Capitulum 5
Numérotation du verset
4Rg. 5,1
Naaman princeps militie regis Syrie erat vir magnus apud dominum suum et honoratus. Per illum enim dedit Dominus salutem Syrie. Erat autem vir fortis et dives sed leprosus.
Numérotation du verset
4Rg. 5,2
Porro de Syria egressi fuerant latrunculi,
et captivam duxerant de terra Israel puellam parvulam, que erat in obsequio uxoris Naaman.
Numérotation du verset
4Rg. 5,3
Que ait ad dominam suam : Utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria, profecto curasset eum a lepra quam habet.
Numérotation du verset
4Rg. 5,4
Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens : Sic et sic locuta est puella de terra Israel.
Numérotation du verset
4Rg. 5,5
Dixitque ei rex Syrie : Vade et mittam litteras ad regem Israel. Qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti et sex millia aureos, et decem mutatoria vestimentorum.
Numérotation du verset
4Rg. 5,6
Detulit litteras ad regem Israel in hec verba : Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua.
Numérotation du verset
4Rg. 5,7
Cumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua et ait : Numquid Deus sum ut occidere possim et vivificare ? Quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua ? Animadvertite et videte quot1 occasiones querat adversum me.
1 quot] quod
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 5,8
Quod cum audisset Eliseus vir Dei scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum dicens : Quare scidisti vestimenta tua veniat ad me et sciat esse prophetam in Israel.
Numérotation du verset
4Rg. 5,9
Venit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad ostium domus Elisei.
Numérotation du verset
4Rg. 5,10
Misitque ad eum Eliseus nuntium dicens : Vade et lavare septies in Iordane et recipiet sanitatem caro tua atque mundaberis.
Numérotation du verset
4Rg. 5,11
Iratus Naaman recedebat dicens : Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum lepre et curaret me.
Numérotation du verset
4Rg. 5,12
Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci omnibus aquis Israel ut laver in eis et munder ? Cum ergo vertisset se et abiret indignans,
Numérotation du verset
4Rg. 5,13
accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei : Pater etsi2 rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras, quanto magis quia nunc dixit tibi lavare et mundaberis.
2 etsi] si
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 5,14
Descendit et lavit in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei, et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli et mundatus est.
Numérotation du verset
4Rg. 5,15
Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo. Venit et stetit coram eo et ait : Vere scio quod non sit Deus alius3 in universa terra nisi tantum in Israel.
3 alius]
om. Weber
Obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo.
Numérotation du verset
4Rg. 5,16
At ille respondit : Vivit Dominus ante quem sto, quia non accipiam, cumque vim faceret penitus non acquievit.
Numérotation du verset
4Rg. 5,17
Dixitque Naaman : Ut vis. Sed obsecro, concede mihi servo tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra. Non enim faciet servus tuus ultra4 holocaustum aut victimam diis alienis nisi Domino.
4 servus tuus – ultra]
inv. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 5,18
Hoc autem solum est de quo depreceris Dominum pro servo tuo, quando ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret, et illo innitente super manum meam, si adoravero in templo Remmon adorante eo5 in eodem loco, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re.
5 eo] me
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 5,19
Qui dixit ei : Vade in pace. Abiit ergo ab eo electo terre tempore.
Numérotation du verset
4Rg. 5,20
Dixitque Giezi puer viri Dei :
Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo que attulit. Vivit Dominus quia curram post eum et accipiam ab eo aliquid.
Numérotation du verset
4Rg. 5,21
Et secutus est Giezi post tergum Naaman. Quem cum vidisset ille currentem ad se, desilivit de curru in occursum eius, et ait : Rectene sunt omnia ?
Numérotation du verset
4Rg. 5,22
Et ille ait : Recte. Dominus meus misit me dicens : Modo venerunt ad me duo adolescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum, da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices.
