Biblia communis

<25.344b> Prologus ‘Cogor per singulos’

Numérotation du verset Iob. Prol.344b,1 
prol.|  a {t. 2 : Erfurt, f. 187ra ; facsim., p. 373a} Incipit prologus beati Hieronymi in librum Iob. -Cogor per singulos Scripture divine libros adversariorum respondere maledictis, qui interpretationem meam reprehensionem Septuaginta interpretum criminantur, quasi non et apud Grecos Aquila, Symmachus et Theodotion vel verbum e verbo, vel sensum eA sensu, vel ex utroque commixtum et medie temperatum genus translationis expresserint, et omnia Veteris Instrumenti volumina Origenes obelis asteriscisque distinxerit, quos vel additos vel de Theodotione sumptos translationi antique inseruit, probans defuisse quod additum est. Discant igitur obtrectatores mei recipere in toto quod in partibus susceperunt aut interpretationem meam cum asteriscis suis radere. Neque enim fieri potest, ut quos plura intermisisse susceperint, non eosdem etiam in quibusdam errasse fateantur, precipue in Iob, cui si ea quae sub asteriscis addita sunt subtraxeris, pars maxima detruncabitur. Et hoc dumtaxat apud Grecos. Ceterum apud Latinos ante eam translationem quam sub asteriscis et obelis nuper edidimus, septingenti ferme aut octingenti versus sunt, ut decurtatus et laceratus corrosusque liber feditatem sui publice legentibus prebeat.
a ¶Fons : Hieronymus , Prologus in libro Iob de hebraeo translato [CPL_0591H(A) ; RB-344], in : Edmaior, t. 9, p. 69-74 ; Weber, p. 731-732.
A ¶Codd. : Do17/5 , f. 1r ( non contuli ) ; Weber p. 731-732 = Edmaior. , t. 9, p. 69-74. ; P15194 ( non contuli ) | e] de Weber
Numérotation du verset Iob. Prol.344b,2 
prol.|  Hec autem translatio nullum de veteribusB sequitur interpretem, sed ex ipso hebraico arabicoque sermone et interdum Syro, nunc verba, nunc sensus, nunc simul utrumque resonabit. Obliquus enim etiam apud Hebreos totus liber fertur et lubricus, et quod Greci1 rhetores vocant schematisimenos2, dum qui3 aliud loquitur, aliud agit, ut si velis anguillam aut murenulam strictis tenere manibus, quanto fortius presseris, tanto citius elabitur. Memini me ob intelligentiam huius voluminis liddeum quemdam preceptorem qui, apud Hebreos primus4 habere putabatur, non parvis redemisse nummis, cuius doctrina an aliquid profecerim nescio. Hoc unum scio non potuisse me interpretari nisi quod ante intellexeram.
B ¶Codd. : Do17/5 , f. 1r ( non contuli ) ; Weber p. 731-732 = Edmaior. , t. 9, p. 69-74. | veteribus] vetribus cacogr. Rusch
1 Greci] grece Weber
2 schematisimenos] εσχηματισμενος Weber
3 qui] que Weber
4 primus] primas Weber
Numérotation du verset Iob. Prol.344b,3 
prol.|  A principio itaque voluminis usque ad verba Iob apud Hebreos prosa oratio est. Porro a verbis Iob in quibus aitb : «Pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est : conceptus est homo» usque ad eum locum, ubi ante finem voluminis scriptum estc : «Idcirco ipse me reprehendo et ago penitentiam in favilla et cinere», hexametri versus sunt, dactylo spondeoque currentes, et propter lingue idioma crebro recipientes et alios pedes, non earumdem syllabarum, sed eorundem temporum. Interdum quoque rythmus ipse dulcis et tinnulus «fertur numeris lege solutis»d, quod metrici magis quam simplex {t. 2 : Erfurt, f. 187rb ; facsim., p. 373b} lector intelligunt. A supradicto autem versu usque ad finem libri parvum comma quod remanet prosa oratione contexitur. Quod si cui videtur incredulum, metra scilicet esse apud Hebreos et in morem nostri Flacci Gracique Pindari et Alchei et SapphoC 5, vel Psalterium vel Lamentationes Ieremie vel omnia ferme Scripturarum cantica comprehendi, legat Philonem, Iosephum, Origenem, Cesariensem Eusebium, et eorum testimonio me verum dicere comprobabit.
b Iob. 3, 3.
c Iob. 42, 6.
d Cf. Quintus Horatius Flaccus , Carmina, 4, 2, 11-12 : « Pindarus ore, / laurea donandus Apollinari, / seu per audacis nova dithyrambos / verba devolvit numeris que fertur / lege solutis /… »
C ¶Codd. : Weber p. 731-732 = Edmaior. , t. 9, p. 69-74.
5 Sappho] Saffo Weber
Numérotation du verset Iob. Prol.344b,4 
prol.|  Audiant quapropter canes mei, idcirco me in hoc volumine laborasse, non ut interpretationem antiquam reprehenderem sed ut ea que in illa aut obscura sunt aut omissa aut certe scriptorum vitio depravata, manifestiora nostra interpretatione fierentD 6 et Hebreum sermonem ex parte didicimus et in Latino pene ab ipsis cunabulis7 inter grammaticos et rhetores et philosophos detriti sumus. Quod si apud Grecos, post Septuaginta editionem, iam Christi evangelio coruscante, Iudeus Aquila et Symmachus ac Theodotion iudaizantes heretici sunt recepti, qui multa mysteria salvatoris subdola interpretatione celarunt et tamen in Hexaplis8 habentur apud Ecclesias et explanantur ab Ecclesiasticis viris, quanto magis ego christianus, de parentibus christianis natus9 et vexillum crucis in mea fronte portans, cuius studium fuit omissa repetere, depravata corrigere et sacramenta Ecclesie puro et fideli aperire sermone, vel a fastidiosis vel a malignis lectoribus non debeo reprobari ? Habeant qui volunt veteres libros vel in membranis purpureis auro argentoque descriptos, vel uncialibus10, ut vulgo aiunt, litteris onera magis exarata quam codices, dummodo11 mihi meisque permittant pauperes habere scedulas et non tam pulchros codices quam emendatos. Utraque autem12 editio, et Septuaginta iuxta Grecos et mea iuxta Hebreos, in latinum meo labore translata est. Eligat unusquisque quod vult et studiosum me13 magis quam malivolum probet.
D ¶Codd. : Weber p. 731-732 = Edmaior. , t. 9, p. 69-74.
6 fierent] + qui Weber
7 cunabulis] incunabulis Weber
8 Hexaplis] εξαπ Λ οις Weber
9 natus] om. Weber
10uncialibus Cor3 CorS1 ( vel [al. littera Cor3 ]   uncialibus ut vulgo aiunt litteris. Uncia est pars ponderis ad quam res preciose ponderantur ut aurum; unde litteras unciales dicit sumpuosas vel auratas) Rusch Edmaior. ] initialibus ΩJ ΩS CorS1 (alia littera   initialibus et sic Parisiensis in textu sed   uncialibus ponitur extra in margine)
11 dummodo ΛL Φ E Θ H² Q G² K S W T O ΨD Ω Ed1455 Rusch Ed1532 Clementina ] dum Weber
12 autem] om. Weber
13 me] se Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Iob. Prol.344b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=25&chapitre=25_Prol.344b)

Notes :