Biblia communis

Capitulum 9

Numérotation du verset Est. 9,1 
Igitur duodecimi mensis,
quem adar vocari ante iam diximus tertia decima die
quando cunctis Iudeis
interfectio parabatur
et hostes eorum inhiabant1
sanguini
versa vice superiores Iudei2
esse ceperunt
et se
de adversariis vindicare.
1 inhiabant] insidiabantur Ω
2 superiores Iudei] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 9,2 
Congregatique sunt
per singulas civitates
et3 oppida
et loca,
ut extenderent manum
contra inimicos
et persecutores suos.
Nullusque
ausus est resistere,
eo quod omnes populos magnitudinis
eorum formido penetrarat.
3 et ΩS Ed1455 Rusch ] om.Weber
Numérotation du verset Est. 9,3 
{t. 2 : Erfurt, f. 184va ; facsim., p. 368a} Nam et provinciarum iudices duces et procuratores
omnisque dignitas
que singulis locis et operibus preerat extollebant Iudeos timore Mardochei
Numérotation du verset Est. 9,4 
quem principem esse palatii et plurimum posse cognoverunt4
fama quoque nominis eius crescebat quotidie
et per cunctorum ora volitabat.
4 cognoverunt ΩSM Rusch ] cognoverant Weber
Numérotation du verset Est. 9,5 
Itaque percusserunt Iudei inimicos suos plaga magna
et occiderunt eos reddentes eis quod sibi paraverant facere,
Numérotation du verset Est. 9,6 
in tantum ut etiam in Susis quingentos viros interficerent et decem5 filios Aman Agagite hostis Iudeorum quorum ista sunt nomina :
5 decem ΩM Rusch ] + extra Weber
Numérotation du verset Est. 9,7 
Pharsan, Datha6, Delphon7 et Esphata
6 Pharsan Datha] Pharsandatha Weber
7 Delphon Ω Rusch ] et praem. Weber
Numérotation du verset Est. 9,8 
et Phorota8 et Adalia et Aridatha
8 Phorota ΩS Rusch , Phototha ΩM ] Phoratha Clementina , Phorata Weber
Numérotation du verset Est. 9,9 
et Ephermestha9 et Arisai et Aridai et Vaizatha.
9 Ephermestha Rusch , Ephermescha Ed1455 ] Ephermesta Weber
Numérotation du verset Est. 9,10 
Quos cum occidissent, predas de substantiis eorum agere noluerunt.
Numérotation du verset Est. 9,11 
Statimque numerus eorum qui occisi erant in Susis ad regem relatus est.
Numérotation du verset Est. 9,12 
Qui dixit regine : In urbe Susis interfecere Iudei quingentos viros
et alios decem filios Aman,
quantam putas exercere eos10 cedem in universis provinciis ?
Quid ultra postulas et quid vis ut facere11 iubeam ?
10 exercere eos] inv. Weber
11 facere] fieri Weber
Numérotation du verset Est. 9,13 
Cui illa respondit :
Si regi placet
detur potestas Iudeis,
ut sicut hodie fecerunt in Susis, sic et cras faciant et decem filii Aman in patibulis suspendantur.
Numérotation du verset Est. 9,14 
Precepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susis pependit edictum et decem Aman filii suspensi sunt.
Numérotation du verset Est. 9,15 
Congregatis Iudeis decima quarta12 die mensis adar13 interfecti sunt in Susis trecenti viri nec eorum ab illis direpta substantia est.
12 decima quarta] inv. Weber
13 die - mensis – adar Ω Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 9,16 
Sed et per omnes provincias que dicioni regis subiacebant, {t. 2 : Erfurt, f. 184vb ; facsim., p. 368b} pro animabus suis stetere Iudei, interfectis hostibus14 suis, in tantum ut septuaginta quinque millia occisorum implerentur et nullus de substantiis eorum quicquam contingeret.
14 hostibus] + ac persecutoribus Weber
Numérotation du verset Est. 9,17 
Dies autem tertius decimus mensis adar
unus apud omnes interfectionis fuit et decima quarta15 die
cedere desierunt.
Quem constituerunt esse sollemnem,
ut in eo omni deinceps tempore vacarent epulis, gaudio atque conviviis.
15 decima quarta Rusch , quartadecima Ed1455 Clementina ] quarto decimo Weber
Numérotation du verset Est. 9,18 
At hi qui in urbe Susis cedem exercuerant,
tertio decimo et decima quarta16 eiusdem mensis die in cede versati sunt,
Quindecimo17 autem die percutere desierunt.
Et idcirco eandem diem constituere sollemnem epularum
atque letitie.
16 decima quarta] quarto decimo Weber