Numérotation du verset
4Rg. 5,23
Dixitque Naaman : Melius est ut accipias duo talenta. Et coegit eum. Ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis, et duplicia vestimenta, et imposuit duobus pueris suis qui et portaverunt coram eo.
Numérotation du verset
4Rg. 5,24
Cumque venisset iam vesperi, tulit de manu eorum, et reposuit in domo. Dimisitque viros et abierunt.
Numérotation du verset
4Rg. 5,25
Ipse autem ingressus stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus : Unde venis Giezi ? Qui respondit : Non ivit servus tuus quoquam.
Numérotation du verset
4Rg. 5,26
At ille ait6 : Nonne ait cor meum in presenti erat quando reversus est homo de curru suo in occursum tui ? Nunc igitur accepisti argentum et accepisti vestes, ut emas oliveta, et vineta, et oves, et boves, et servos, et ancillas.
6 ait]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 5,27
Sed et lepra Naaman adherebit tibi et semini tuo in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix.
Capitulum 5
Numérotation du verset
4Rg. 5,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 47ra
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 47r
b
Numérotation du verset
4Rg. 5,ad litteram
marg.|
marg.| {887}
.1.
Naaman.
Hic consequenter ponuntur miracula Elisei coram infidelibus, et primo circa hoc triplex miraculum ponitur. Secundo scriptura historiam prosequitur 8. ca. Prima in tres, quia primo ponitur miraculum ad Naaman Gentilis conversionem, Secundo ad insidiantium repressionem, c. 6. Tertio ad penitentium consolationem, circa medium 6. capituli ibi :
Factum est
autem
.
Prima adhuc dividitur in tres partes, quia primo Naaman pro curatione destinatur. Secundo a lepra curatur, ibi :
Misitque
Eliseus
.
Tertio Giezi lepra percutitur, ibi :
Dixitque
Giezi.
Circa primum dicitur
Naaman.
Dicunt enim expositores nostri communiter, quod ipse per sapientiam et probitatem suam vastavit latrunculos, qui multum molestabant regnum Syrie, et ideo subditur :
marg.|
.2.
Per illum.
et propter hoc erat magnus et honoratus in regno. Rabbi Salomon dicit quod ipse sagittavit Achab in prelio, ut habetur supra Tertio libro, capitulo ultimo, licet nomen suum ibi non exprimatur, et propter hoc subditur :
Per
illum
quia interfecto Achab Syria fuit liberata a tributo, quod ei reddebatur pro confederatione Banadad cum eo, ut habetur supra, Tetio libro, capitulo 20. et propter hoc fuit elevatus ad principatum militie.
marg.|
.3.
Erat autem vir.
Ad hoc enim fuit lepra percussus, ut per curationem eius mirabilem veniret ad Dei veri fidem quia percusserat Achab idololatram.
prol.|
{888}
marg.|
.4.
Utinam fuisset.
Antequam enim caperetur et in ancillam Naaman venderetur, audierat in terra Israel magnalia que fecerat Eliseus, et per hoc sperabat quod sic posset curari dominus suus. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.5.
Et tulisset secum. In
hebreo habetur :
Centum centenarios,
quorum quilibet valebat centum talenta communia, hec autem accepit pro sumptibus in via, et ad dandum prophete munera.
marg.|
.6.
Ut cures.
hoc est facias curari per prophetam qui est in terra tua.
marg.|
.7.
Scidit vestimenta.
Dicunt expositores nostri communiter, quod hoc fuit eo quod intellexit illud verbum esse blasphematorium sibi potentiam divinam attribuendo, unde subditur :
marg.|
.8.
Numquid Deus.
Modus enim erat Iudeorum scindere vestimenta sua, quando audiebant Dei blasphemiam, unde Mt. 26.f. dicitur. Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens. Blasphemavit.
marg.|
Sed hec expositio non bene consonat littere sequenti, in qua dicitur quod Eliseus eum reprehendit de tali scissione, quod non fecisset si propter reverentiam nominis Domini facta fuisset.
marg.|
Et ideo aliter dicitur quod hoc fecerit ex impatientia, credens quod rex Syrie quereret occasionem movendi bellum contra se petendo ab eo rem, sibi impossibilem. Ideo subditur : Videte.
marg.|
.9.
