Capitulum 12
Numérotation du verset
Iob. 12,1
1 Respondens autem Iob dixit :
1
Hic incip. cap. 12
CorS1
Numérotation du verset
Iob. 12,2
Ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia,
Numérotation du verset
Iob. 12,3
et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum.
Quis enim hec que nostis ignorat ?
Numérotation du verset
Iob. 12,4
Qui deridetur ab amico suo sicut ego,
invocabit Deum
et exaudiet eum. Deridetur enim iusti simplicitas.
Numérotation du verset
Iob. 12,5
Lampas
contempta
apud cogitationes divitum
parata ad tempus statutum
Numérotation du verset
Iob. 12,6
abundant tabernacula
predonum
{t. 2 : Erfurt, f. 200va ; facsim., p. 400a} et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus2
eorum.
2 manus] manibus
Weber
Numérotation du verset
Iob. 12,7
Nimirum
interroga iumenta
et docebunt te, et volatilia celi et indicabunt tibi.
Numérotation du verset
Iob. 12,8
Loquere terre
et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.
Numérotation du verset
Iob. 12,9
Quis ignorat
quod omnia hec manus Domini fecerit,
Numérotation du verset
Iob. 12,10
in cuius manu
anima omnis viventis
et spiritus universe carnis hominis ?
Numérotation du verset
Iob. 12,11
Nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem ?
Numérotation du verset
Iob. 12,12
In antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia.
Numérotation du verset
Iob. 12,13
Apud ipsum est sapientia et fortitudo,
ipse habet consilium et intelligentiam.
Numérotation du verset
Iob. 12,14
Si destruxerit nemo est qui edificet.
Si3 incluserit hominem,
nullus est qui aperiat.
3 Si] et
praem. Weber
Numérotation du verset
Iob. 12,15
Si continuerit aquas omnia siccabuntur,
et si emiserit eas subvertent terram.
Numérotation du verset
Iob. 12,16
Apud ipsum
est fortitudo
et sapientia.
{t. 2 : Erfurt, f. 200vb ; facsim., p. 400b} Ipse novit et decipientem et eum qui decipitur,
Numérotation du verset
Iob. 12,17
adducit consiliarios in stultum finem
et iudices in stuporem.
Numérotation du verset
Iob. 12,18
Balteum regum dissolvit et precingit funerenes eorum.
Numérotation du verset
Iob. 12,19
Ducit sacerdotes inglorios
et optimates supplanta.
Numérotation du verset
Iob. 12,20
Commutans labium veracium
et doctrinam senum auferens,
Numérotation du verset
Iob. 12,21
effundit despectionem
super principes,
et eos qui oppressi fuerant
relevans,
Numérotation du verset
Iob. 12,22
qui revelat profunda de tenebris
et producit in lucem umbram mortis,
Numérotation du verset
Iob. 12,23
qui multiplicat gentes et perdet eas
et subversas in integrum restituit4.
4 restituit] restituet
Weber
Numérotation du verset
Iob. 12,24
Qui immutat cor principum populi terre et decipit eos, ut frustra incedant per {t. 2 : Erfurt, f. 201ra ; facsim., p. 401a} invium.
Numérotation du verset
Iob. 12,25
Palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Iob. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=25&chapitre=25_12)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Iob. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=25&chapitre=25_12)
Notes :