Capitulum 8
Numérotation du verset
4Rg. 8,1
Eliseus autem locutus est ad mulierem cuius vivere fecerat filium dicens : Surge. Vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque repereris. Vocabit1 enim Dominus famem et veniet super terram septem annis.
1 vocabit] vocavit
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 8,2
Que surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei. Et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philistiim diebus multis.
Numérotation du verset
4Rg. 8,3
Cumque finiti essent anni septem reversa est mulier de terra Philistiim, et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua et agris suis.
Numérotation du verset
4Rg. 8,4
Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens : Narra mihi omnia magnalia que fecit Eliseus.
Numérotation du verset
4Rg. 8,5
cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset apparuit mulier cuius vivificaverat filium clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis dixitque Giezi : Domine mi rex, hec est mulier et hic filius eius quem suscitavit Eliseus.
Numérotation du verset
4Rg. 8,6
Et interrogavit rex mulierem que narravit ei vera esse2. Deditque ei rex eunuchum unum dicens : Restitue ei omnia que sua sunt, et universos reditus agrorum a die qua reliquit terram usque ad presens.
2 vera esse]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 8,7
Venit quoque Eliseus Damascum et Benadab rex Syrie egrotabat. Nuntiaveruntque ei dicentes : Venit vir Dei huc.
Numérotation du verset
4Rg. 8,8
Et ait rex ad Azael : Tolle tecum munera et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum dicens : Si evadere potero de infirmitate mea hac ?
Numérotation du verset
4Rg. 8,9
ivit igitur Azael in occursum eius habens secum munera et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo ait : Filius tuus Benadab rex Syrie misit me ad te dicens : Si sanari potero de infirmitate mea hac ?
Numérotation du verset
4Rg. 8,10
Dixitque ei Eliseus : Vade dic ei : Sanaberis. Porro ostendit mihi Dominus, quia morte morietur.
Numérotation du verset
4Rg. 8,11
Stetitque cum eo et conturbatus est usque ad suffusionem vultus. Flevitque vir Dei.
Numérotation du verset
4Rg. 8,12
cui Azael ait : Quare dominus meus flet ? At ille respondit : Quia scio que facturus sis filiis Israel mala. Civitates eorum munitas igne succendes et iuvenes eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et pregnantes divides.
Numérotation du verset
4Rg. 8,13
Dixitque Azael : Quid enim sum servus tuus canis ut faciam rem istam magnam ? Et ait Eliseus : Ostendit mihi Dominus te regem Syrie fore.
Numérotation du verset
4Rg. 8,14
Qui cum recessisset ab Eliseo venit ad dominum suum. Qui ait ei : Quid tibi dixit Eliseus ? At ille respondit : Dixit mihi recipies3 sanitatem.
3 recipies] recipiet
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 8,15
Cumque venisset dies altera, tulit stragulum4 et infudit aqua et expandit super faciem eius quo mortuo regnavit Azael pro eo.
4 stragulum] sagulum
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 8,16
Anno quinto Ioram filii Achab regis Israel5 regnavit Ioram filius Iosaphat rex Iuda.
5 Israel] + et Iosaphat regis Iuda
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 8,17
Triginta duorum erat annorum cum regnare cepisset et octo annis regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset
4Rg. 8,18
Ambulavitque in viis regum Israel sicut ambulaverat domus Achab. Filia enim Achab erat uxor eius et fecit quod malum est coram Domino.
Numérotation du verset
4Rg. 8,19
Noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum suum sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis eius cunctis diebus.
Numérotation du verset
4Rg. 8,20
In diebus eius recessit Edom ne esset sub Iuda et constituit sibi regem.
Numérotation du verset
4Rg. 8,21
Venitque Ioram Seira et omnis exercitus6 cum eo. Et surrexit nocte percussitque Idumeos qui eum circumdederant et principes curruum. Populus autem fugit in tabernacula sua
6 exercitus] currus
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 8,22
Recessit ergo Edom ne esset sub Iuda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo.
Numérotation du verset
4Rg. 8,23
Reliqua autem sermonum Ioram et universa que fecit, nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset
4Rg. 8,24
Et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David et regnavit Ochozias7 filius eius pro eo.
7 Ochozias] Ahazias
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 8,25
Anno duodecimo Ioram filii Achab regis Israel regnavit Ochozias8 filius Ioram regis Iude.