Prophetam]
Dei veri.
marg.|
.10.
Esse in Israel]
ut sic rex Syrie timeat bellum movere contra populum habentem Deum tante potentie.
Numérotation du verset
4Rg. 5,ad litteram
marg.|
marg.| {889}
.1.
Misitque ad.
Hic consequenter ponitur Naaman curatio, cum dicitur.
marg.|
.2.
Vade et lavare.
Hoc autem sibi mandavit per nuntium, ut Dei potentie magis attribueretur miraculum, eo quod propheta non locutus fuit cum eo, nec eum tetigit sicut credebat Naaman, credens quod in ipso propheta esset aliqua virtus curandi ipsum.
marg.|
.3.
Iratus Naaman.
Eo quod per talem modum se curari non sperabat, cum fluvii Syrie essent ita boni vel meliores, sicut fluvius Iordanis, nec tamen habebant aliquam virtutem.
marg.|
.4.
Si rem grandem,
etc id est difficilem.
marg.|
.5. Dixisset tibi propheta certe facere debueras. Quanto magis, quia nunc dixit tibi, lavare et mundaberis. Descendit et lavit. Et multo magis rem facilem quam tibi mandavit.
marg.|
.6.
Et restituta est caro eius sicut pueri parvuli, et mundatus est.
Que est purior quam in etate virili aut senili, quia caro ad generata per alimentum, quanto procedit ulterius, tanto fit impurior, sicut vinum per admistionem aque, ut habetur 1. de Generatione.
marg.|
.7.
Reversusque est ad virum Dei cum universo,
etc. Ut ostenderet se gratum Deo et prophete de sua curatione. Ideo subditur :
marg.|
.8.
Vere scio.
Et sic fidem unius Dei quam conceperat corde, confessus est ore, secundum dictum Apostoli Ro. 10.b. Corde creditur
{890}
ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.
marg.|
.9.
Obsecro.
id est munera gratanter et devote oblata.
marg.|
.10.
Vivit dominus.
ut ostenderet se non querere sua, sed anime sue et corporis salutem.
marg.|
.11.
Ut tollam.
Animalia sunt genita ex equo et asina, sicut mulus econtrario, scilicet ex equa et asino.
marg.|
.12.
De terra
scilicet Israel, quam reputabat sanctam propter cultum Dei ibi existentem, intendebat enim ex ea facere altare in domo sua. secundum quod dicitur Ex. 20. Altare de terra facietis mihi, et ibi immolate Deo celi. Ideo subditur : Non enim
faciet
. Sequitur : Hoc autem. Et subditur :
marg.|
.13.
Si adoravero in.
non idolum, sed Deum verum.
marg.|
.14.
Ut ignoscat.
quia non possum istud bono modo evitare.
marg.|
.15.
Qui dixit ei. Vade in pace.