17 Quindecimo] decimo quinto Clementina , quinto decimo Weber
Numérotation du verset Est. 9,19 
Hi vero Iudei qui in oppidis non muratis ac villis morabantur. Quartum decimum diem mensis adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum.
Numérotation du verset Est. 9,20 
Scripsit itaque Mardocheus omnia hec
et litteris18 comprehensa misit ad Iudeos qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis
quam procul,
18 litteris] scrips. , litreris cacogr. Rusch
Numérotation du verset Est. 9,21 
ut decimum quartum19 et quindecimum20 diem mensis adar pro festis susciperent
et revertente semper anno sollemni celebrarent honore21,
19 decimum quartum] quartam decimam Weber
20 quindecimum] quintam decimam Weber
21 celebrarent honore ΩJM Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 9,22 
quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudei
de inimicis suis et luctus atque tristitia in hilaritatem
gaudiumque
conversa sunt22 essentque
iste dies epularum atque letitie
et
mitterent sibi invicem ciborum partes
et pauperibus munuscula
largirentur.
22 sunt ΩJM Rusch Clementina ] sint Weber
Numérotation du verset Est. 9,23 
{t. 2 : Erfurt, f. 185ra ; facsim., p. 369a} Susceperuntque Iudei in sollemnem ritum cuncta que eo tempore facere ceperant et que Mardocheus
litteris facienda mandaverat.
Numérotation du verset Est. 9,24 
Aman
enim filius Amadathi23 stirpis Agag, hostis
et adversarius
Iudeorum
cogitavit
contra eos malum ut occideret illos
atque deleret
et misit phur quod nostra lingua vertitur in sortem.
23 Amadathi Weber ] Amadati Ed1455 Rusch
Numérotation du verset Est. 9,25 
Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus eius litteris regis irriti fierent et malum quod contra Iudeos cogitaverat, reverteretur in caput eius.
Denique et ipsum et filios eius affixerunt cruci
Numérotation du verset Est. 9,26 
atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim, id est Sortium, eo quod phur id est sors in urnam missa fuerit. Et cuncta que gesta sunt, epistole id est libri huius volumine continentur,
Numérotation du verset Est. 9,27 
queque sustinuerint et que deinceps immutata sint, susceperunt24 Iudei super se et semen suum et super cunctos qui religioni eorum voluerint copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate transigere quos25 Scriptura testatur et cetera26 expetunt tempora annis sibi iugiter succedentibus.
24 susceperunt ΩS Rusch Clementina ] suscepere ΩJM Weber
25 quos Ω Rusch Clementina ] quam Weber
26 cetera ΩJM Ed1455 Rusch ] certa ΩS Clementina Weber
Numérotation du verset Est. 9,28 
Isti sunt dies quos nulla umquam delevit27 oblivio
et per singulas generationes
cuncte 28
in toto orbe provincia
celebrabunt,
nec est ulla civitas,
in qua dies Phurim id est Sortium non observentur a Iudeis
et ab eorum progenie
que his cerimoniis obligata est.
27 delevit Ed1455 Rusch ] delebit Weber
28 cuncte Cors2 (al. sine que )] cuncteque CorS2
Numérotation du verset Est. 9,29 
Scripseruntque
Esther Regina
filia Abiail29 et Mardocheus Iudeus
etiam secundam epistolam
ut omni studio dies ista sollemnis sanciretur in posterum.
29 Abiail] Abiahel ΩS, Abiael ΩJ, Abihel ΩM, Abiahil Rusch Weber , Abihail Clementina
Numérotation du verset Est. 9,30 
Et miserunt ad omnes Iudeos qui
in centum viginti septem provinciis regis Assueri30 {t. 2 : Erfurt, f. 185rb ; facsim., p. 369b} versabantur, ut haberent pacem
et susciperent veritatem,
30 provinciis - regis Assueri ΩSJ Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 9,31 
observantes dies Sortium et suo tempore cum gaudio celebrarent, sicut constituerat Mardocheus et Esther et illi observanda susceperant a se et a semine suo
ieiunia
atque clamores
et Sortium dies
Numérotation du verset Est. 9,32 
et omnia que libri huius
qui vocatur Esther historia continentur31.
31 continentur] continet CorS2 (al.)



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Est. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=24&chapitre=24_9)

Notes :