Biblia communis

Capitulum 4

Numérotation du verset Est. 4,1 
Que
cum audisset Mardocheus
scidit vestimenta sua
et indutus est sacco,
spargens cinerem
capiti
et in platea
medie civitatis voce magna clamabat,
ostendens amaritudinem
animi sui
Numérotation du verset Est. 4,2 
et hoc eiulatu usque ad fores palatii gradiens.
Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.
Numérotation du verset Est. 4,3 
In omnibus quoque provinciis,
oppidis ac locis
ad que crudele regis dogma
pervenerat, planctus ingens erat apud Iudeos, ieiunium, ululatus et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
Numérotation du verset Est. 4,4 
Ingresse autem sunt1 puelle Esther et eunuchi nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata {t. 2 : Erfurt, f. 182rb ; facsim., p. 363b} est et vestem
misit2, ut ablato sacco indueret eam3
quam accipere noluit.
1 autem sunt Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
2 vestem misit] inv. Weber
3 indueret eam ΩSJ Rusch , indueret eum ΩM, induerent eam Ed1455 ] induerent eum Weber
Numérotation du verset Est. 4,5 
Accitoque Athach eunucho quem rex ministrum ei dederat, precepit ut iret ad Mardocheum et disceret ab eo cur hoc faceret.
Numérotation du verset Est. 4,6 
Egressusque Athach, ivit ad Mardocheum4 et invenit eum5 stantem
in platea
civitatis,
ante ostium palatii
4 Mardocheum] Madorheum cacogr. Rusch
5 et invenit eum Ed1455 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Est. 4,7 
qui indicavit ei omnia que acciderant, quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Iudeorum nece inferret argentum.
Numérotation du verset Est. 4,8 
Exemplar quoque6 edicti quod pendebat in Susis dedit ei ut regine
ostenderet et moneret eam ut intraret
ad regem
et deprecaretur eum7 pro populo suo.
6 Exemplar quoque Ω Clementina ] Exemplarque Weber
7 eum] corr. cum Weber , eam cacogr. Rusch
Numérotation du verset Est. 4,9 
Regressus Athach8 nuntiavit Esther omnia que Mardocheus dixerat.
8 Athach ΩM Rusch Clementina ] Atthac ΩS, Atach Ed1455 , Athac Weber
Numérotation du verset Est. 4,10 
Que respondit ei et iussit ut diceret Mardocheo :
Numérotation du verset Est. 4,11 
Omnes servi regis
et cuncte que sub dicione eius sunt norunt provincie
quod sive vir,
sive mulier
non vocatus9,
interius atrium regis
intraverit,
absque ulla cunctatione statim interficiatur,
nisi forte rex auream virgam
ad eum tetenderit pro signo clementie atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero que triginta iam diebus
non sum vocata ad eum ?
9 non vocatus Rusch Ed1455 Clementina ] invocatus Weber
Numérotation du verset Est. 4,12 
Quod cum audisset Mardocheus,
Numérotation du verset Est. 4,13 
rursum mandavit Esther dicens : Ne putes quod animam tuam tantum liberes,
quia in domo
regis
es pre cunctis Iudeis,
Numérotation du verset Est. 4,14 
si enim nunc silueris
per aliam occasionem liberabuntur Iudei et tu et domus {t. 2 : Erfurt, f. 182va ; facsim., p. 364a} patris tui
peribitis.
Et quis novit
utrum idcirco ad regnum veneris ut in tali tempore parareris ?
Numérotation du verset Est. 4,15 
Rursumque Esther hec Mardocheo verba mandavit :
Numérotation du verset Est. 4,16 
Vade et congrega omnes Iudeos quos in Susis repereris et orate pro me. Non comedatis
et non bibatis
tribus diebus
ac noctibus
et ego
cum ancillulis meis
similiter ieiunabo et tunc ingrediar ad regem
contra legem faciens non vocata10,
tradensque me morti et periculo.
10 non vocata Rusch Ed1455 Clementina ] invocata Weber
Numérotation du verset Est. 4,17 
Ivit itaque Mardocheus et fecit omnia que11 Esther preceperat.
11 que] + ei Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Est. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=24&chapitre=24_4)

Notes :