Acquiescendo petitioni sue : sed quia non solum adorare idolum, sed etiam simulare hanc adorationem est peccatum : ideo dicunt hic aliqui, quod quia Naaman erat neophytus, ideo in hoc sibi dispensavit Eliseus, et similiter quod posset edificare ad offerendum sacrificia extra templum, et etiam extra totam terram Israel. Sed istud non videtur convenienter dictum. Primo, quod Naaman fuerit neophytus, quia{891}proprie loquendo neophytus dicitur de novo conversus ad aliquam legem, sicut circumcisus de novo apud Iudeos, et baptizatus apud Christianos. Naaman vero non fuit conversus ad Iudaismum, quia non fuit circumcisus, nec per consequens ad legem Mosaicam obligatus, sed credidit Deum qui colebatur a filiis Israel esse verum Deum et ab omnibus colendum, quod et multi Gentiles fecerunt, et sine legis Mosaice observantia salvati fuerunt, quia ad ipsam non tenebantur, sicut alias diffusius dictum est. Secundo, quia ea que sunt, per se mala non sunt dispensabilia, quia non possunt bene et absque peccato fieri, de quibus est simulatio idololatrie, et ideo non videbitur benedictum quod Eliseus in hoc ipsi Naaman dispensaverit, sed solum ei declaravit illud esse ibi licitum, quod timebat esse illi citum, sicut solent facere conscientie timorose, habebat enim iste Naaman officium sustentandi regem, quia sicut regine modo per milites sustentantur, ita similiter tunc temporis reges per principes magis sibi propinquos, istud autem non erat illicitum de natura sua, equaliter enim poterat fieri extra templum idoli sicut et intra, sicut si aliqua puella Christiana capta a Saracenis esset obsequio alicuius domine deputata ad deportandum caudam sue vestis, non videtur illicitum, quod eam portaret intra phanum Mahometi sicut et extra, dum tamen hoc non faceret ob reverentiam aliquam Mohameti, sed solum intendens suum officium exequi. Et hoc petebat Naaman ab Eliseo scilicet quod idem officium quod licite faciebat Domino suo extra phanum idoli, posset sibi facere intra, non ad aliquam idoli reverentiam, sed ne incurreret Domini sui offensam, et hoc concessit ei Eliseus, quia non erat illicitum, ut dictum est. Tertio, non videtur bene dictum, quod ei dispensaverit de altari construendo, et ibidem offerendo, non solum extra Hierusalem, sed etiam extra Iudeam, quia illud solum fuit prohibitum Iudeis post templi edificationem, et quando arca Domini habuit stabilem mansionem, prout dictum fuit Dt. 2. et 1Rg. 7. Naaman vero non tenebatur ad legem Mosaicam, ut predictum est, et ideo poterat alibi licite Deum colere, altare ad hoc edificando {892}et etiam offerendo, sicut filii Israel ante legem datam, ut patet de Abraham, Isaac, et Iacob in Gene. In pluribus, locis. Quod autem ad hoc Naaman, petiit onus duorum burdonum de terra Israel, fuit ex speciali devotione, ut dictum est, licet ad hoc non teneretur, et ideo circa hoc non fuit aliqua dispensatio, sed licita concessio.
Numérotation du verset
4Rg. 5,ad litteram
marg.|
.1.
Dixitque.
Hic consequenter describitur ipsius Giezi infectio propter multiplex eius peccatum in facto, quorum primum fuit cupiditas, que est radix omnium malorum, ut dicit Apostolus 1. Timoth. 6. et hoc notatur cum dicitur. Pepercit licet enim prophete non acciperent aliquid quasi pretium prophetie, quia tamen pauperes erant, vivebant de oblatis sibi curialiter et devote.
marg.|
.2.
Desiliit.
Propter reverentiam Domini sui, et gratitudinem beneficii sibi collati.
marg.|
.3.
Dominus meus. In
hoc mentiebatur, et sic fuit peccatum secundum.
marg.|
.4.
Melius est ut accipias
scilicet cuilibet iuveni unum. In hebreo habetur : Iura mihi scilicet quod miserit te Eliseus, et accipe duo talenta, et secundum hoc fuit hic tertium peccatum scilicet periurium
marg.|
.5.
Et imposuit.
id est duobus de servis Naaman.
marg.|
.6.
Cumque venisset.
ne Eliseus eos videret et perciperet, quod Giezi aliquid a Naaman accepisset, et sic commisit quartum peccatum scilicet furtum rei notabilis.
marg.|
.7.
Unde venis.
Non querit ex ignorantia, quia in spiritu factum viderat ut postea subditur, sed ut eius responsione eum de mendacio convinceret, unde subditur :
marg.|
.8.
Non ivit.
