Biblia communis

Capitulum 5

Numérotation du verset Est. 5,1 
Die autem tertio
induta est
Esther
regalibus vestimentis
et stetit
in atrio domus regie, quod erat interius contra basilicam regis,
at ille sedebat super solium suum1 in consistorio palatii contra ostium domus.
1 suum Ω Ed1455 Rusch Clementina ] om.Weber
Numérotation du verset Est. 5,2 
cumque vidisset Esther reginam stantem
placuit oculis eius
et extendit
contra eam virgam auream quam tenebat manu,
que accedens osculata est
summitatem virge eius.
Numérotation du verset Est. 5,3 
Dixitque ad eam rex : Quid vis Esther regina ? Que est petitio tua ? Etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi.
Numérotation du verset Est. 5,4 
At illa respondit : Si regi placet obsecro {t. 2 : Erfurt, f. 182vb ; facsim., p. 364b} ut venias ad me hodie et Aman tecum,
ad convivium quod paravi.
Numérotation du verset Est. 5,5 
Statimque rex :
Vocate inquit cito Aman
ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis regina paraverat.
Numérotation du verset Est. 5,6 
Dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter :
Quid petis ut detur tibi ? Et pro qua re postulas ? Etiam si dimidiam partem regni mei petieris impetrabis.
Numérotation du verset Est. 5,7 
Cui respondit Esther : Petitio mea et preces sunt iste2 :
2 sunt iste ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 5,8 
si inveni in conspectu regis gratiam3 :
et si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem, veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis et cras
aperiam regi4 voluntatem meam.
3 in conspectu regis – gratiam Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
4 aperiam regi ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 5,9 
Egressus est itaque illo die Aman letus et alacer.
Cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis sue indignatus est valde
Numérotation du verset Est. 5,10 
et dissimulata ira reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos5 et Zares uxorem suam
5 suos Ed1455 Rusch Clementina cum hebr. , pauci codd. graec. et antiq. vers. lat.] om. Weber
Numérotation du verset Est. 5,11 
et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.
Numérotation du verset Est. 5,12 
Et post hec ait : Regina quoque Esther nullum alium vocavit cum rege ad convivium preter me, apud quam etiam cras cum rege pransurus sum.
Numérotation du verset Est. 5,13 
Et cum hec omnia habeam nihil me habere puto, quamdiu videro Mardocheum Iudeum sedentem ante fores {t. 2 : Erfurt, f. 183ra ; facsim., p. 365a} regias.
Numérotation du verset Est. 5,14 
Responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici :
Iube parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane regi ut appendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege letus ad convivium. Placuitque6 ei consilium et iussit excelsam parari crucem.
6 Placuitque] Placuit Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Est. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=24&chapitre=24_5)

Notes :