Biblia communis

Capitulum 7

Numérotation du verset Est. 7,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 183va ; facsim., p. 366a} Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.
Numérotation du verset Est. 7,2 
Dixitque ei rex etiam1 secunda2 die postquam vino incaluerat : Que est petitio tua, Esther, ut detur tibi ? Et quid vis fieri ? Etiam si dimidiam partem regni mei3 petieris impetrabis.
1 etiam Ed1455 Rusch Clementina ] + in Weber
2 secunda Ω Ed1455 Rusch Clementina ] secundo Weber
3 partem - regni mei] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 7,3 
Ad quem illa respondit : Si inveni gratiam in oculis tuis, o rex, et si4 placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro.
4 si] + tibi Weber
Numérotation du verset Est. 7,4 
Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur et5 esset tolerabile malum et gemens tacerem. Nunc autem hostis noster est cuius crudelitas redundat in regem.
5 et] om. Weber
Numérotation du verset Est. 7,5 
Respondensque rex Assuerus ait : Quis est iste et cuius potentie ut hec audeat facere ?
Numérotation du verset Est. 7,6 
Dixitque6 Esther : Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstipuit, vultum regis ac regine ferre non sustinens.
6 Dixitque Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Dixit Weber
Numérotation du verset Est. 7,7 
Rex autem iratus surrexit7 et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum.
Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua, intellexit enim a rege sibi paratum malum.
7 iratus surrexit Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 7,8 
Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse in quo iacebat Esther et ait : Etiam reginam vult opprimere me presente in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat et statim operuerunt faciem eius.
Numérotation du verset Est. 7,9 
Dixitque Arbona
unus de eunuchis qui stabant in ministerio regis : En lignum quod paraverat Mardocheo
qui locutus est pro rege, stat in domo Aman
habens altitudinis {t. 2 : Erfurt, f. 183vb ; facsim., p. 366b} quinquaginta cubitos.
Cui dixit rex : Appendite eum in eo.
Numérotation du verset Est. 7,10 
Suspensus est itaque Aman in patibulo
quod paraverat Mardocheo et regis ira quievit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Est. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=24&chapitre=24_7)

Notes :