Quia mentiebatur ei qui habebat spiritum sanctum sicut Ananias et Saphira Petro, ut habetur Act. 5. Ideo subditur eius iusta punitio, cum dicitur.
marg.|
.9.
Sed et lepra.
id est eadem species lepre quam habuit ante curationem suam.
marg.|
.10.
Egressus.
qui leprosi separabantur a cohabitatione hominum sanorum, ut habetur Lv. 13.
marg.|
.11.
Quasi nix.
Color enim albidus et transparens est signum lepre, sicut habetur Lv. 13. prout ibi plenius dictum fuit.
Numérotation du verset
4Rg. 5,moraliter
marg.|
marg.| {887}
.1.
Naaman princeps.
Per Naaman qui erat leprosus, potest intelligi quilibet infidelitatis lepra percussus. Per Eliseum vero dominus noster Iesus Christus, ut ostensum est supra Per Iordanem vero fluvium baptismi sacramentum, eo quod in Iordane {888}fuit institutum, quando dominus noster Iesus Christus tactu sue sanctissime carnis vim regenerativam dedit aquis. Igitur per Naaman intelligitur quilibet Iudeus vel Gentilis seu alius infidelis, qui audita fama de Christi miraculis venit ad ipsum per fidem, cui dicit Eliseus id est Christus.
Numérotation du verset
4Rg. 5,moraliter
marg.|
marg.| {889}
.2.
Vade et lavare
id est recipe baptismum, quia dicitur Io. 3.a. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Quod autem dicitur. Lavare septies, non est referendum ad baptismi receptionem, quia recipitur semel tamen, sed ad septi formem gratiam spiritus sancti que confertur in baptismo.
marg.|
.6.
Et restituta.
quia per baptismum devote receptum mundatur homo totaliter de peccatis, et recuperat mentis innocentiam.
marg.|
.8.
Vere scio.
Per quod designatur quod adultus baptizatus debet {890}Deo regratiari de sua regeneratione spirituali. Aliter potest dici quod per Naaman leprosum significari potest quilibet infectus per mortale peccatum, qui audita per predicatorem iustitia Dei et eius misericordia, contritionem concipit, et ad ipsum per penitentiam veram accedit, et lavatur in Iordane id est lachrimis penitentie, que bene significatur per Iordanem, eo quod interpretatur rivus iudicii. Lachryme vero dicte fluunt ex divini iudicii consideratione, et cum sic lavatur ad mentis munditiam restauratur.
Numérotation du verset
4Rg. 5,moraliter
marg.|
marg.| {891}
.1.
Dixitque Giezi puer.
Per istum Giezi, qui currens post Naaman accepit ab eo munera, significatur cupidus in ecclesia, qui {892}pro collatione spiritualium querit, vel repetit temporalia, et sicut lepra Naaman adhesit Giezi et semini eius, sic vitium simonie adheret isti et suis sequacibus.
Numérotation du verset
4Rg. 5,additio
prol.|
{893}In capitulo 5. ubi dicitur in postilla : Sed istud non videtur
convenienter
dictum. Primo quia Naaman fuit neophytus etc.
prol.|
Licet Naaman non fuit conversus ad Iudaismum neque circumcisus, fuit tamen neophytus, quia de novo conversus ad legem nature, quam hactenus non servabat, secundum quam est illicitum adorare idolum, et etiam simulare talem adorationem, prout ipsemet postil. asserit in hoc loco, dicens quod simulatio idololatrie est per se mala, sed omnia que sunt per se mala illicita sunt de iure nature, cuius principale principium est quod bonum est persequendum et malum est vitandum ut communiter tenetur. Sed advertendum est, quod licet idololatria et eius simulatio sint illicita de iure nature, tamen illud quod habet speciem illius simulationis seu adorationis si non sit adoratio nec eius simulatio, non videtur illicitum de iure nature, ut patet in presenti casu. Si Naaman intransphanum idolorum, exercendo officium suum in sustentando dominum suum non adoraret idolum, neque etiam simularet se adorare, neque talem adorationem seu simulationem intenderet, adhuc tamen est ibi species mali, quia his qui talia non bene discernunt apparere posset ipsum intrare causa adorandi, sicut et dominus suus intrabat. Quod licet de iure nature non sit prohibitum, prohibetur tamen de iure divino, teste Apost. 1. ad Thes. 5.d. Ab omni specie mali abstinete vos. unde declarationem huius videtur petere Naaman. Et Eliseus declaravit sibi non esse illicitum, et hoc non dispensando, quia Eliseus non habebat potestatem dispensandi generaliter, sed hoc solum sibi declaravit.