8 Ochozias] Ahazias
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 8,26
Viginti duorum annorum erat Ochozias9 cum regnare cepisset et uno anno regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israel,
9 Ochozias] Ahazias
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 8,27
et ambulavit in viis domus Achab et fecit quod malum est coram Domino sicut domus Achab. Gener enim domus Achab fuit.
Numérotation du verset
4Rg. 8,28
Abiit quoque cum Ioram filio Achab ad preliandum contra Azael regem Syrie in Ramoth Galaad et vulneraverunt Syri Ioram.
Numérotation du verset
4Rg. 8,29
Qui reversus est ut curaretur in Iezrael quia vulneraverant eum Syri in Ramoth10 preliantem contra Azael regem Syrie. Porro Ochozias11 filius Ioram rex Iuda descendit invisere Ioram filium Achab in Iezrael quia egrotabat ibi12.
10 Ramoth] Rama
Weber
|
11 Ochozias] Ahazias
Weber
|
12 ibi]
om. Weber
|
Capitulum 8
Numérotation du verset
4Rg. 8,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 47va
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 47vb
Numérotation du verset
4Rg. 8,ad litteram
marg.|
marg.| {905}
.1.
Eliseus.
Narratis Elisei miraculis pro maiori parte, hic consequenter scriptura revertitur ad persecutionem historie. et quia historie regum et prophetarum contemporaneorum simul currebant, ideo primo describuntur aliqua facta ad Elisei insinuationem. secundo pertinentia ad regni Iude persecutionem, ibi : Anno
5
Prima in duas secundum duo prenuntiata ab Eliseo. secunda ibi : Venit ergo. Prima autem est de peregrinatione mulieris Sunamitis ad dictum Elisei, cum dicitur.
marg.|
.2.
Locutus est.
Erat enim solicitus de puero tanquam de creatura sua, quia eius conceptionem et resurrectionem impetraverat : ut patet ex dictis 4 capitulo et de matre que ei plura beneficia fecerat.
marg.|
.3.
Peregrinare
scilicet commodum tuum. In tali enim necessitate poterant filii Israel inter infideles habitare, absque tamen participatione cum eis in peccatis.
marg.|
.4.
Vocabit enim
id est ex eius ordinatione veniet. Dicit Rabbi Salomonquod ista fuit fames de qua loquitur Iohel propheta.
marg.|
marg.| {906}
.5.
Et ingressa est ut.
Quia tempore sue absentie aliqui invaserant bona sua iniuste.
marg.|
.6.
Rex autem loquebatur.
Ex hoc videtur, quod istud accidit antequam lepra percuteretur : quia non est verisimile, quod rex cum leproso tandiu loqueretur. frequenter enim in Sacra Scriptura prius facta posterius scribuntur. nec ista locutio Giezi cum rege ponitur hic nisi propter ingressum huius mulieris ad regem.
marg.|
.7.
Deditque ei rex eunuchum
id est unum de servis sibi assistentibus.
marg.|
.8.
Restitue ei
scilicet possessiones et fructus ab aliis occupatos : et hoc fecit rex propter reverentiam miraculi ab Eliseo facti in filio mulieris.
marg.|
.9.
Venit quoque.
Hic ponitur secundum, scilicet denuntiatio mortis Benadad et substitutio Hazaelis cum dicitur.
marg.|
.10.
Benadad rex Syrie.
Dicit Iosephus : quod quando iste Benadad cognovit se fugatum fuisse de obsidione Samarie cum tanto damno, sicut dictum est cap. preced. et cum hoc nullo hoste eum invadente, pre dolore hanc infirmitatem incurrit.
marg.|
.11.
Consule dominum.
Expertus enim alias fuerat, quod haberet notitiam futurorum.
Numérotation du verset
4Rg. 8,ad litteram
marg.|
marg.| {907}
.1.
Habens secum.
Locutio est hyperbolica, ad designandum quod portabat magna bona et plurium specierum.
marg.|
.2.
Filius.
Humiliter loquitur, ut impetraret prophete responsum.
marg.|
.3.
