Capitulum 5
Numérotation du verset
Est. 5,1
Die autem tertio
induta est
Esther
regalibus vestimentis
et stetit
in atrio domus regie, quod erat interius contra basilicam regis,
at ille sedebat super solium suum1 in consistorio palatii contra ostium domus.
1 suum Ω
Ed1455
Rusch Clementina
]
om.Weber
Numérotation du verset
Est. 5,2
cumque vidisset Esther reginam stantem
placuit oculis eius
et extendit
contra eam virgam auream quam tenebat manu,
que accedens osculata est
summitatem virge eius.
Numérotation du verset
Est. 5,3
Dixitque ad eam rex : Quid vis Esther regina ? Que est petitio tua ? Etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi.
Numérotation du verset
Est. 5,4
At illa respondit : Si regi placet obsecro {t. 2 : Erfurt, f. 182vb ; facsim., p. 364b} ut venias ad me hodie et Aman tecum,
ad convivium quod paravi.
Numérotation du verset
Est. 5,5
Statimque rex :
Vocate inquit cito Aman
ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis regina paraverat.
Numérotation du verset
Est. 5,6
Dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter :
Quid petis ut detur tibi ? Et pro qua re postulas ? Etiam si dimidiam partem regni mei petieris impetrabis.
Numérotation du verset
Est. 5,7
Cui respondit Esther : Petitio mea et preces sunt iste2 :
2 sunt iste ΩS
Ed1455
Rusch Clementina
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Est. 5,8
si inveni in conspectu regis gratiam3 :
et si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem, veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis et cras
aperiam regi4 voluntatem meam.
3 in conspectu regis – gratiam
Ed1455
Rusch Clementina
]
inv. Weber
4 aperiam regi ΩS
Ed1455
Rusch Clementina
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Est. 5,9
Egressus est itaque illo die Aman letus et alacer.
Cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis sue indignatus est valde
Numérotation du verset
Est. 5,10
et dissimulata ira reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos5 et Zares uxorem suam
5 suos
Ed1455
Rusch Clementina cum hebr.
, pauci codd. graec. et antiq. vers. lat.]
om. Weber
Numérotation du verset
Est. 5,11
et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.
Numérotation du verset
Est. 5,12
Et post hec ait : Regina quoque Esther nullum alium vocavit cum rege ad convivium preter me, apud quam etiam cras cum rege pransurus sum.
Numérotation du verset
Est. 5,13
Et cum hec omnia habeam nihil me habere puto, quamdiu videro Mardocheum Iudeum sedentem ante fores {t. 2 : Erfurt, f. 183ra ; facsim., p. 365a} regias.
Numérotation du verset
Est. 5,14
Responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici :
Iube parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane regi ut appendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege letus ad convivium. Placuitque6 ei consilium et iussit excelsam parari crucem.
6 Placuitque] Placuit
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Est. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=24&chapitre=24_5)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Est. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=24&chapitre=24_5)
Notes :