Numérotation du verset
4Rg. 5,additio 2
prol.|
in eodem capitulo 5. ubi dicitur in postilla, in hebreo habetur :
Iura,
scilicet quod miserit te Eliseus.
prol.|
Verbum hel quod hic ponitur in hebreofrequentatur in Sacra Scriptura, et quandoque in translatione nostra interpretatur incipere ut Dt. 1.a. ubi dicitur, Incepit Moyses explanare legem, et in aliis quandoque interpretatur iurare, ut Ex. 2.d. Iuravit Moyses habitare cum Iethro. Sed secundum Hebraicam veritatem verbum istud equivocum est, nihil aliud signans ubicumque ponitur nisi {894}actum volendi. Itaque cum dicitur. Incepit Moyses explanare, non dicit, nisi voluit Moysen explanare. Similiter ubi dicit. Iuravit habitare, nil aliud dicit, nisi voluit habitare, unde in hoc loco dicebat Naaman Giezi, quod vellet accipere duo talenta, nec fit aliqua mentio de iuramento.
Numérotation du verset
4Rg. 5,replica
prol.|
REPLICA. In capitulo 5. ubi postilla adducit dicit. Naaman Syrum non conversum fuisse ad Iudaismum per consequens non neophytum, sicut quidam dixerunt. Burgens. obiicit, dicens, quamvis Naaman non fuerit conversus ad Iudaismum, tamen fuit conversus ad legem nature quam hactenus non servabat, ideo debuit dici neophytus. Sed assumptum videtur falsum, quia secundum Apostolum ad Rom. 2. et gentes ea que legis sunt naturaliter faciunt, ergo non minus Naaman quam alius. Nec sequitur : Ignoravit unum verum Deum, et eius cultum, quem nunc professus est. Igitur tunc primo conversus est ad legem nature, nam ipse sicut et cetere gentes facit opera legis nature, iuxta principia illius legis naturaliter impressa quamvis non perfecte intellexit et fecit. Unde sicut Iudei legis transgressores, et Christiani mali per penitentiam, vel per predicationem conversi, non dicuntur neophyti, sic nec Naaman, nec alii sub lege nature imperfecte viventes. Habuit enim Naaman ex habitu illius legis, quod species mali sit ab omnibus naturaliter vitanda, si tamen commode vitari non posset esse culpam venia dignam. Intelligens denique ex miraculosa cura circa eum in nomine Dei Israel facta solum illum verum Deum esse, et eum solum adorandum : hanc conclusionem elicuit, quod de cetero idola colere nollet, sed Deum Israel in omni loco etiam in templo Remmon, quando iuxta suum officium quod in littera exprimitur intrare cum rege oporteret : qui ingressus quia speciem mali pretendere posset venit expiandus : supplicavit igitur Eliseo, ut pro huiusmodi expiatione Deum deprecari vellet. Et annuit Eliseus, dicens. vade in pace. Frustra igitur dicit Burgens. quod Eliseus hoc declaravit, quod exercitium sui officii speciem mali haberet, quia Naaman hoc ex lumine naturali vidit, et quia ab Eliseo petivit solum orationem pro se ad Deum, non dispensationem, sicut quidam dicunt, nec declarationem, sicut Burgens. dicit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_5)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_5)
Notes :