Dic ei. In
hebreo habetur : Dic ei vivens vives : et dicit Rabbi Salomonquod dixit hoc pro Hazaele : vivens vives id est regnabis post eum, hoc dicens ut excuset prophetam a mendacio. Sed hec expositio videtur esse multum extorta, et ideo dicunt alii, quod Eliseus non dixit hoc Hazaeli imperative seu inductive, sed tantum prophetice : et ideo non est accipiendum in sensu quem fecit sed pro quo fit. sic : Dic ei id est dicens : quia propheta videbat eum sic sibi dicturum de futuro. Sciendum tamen quod hec dictio lo, in hebreo scribitur dupliciter. Uno modo per Lamed et Vau : et tunc significat idem quod ei. Alio modo per Lamed et Aleph : et tunc significat idem quod non. Hebrei enim non habent litteram, o : sed pro ea aliquando utuntur Aleph, aliquando Vau : in hoc autem loco scribitur per Lamed et Aleph ; sed punctatur acsi describeretur per Vau. puncta vero non sunt de substantia littere apud Hebreos, nec fuerunt a principio litterarum : sed inventa postea ad facilius legendum. Et ideo videtur quod a principio hic fuit sensus huius littere. Dic : non sanaberis, vel non vives et sic nulla est difficultas in salvando veritatem dicti prophete, quamvis, Hazael oppositum magistro suo retulerit, quem non oportet de mendacio excusare.
marg.|
.4.
Stetitque cum
id est continuit se a fletu quantum potuit.
marg.|
.5.
Quare dominus.
sic eum alloquitur propter reverentiam prophetie.
marg.|
.6.
Et pregnantes. In
quo apparet maxima crudelitas.
marg.|
.7.
Quid enim sum quasi d<icat>
non sum ita potens, quod possem tanta facere : et si possem, non sum tam crudelis vel caninus quod vellem.
marg.|
.8.
Tulit stragulum
id est pannum qui extenditur super lectum.
marg.|
.9.
Et infudit.
Dicunt aliqui, quod hoc fecit ad refrigerandum regem, qui nimio calore affligebatur. Alii dicunt et probabilius ut videtur, quod hoc fecit ad suffocandum eum occulte. unde dicit Iosephus quod strangulavit eum desiderio resignandi post eum, sicut dixerat propheta.
marg.|
marg.| {908}
.10.
Anno quinto.
Hin consequenter describitur persecutio regni Iude, tempore Ioram filii Iosaphat, et tunc hoc nomen Ioram fuit equivocum ad regem Israel, et ad regem Iuda. Primo ergo describitur regnum Ioram regis Iude. secundo filii eius Ochozie, ibi : Anno duodecimo. Circa primum dicitur ; Anno 5 Ioram filii Achab regis Israel. In aliquibus libris additur ; Iosaphat regis Iude et merito, quia sic est in hebreo, et est sensus, quod quinque anni primi regni Ioram filii Achab, et quinque ultimi regni Iosaphat simul concurrerunt. Sed contra hoc videtur quod dictum est supra c. 3. quod Ioram filius Achab cepit regnare anno 18. regis Iosaphat. Iosaphat autem regnavit 25. annis : ut habetur supra 3. libri capitulo ult. et sic Ioram filius Achab regnavit cum eo non solum 5. annis, sed 7. Dicendum quod Ochozias frater Ioram ex casu de cenaculo suo incurrit languorem, ut habetur supra 1 capitulo et extunc Ioram frater eius gubernavit regnum. et secundum hoc aliquando computatur tempus regni sui extunc et fuit 18. anno Iosaphat regis Iude in fine illius anni, et sic regnavit cum eo 7. annis. Aliquando vero accipitur tempus regni sui a tempore mortis fratris sui, et sic regnavit cum Iosaphat 5. annis Et eodem modo regnum Ochozie aliquando computatur usque ad mortem eius, aliquando solum usque ad casum predictum. unde fuit impotens ad regendum, et secundum hec et similia frequenter variantur numeri annorum in Scriptura .
marg.|
.11.
Regnavit.
Loquitur hic scriptura de regno eius post mortem patris ; tamen ante ceperat regnare vivente patre, sicut dictum fuit supra 3. libri capitulo ult.
marg.|
.12.
Ambulavitque
id est in malis eorum cuius causa subditur :
marg.|
.13.
