Biblia communis

Capitulum 10

Numérotation du verset Est. 10,1 
1
Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas
fecit tributarias
1 Rex] hic inc. cap. 10 CorS1 ; CorS2 (de decimo <capitulo> et deinceps nihil est de correctione quia nihil fuit in exemplari nostro) ; continuatio Textus capituli praecedentis sine solutione nec capitulatione (vide infr. Est. 10:4); alia manus posterior margine capituli decimi initium indicavit ΩD
Numérotation du verset Est. 10,2 
cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit
Mardocheum
scripta sunt in libris Medorum atque Persarum
Numérotation du verset Est. 10,3 
et quomodo Mardocheus
iudaici generis secundus a rege Assuero fuerit et magnus apud2 Iudeos et acceptabilis
plebi fratrum suorum
querens bona
populo suo
et loquens ea que ad pacem
seminis sui3
pertinerent.
Que habentur in hebreo plena fide expressi. Hec autem que sequuntur scripta reperi in editione vulgata que grecorum lingua et litteris continentur et interim post finem libri hoc capitulum ferebatur quod iuxta consuetudinem nostram obelo, id est veru, prenotavimusa.
2 apud] inter Weber
3 s. s.] inv. Weber
a Obeli [÷] non indicantur in Rusch ; restituuntur hic ut in Edminor.
Numérotation du verset Est. 10,4 
4÷ Dixitque Mardocheus : A Deo facta sunt ista.
4 Hic incipit capitulum 6 : ΩD*(alia m. post. cancel.)
Numérotation du verset Est. 10,5 
÷ Recordatus sum somnii quod videram hec eadem significantis nec eorum quicquam irritum fuit.
Numérotation du verset Est. 10,6 
÷ Parvus fons qui crevit in fluvium et in lucem solemque conversus est et in aquas plurimas redundavit Esther est quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam.
Numérotation du verset Est. 10,7 
÷ Duo autem dracones ego sum et Aman.
Numérotation du verset Est. 10,8 
÷ Gentes que convenerant hi sunt qui conati sunt delere nomen5 Iudeorum.
5 conati sunt - delerere nomen] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 10,9 
÷ Gens autem {t. 2 : Erfurt, f. 185va ; facsim., p. 370a} mea Israel est que6 clamavit ad Dominum7 et salvum fecit8 populum suum liberavitque nos ab9 omnibus malis et fecit signa magna atque portenta inter gentes
6 que] qui Weber
7 Dominum] Deum Weber
8 fecit] + Dominus Weber
9 ab] de Weber
Numérotation du verset Est. 10,10 
÷ et duas sortes esse precepit : unam populi10 Dei et alteram cunctarum gentium.
10 populi] populo Weber
Numérotation du verset Est. 10,11 
÷ Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore11 coram Deo universis gentibus
11 tempore] + diem Weber
Numérotation du verset Est. 10,12 
÷ et recordatus est Dominus populi sui ac misertus hereditati sue.
Numérotation du verset Est. 10,13 
÷ Et observabuntur dies isti in mense adar quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis cum omni studio et gaudio in unum cetum populi congregati in cunctas deinceps generationes populi Israel.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Est. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=24&chapitre=24_10)

Notes :