| {885}
Numérotation du verset 4Rg. 4,ad litteram 
marg.| .1. Coque id est discipulorum eorum qui vivebant religiose, ut dictum est supra 2. cap.
marg.| .2. Collegit. que sunt valde amare, et sunt quasi cucurbite silvestres, et folia eius herbe habent quamdam similitudinem cum foliis vitis.
marg.| .3. Nesciebat. Id est quod essent talis amaritudinis.
marg.| .4. Afferte. non quod haberet ex se virtutem dulcorandi, sed hoc factum est meritis Elisei.
marg.| .5. Vir autem. Hic ponitur secundum miraculum de multiplicatione panum, cum dicitur. Vir autem. Due sunt dictiones in hebreo, et Baal ut hic accipitur, est nomen appellativum et significat planiciem seu regionem. Salisa vero est nomen proprium civitatis in illa regione.
marg.| .6. Deferens. Non accipiuntur hic panes promitiarum quales offerebantur in templo Domini, sed dicuntur primitiarum, quia erant de primis frugibus illius anni, hordeum autem primo venit ad maturitatem, maxime in terra illa, ideo subditur :
marg.| .7. Viginti panes. In quo ostenditur numerus panum et materia. Aliqui {886}autem libri habent interpositum ly et, sic, et 20. panes, sed ly et, non est in hebreo nec in libris correctis, nec de textu.
marg.| .8. Et frumentum. In hebreohabetur. Et granatam. frumentum enim non ita cito venit ad maturitatem sicut hordeum, et ideo granum non erat adhuc aptum ut inde fieret panis, poterant tamen spice ille aliquantulum torreri, et sic granum excuti per confricationem.
marg.| .9. Quantum. Erant enim valde parui illi panes, ita quod non sufficerent pro uno homine. Quod patet ex hoc quod ille homo apportaverat panes illos, et granatam intra peram suam, ut dicitur in littera.
marg.| .10. Qui comederunt. Quia illi panes fuerunt miraculose multiplicati propter meritum Elisei. Talis autem multiplicatio potest fieri a Deo dupliciter. Uno modo per additionem alterius materie. Alio modo sine tali additione, quia sicut Deus de nihilo produxit materiam, ita de modica materia vel pauca potest facere magnam et multam, sicut dictum est plenius Gn. 2. de formatione mulieris de costa Ade. Et Io. 6. de multiplicatione quinque panum in manibus salvatoris. Quis autem istorum modorum multiplicationis fuerit in hoc facto, non habetur ex scriptura .
Numérotation du verset 4Rg. 4,moraliter 
marg.| marg.| {879} .1. Mulier autem quedam de uxoribus prophetarum clamabat ad, etc. Dicunt expositores aliqui, quod hec mulier vidua signat ecclesiam, et eius duo filii signant duos populos, s. Gentiles et Iudeos in Christo tamen regeneratos, sed qualiter huius mulieris vir qui est Christus, possit convenienter dici mortuus prout exprimitur in textu, non apparet mihi, quia Rom. 6.b. dicitur. Christus resurgens a mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Propter quod mihi videtur dicendum quod hec mulier vidua significat ecclesiam particularem bono pastore viduatam, et quia tali tempore solet magis illius ecclesie persecutor in surgere. ideo subditur :
marg.| .2. Ecce. id est tyrannus persecutor.
marg.| Ut tollat id est filios ecclesie vult indebite subiicere servituti, et dicuntur isti duo filii propter geminam caritatem scilicet Dei et proximi, quam habere debent ecclesie filii, et in tali casu Christus per Eliseum significatus, ut supra dictum est, ecclesiam consolatur, oleum gratie sue multiplicando, per quod vivit cum filiis suis vita gratie, et pacem habet temporalem cum persecutore. {880}Pro. 16.b. Cum placuerint Domino vie hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem. Aliter per creditorem potest intelligi diabolus, qui defuncto bono pastore solet gregem gravius invadere. Unde discipuli beati Martini dicebant ad eum : Invadunt enim gregem tuum lupi rapaces, et quis a morsibus eorum mortuo pastore prohibebit ? Querit igitur iste creditor post mortem boni pastoris sui filios ecclesie sue subiicere servituti per peccatum mortale, sed Christus per Eliseum significatus precibus ecclesie clamantis ad ipsum, dat abundanter gratie sue oleum, quo filii sui liberantur a servitute diaboli, et ipsa cum filiis in statu gratie nutritur.
marg.| .7. Facta est autem quedam dies, et transibat. Per Sunamitidem que mortificata interpretatur, persona religiosa significatur, que mortua mundo dicitur. Hec autem recipit in hospitio sue mentis Christum per Eliseum significatum, sed ut maneat ibi iugiter, debet ei facere cenaculum id est solarium, per quod significatur supernorum meditatio, Phil. 3.d. Nostra autem conversatio in celis est. Et lectum in quo dormiat, per quem intelligitur pacifica conversatio. Ps. 4.b. In pace in idipsum dormiam et requiescam.
prol.| {881}
Numérotation du verset 4Rg. 4,moraliter 
marg.| Et sellam. Per quam intelligitur stabilitas mentis in bono. Et mensam . Per quam intelligitur scripture sacre lectio. Et cande. per quod intelligitur exemplaris conversatio, Mt. 5.b. Sic luceat lux vestra coram hominibus , ut videant opera vestra, etc. In tali vero loco manet Christus per dilectionem, Ioann. 14. Si quis diligit me, {882} sermonem meum servabit, et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus etc. Huic autem persone datur a Deo filius id est bonus discipulus, qui tamen aliquando diabolo instigante per peccatum moritur, sed per preces boni magistri, qui per matrem hic significatur, eo quod aluit discipulum sicut mater, et per compassionem Christi per Eliseum significati, ad vitam gratie revocatur.
prol.| {885}
Numérotation du verset 4Rg. 4,moraliter 
marg.| Erat autem. Sequitur :
marg.| .1. Coque. Per prophetarum filios intelliguntur religiosi, nam et patres eorum saltem plures habuerunt prophetie spiritum. Per hoc igitur quod factum fuit eis pulmentum, et non fit hic mentio de aliquo condimento, significatur quod religiosi cibo parvo et vili debent esse contenti.
marg.| Mors. Per hoc significatur quod hominibus delicate nutritis in seculo, vita religiosa videtur amara in principio, sed sicut pulmentum per immissionem farine factum fuit sapidum, sic {886}per Dei gratiam et bonam assuefactionem vita religiosa que prius dura videbatur, non solum portabilis, sed etiam suavis efficitur. Per hoc autem econtrario alii deberent confundi, qui fuerunt in seculo satis dure nutriti, et tamen in religione non sufficit eis victus illorum qui fuerunt in seculo dulciter educati.
marg.| .5. Vir autem. Per istum qui obtulit Eliseo panes hordeaceos et frumentum novum, significatur homo exercens se in studio scripture veteris ac novi testamenti ad honorem Christi.
marg.| Da populo. Nam per dictum exercitium sequuntur predicatio et doctrina, quibus reficitur populus Christianus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_4)

Notes :