Filia enim. In
fra eo. c. dicitur quod Athalia uxor huius Ioram fuit filia Amri patris Achab, sed mortuo patre Achab eam nutrivit, et sic dicitur eius filia. Vel potest dici quod fuit filia Achab ; et tamen dicitur filia Amri (quia filii filiorum dicuntur filii parentum) que fuerat nutrita in idololatria, ad quam per ipsam fuit tractus maritus suus. Nec mirum quia et Salomon sapientissimus per uxores suas ad hoc fuit tractus, ut habetur supra 3. lib. c. 11.
prol.|
{909}
Numérotation du verset
4Rg. 8,ad litteram
marg.|
.1.
Noluit.
quamvis meruisset propter regis et populi cum sequentis malitiam, diminuit tamen eius potestatem, unde subditur :
marg.|
.2. In
diebus eius
id est Idumea.
marg.|
.3.
Et constituit.
A tempore enim David usque nunc non fuerat ibi rex proprie dictus, sed prefectus per regem Iuda positus.
marg.|
.4.
Et surrexit nocte.
Glossa Rabbi Salomon is qui habitabant prope regnum suum, non tamen tantum prevaluit quod eos posset redigere sub tributo sicut prius.
marg.|
.5.
Tunc recessit et Lobna,
etc. Quedam civitas est de regno Iude fortis et potens que regi rebellavit, quia erat prope terminos Edom, ut habetur Iosue 15. et coniunxit se Idumeis in hac rebellione.
marg.|
.6. etc.
Sepultusque.
Non tamen fuit sepultus in sepulchris regalibus, {910}ut patet 2Par. 21.
marg.|
.7.
Anno,
etc. Hic consequenter describitur persecutio regni Iude sub Ochozia filio Ioram, cuius malitia subditur, cum dicitur.
marg.|
.8.
Et ambulavit.
qui fuit idololatra pessimus, ut patet ex dictis supra 2. lib. etc. malitia ipsis Ochozie subditur : cum dicitur.
marg.|
.9.
Gener
id est genitus : quia mater sua fuit filia Achab, vel soror, secundum alios, ut dictum est.
marg.|
.10.
Abiit.
propter istam affinitatem, et ut ibi interficeretur propter suam malitiam secundum Domini sententiam : ut habetur cap. 2.
marg.|
.11.
Qui reversus
scilicet Ioram filius Achab. dimisit tamen ibi exercitum ut ex Domini voluntate ibi fieret conspiratio contra eum ipso absente, et contra domum Achab sicut predixerat Elias.
Numérotation du verset
4Rg. 8,moraliter
marg.|
marg.| {905}
.1.
Eliseus.
Per mulierem istam que cum domo sua ad verbum Elisei terram suam exivit ut evaderet famem in ea de propinquo futuram, significatur persona quecumque devota instinctu Spiritus Sancti exit civitatem vel villam suam ad evadendum panis vite defectum : qui panis est Dei verbum et Eucharistie sacramentum, qui defectus contingit in terris interdicto suppositis, in quibus non est divinorum celebratio solemnis : {906}nec per consequens predicatio ita solemniter celebratur sicut ante. propter quod dicta persona se transfert ad alium locum : ubi solenniter celebrantur divina.
marg.|
.8.
Restitue ei.
per hoc enim quod dicta mulier peracta peregrinatione sua consecuta fuit integre suam hereditatem de mandato regis, significatur quod persone circa divina devote peracta peregrinatione vite presentis, si fuerint omnino purgate de mandato regis glorie statim consequuntur hereditatem patrie celestis.
Numérotation du verset
4Rg. 8,11
allegoriter
allegoriter
marg.|
marg.| {907}†
Flevitque vir Dei.
Allegor<iter> per hunc Dei virum significatur homo Christus qui dicitur vir Dei in quantum eius humanitas coniuncta fuit Deo in supposito verbi. Ipse vero videns mala futura super civitatem Ierusalem et populum iudeorum, {908}de quo erat secundum carnem, flevit per compassionem ut habetur Luce 9.a
sicut Eliseus flevit videns in spiritu mala que facturus erat Hazael populo Israel.
a Lc. 9.
Numérotation du verset
4Rg. 8,11
moraliter
moraliter
marg.|
<Moraliter> autem per fletum Elisei significatur compassio cuiuslibet persone bone in malo proximi sui iam presenti vel de proximo imminente.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_8)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_8)
Notes :