Biblia communis

Capitulum 1

Numérotation du verset Est. 1,1 
In diebus Assueri qui regnavit ab India usque Ethiopiam super centum viginti septem provincias,
Numérotation du verset Est. 1,2 
quando sedit in solio regni sui Susa civitas regni eius exordium fuit.
Numérotation du verset Est. 1,3 
Tertio igitur anno imperii sui fecerat1
grande convivium
cunctis principibus et pueris suis fortissimis
Persarum et Medorum inclitis et prefectis provinciarum
coram se,
1 fecerat Ed1455 Rusch ] fecit ΩK Weber
Numérotation du verset Est. 1,4 
ut ostenderet divitias glorie regni sui
ac magnitudinem atque iactantiam
potentie sue multo tempore, centum videlicet
et octoginta diebus.
Numérotation du verset Est. 1,5 
Cumque implerentur dies convivii,
invitavit
omnem populum,
qui inventus est in2 Susis
a maximo usque ad minimum et iussit septem diebus3
convivium preparari in vestibulo
horti
et nemoris quod regio
cultu et manu
consitum erat.
2 in Ed1455 Rusch ] om. ΩK Weber
3 iussit (iussis ΩK) - septem diebus ΩK S Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 1,6 
Et pendebant ex omni {t. 2 : Erfurt, f. 180rb ; facsim., p. 359b} parte tentoria
aerii coloris
et carbasini4
ac5 hyacinthini, sustentata funibus byssinis
atque6 purpureis qui eburneis circulis inserti erant
et columnis marmoreis fulciebantur.
Lectuli
quoque aurei
et argentei
super pavimentum
smaragdino7
et8 pario stratum lapide
dispositi erant quod mira varietate
pictura decorabat.
4 carbasini Cor2 V (hebr. et alios) ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] carpasini Cor2 V (anti. [...] carpasini semper per p non per   b quia hebr. habet   carpas ) ΩK Weber
5 ac Ed1455 Rusch Clementina ] et Cor2 V ΩK Weber
6 atque] ac ΩK
7 smaragdino] smaragde ΩK
8 et] om. ΩK
Numérotation du verset Est. 1,7 
Bibebant autem
qui invitati erant aureis poculis
et aliis atque aliis vasis
cibi inferebantur.
Vinum quoque
ut magnificentia regia
dignum erat abundans et precipuum ponebatur.
Numérotation du verset Est. 1,8 
Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut9 rex statuerat preponens mensis
singulos
de principibus suis
ut sumeret unusquisque quod vellet.
9 sicut Rusch Clementina ] sic ΩK Weber
Numérotation du verset Est. 1,9 
Vasthi quoque regina
fecit convivium
feminarum
in palatio ubi rex Assuerus manere consueverat.
Numérotation du verset Est. 1,10 
Itaque die septimo, cum rex esset hilarior
et post nimiam potionem
incaluisset
mero,
precepit Maumam10 et Bazatha et Arbona11 et Bagatha12 et Abgatha et {t. 2 : Erfurt, f. 180va ; facsim., p. 360a} Zarath13 et Charchas septem eunuchis
qui in conspectu eius ministrabant,
10 Maumam Rusch Clementina ] Naumam ΩK,, Mauman Weber
11 Arbona] Arbana ΩK
12 Bagatha] Gabatha ΩK
13 Abgatha – et – Zarath] inv. ΩK
Numérotation du verset Est. 1,11 
ut introducerent reginam
Vasthi coram rege,
Posito super caput eius diademate,
ut14 ostenderet
cunctis populis
et principibus
eius15 pulchritudinem. Erat enim pulchra valde.
14 ut Ω Ed1455 Rusch Clementina ] et ΩK Weber
15 eius Ed1455 Rusch ] illius ΩK Weber
Numérotation du verset Est. 1,12 
Que renuit et ad regis imperium
quod per eunuchos mandaverat venire contempsit. Unde iratus16 et nimio furore succensus,
16 iratus] + rex ΩK Weber
Numérotation du verset Est. 1,13 
interrogavit sapientes
qui ex more regio ei semper17 aderant18
et illorum faciebat cuncta consilio19, scientium leges ac iura maiorum,
17 ei semper Λ L P H Rusch ] inv. ΩK Weber
18 aderant] adherebant ΩK
19 consilio] consilia Weber (L)
Numérotation du verset Est. 1,14 
Erant autem primi et proximi Charsena et Zethar20 et Admatha et Tharsis et Mares et Marsana et Mamucha21 septem duces Persarum
atque Medorum qui vedebant22 faciem
regis et primi post eum residere soliti erant,
20 Zethar Ed1455 Rusch ] Sethar ΩK Weber
21 Mamucha] Manucha ΩK
22 vedebant] videbant ΩK Weber
Numérotation du verset Est. 1,15 
cui sententie Vasthi regina subiaceret que Assueri regis imperium quod per eunuchos mandaverat facere noluisset.
Numérotation du verset Est. 1,16 
Responditque Mamucha23
audiente rege atque principibus : Non solum regem lesit regina Vasthi,
sed omnes populos
et principes24
qui sunt in cunctis provinciis
regis Assueri.
23 Mamucha Ed1455 Rusch ] Manucha ΩKS, Mamuchan Weber
24 populos et principes Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 1,17 
Egredietur enim sermo regine ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos et dicant : Rex Assuerus iussit ut regina Vasthi intraret ad eum et illa noluit.
Numérotation du verset Est. 1,18 
Atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum unde regis iusta est indignatio
Numérotation du verset Est. 1,19 
si25 tibi placet egrediatur edictum a facie tua et scribantur26 iuxta legem Persarum atque Medorum quam preteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi egrediatur27
sed regnum illius altera
que melior illa est accipiat.
25 si] et praem. Weber
26 scribantur] scribatur Weber
27 egrediatur Weber Rusch ] ingrediatur Weber
Numérotation du verset Est. 1,20 
Et hoc in omne quod latissimum est
provinciarum tuarum
divulgetur imperium et cuncte uxores
tam maiorum
quam minorum
deferant maritis suis
honorem28.
28 honorem] om. Weber
Numérotation du verset Est. 1,21 
Placuit consilium eius regi et principibus
fecitque rex iuxta consilium29 Mamucha30
29 consilium] consultum Weber
30 Mamucha ΩJM Ed1455 Rusch ] Mamuchan Weber
Numérotation du verset Est. 1,22 
et misit
epistolas
ad universas provincias regni sui, ut queque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris
esse viros principes ac maiores in domibus suis et hoc per cunctos populos divulgari.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Est. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=24&chapitre=24_1)

Notes :