Biblia communis

Capitulum 23

Numérotation du verset Iob. 23,1 
1 Respondens autem Iob dixit :
1 Hic incip. cap. 23 CorS1
Numérotation du verset Iob. 23,2 
Nunc quoque in amaritudine est sermo meus :
et manus plage mee aggravata est
super gemitum meum.
Numérotation du verset Iob. 23,3 
Quis mihi tribuat
ut cognoscam
et inveniam illum
et veniam usque ad solium eius ?
Numérotation du verset Iob. 23,4 
Ponam coram eo
iudicium,
et os meum replebo increpationibus,
Numérotation du verset Iob. 23,5 
ut sciam verba que mihi respondeat et intelligam quid loquatur mihi.
Numérotation du verset Iob. 23,6 
Nolo multa
nec magnitudinis sue mole me premat.
Numérotation du verset Iob. 23,7 
Proponat equitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum.
Numérotation du verset Iob. 23,8 
Si ad orientem iero non apparet,
et2 si ad occidentem non intelligam eum.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 23,9 
Si ad sinistram quid agam3 ? Non apprehendam eum. Si me vertam ad dexteram non videbo illum.
3 agam] agat Weber
Numérotation du verset Iob. 23,10 
Ipse vero scit viam meam
et probavit me quasi aurum
quod per ignem transit.
Numérotation du verset Iob. 23,11 
Vestigia eius secutus est pes meus.
Viam eius custodivi et non declinavi ex ea.
Numérotation du verset Iob. 23,12 
A mandatis labiorum eius non recessi,
et in sinu meo abscondi verba oris eius.
Numérotation du verset Iob. 23,13 
Ipse enim solus est,
et nemo avertere potest cogitationem eius.
Et anima eius
quodcumque
voluit4 hoc facit.
4 voluit] voluerit Weber
Numérotation du verset Iob. 23,14 
Cum expleverit in me voluntatem {t. 2 : Erfurt, f. 209rb ; facsim., p. 417b} suam
et alia multa similia
presto sunt ei.
Numérotation du verset Iob. 23,15 
Et idcirco a facie eius turbatus sum
et considerans eum timore sollicitor.
Numérotation du verset Iob. 23,16 
Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me.
Numérotation du verset Iob. 23,17 
Non enim perii propter imminentes tenebras,
nec faciem meam operuit caligo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Iob. 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=25&chapitre=25_23)

Notes :