Biblia communis

Capitulum 3

Numérotation du verset Est. 3,1 
Post hec rex Assuerus
exaltavit
Aman
filium Amadathi qui erat de stirpe Agag
et posuit solium eius super omnes principes quos habebat.
Numérotation du verset Est. 3,2 
Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua1 et adorabant Aman, sic enim eis preceperat imperato, solus Mardocheus
non flectebat genu nec2 adorabat eum.
1 genua Ed1455 Rusch Clementina ] genu Weber
2 nec ΩJ Rusch ] neque Weber
Numérotation du verset Est. 3,3 
Cui dixerunt pueri regis3
qui ad fores palatii residebant4 : Cur preter ceteros non observas mandatum5 regis ?
3 pueri regis Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
4 residebant Ed1455 Rusch ] presidebant Weber
5 mandatum Ed1455 Rusch Clementina cum hebr. ] mandata Weber
Numérotation du verset Est. 3,4 
Cumque hoc crebrius dicerent et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in sententia. Dixerat enim eis se esse Iudeum.
Numérotation du verset Est. 3,5 
Quod cum audisset {t. 2 : Erfurt, f. 181vb ; facsim., p. 362b} Aman et experimento probasset quod Mardocheus non sibi flecteret genu, nec se adoraret, iratus est valde
Numérotation du verset Est. 3,6 
et pro nihilo duxit
in unum Mardocheum
mittere manus suas audierat enim quod esset gentis Iudee magisque voluit omnem Iudeorum
qui erant in regno Assueri perdere nationem.
Numérotation du verset Est. 3,7 
Mense primo cuius vocabulum est nisan,
anno duodecimo regni Assueri missa est sors in urnam,
que hebraice dicitur phur coram Aman,
quo die et quo mense gens Iudeorum
deberet interfici et exivit mensis duodecimus qui vocatur adar.
Numérotation du verset Est. 3,8 
Dixitque Aman
regi Assuero : Est populus
per omnes provincias regni tui
dispersus
et a se mutuo separatus, novis utens legibus et cerimoniis,
insuper et regis scita contemnens
et optime nosti
quod non expediat regno tuo ut insolescat
per licentiam.
Numérotation du verset Est. 3,9 
Si tibi placet, decerne, ut pereat
et decem millia talentorum
appendam arcariis
gaze tue.
Numérotation du verset Est. 3,10 
Tulit ergo rex annulum
quo utebatur de manu sua
et dedit
eum Aman filio Amadathi de progenie Agag hosti Iudeorum
Numérotation du verset Est. 3,11 
dixitque ad eum : Argentum quod tu6 polliceris tuum sit,
de populo age quod tibi placet.
6 tu Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Est. 3,12 
Vocatique sunt scribe regis mense primo nisan, tertia decima die eiusdem mensis7 et scriptum est ut iusserat Aman ad omnes satrapas regis et iudices provinciarum diversarumque gentium, ut queque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri et {t. 2 : Erfurt, f. 182ra ; facsim., p. 363a} littere signate ipsius8 annulo
7 eiusdem mensis ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] mensis eiusdem ΩJM, eius Weber
8 signate ipsius] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 3,13 
misse sunt per cursores regis ad universas provincias
ut occiderent atque delerent omnes Iudeos, a puero usque ad senem parvulos et mulieres uno die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi qui vocatur adar et bona eorum diriperent.
Numérotation du verset Est. 3,14 
Summa autem epistolarum hec fuit, ut omnes provincie scirent et pararent se ad predictam diem.
Numérotation du verset Est. 3,15 
Festinabant cursores qui missi erant regis imperium explere9. Statimque in Susis pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium et cunctis Iudeis10 qui in urbe erant flentibus.
9 regis imperium – explere ΩSM Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
10 Iudeis Rusch Clementina ] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Est. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=24&chapitre=24_3)

Notes :