Biblia communis

Capitulum 40

Numérotation du verset Iob. 40,1 
1 Respondens autem Dominus Iob de turbine {t. 2 : Erfurt, f. 225vb ; facsim., p. 450b} ait2 :
1 Hic incip. cap. [40] CorS1
2 Respondens... ait] Respondens... dixit CorS1
Numérotation du verset Iob. 40,2 
Accinge sicut vir lumbos tuos. Interrogabo te et indica mihi.
Numérotation du verset Iob. 40,3 
Numquid irritum facies iudicium meum,
et condemnabis me ut tu iustificeris ?
Numérotation du verset Iob. 40,4 
Et si habes brachium sicut Deus ?
Et si voce simili tonas ?
Numérotation du verset Iob. 40,5 
Circumda tibi decorem et in sublime erigere, et esto gloriosus et speciosis induere vestibus.
Numérotation du verset Iob. 40,6 
Disperge superbos furore tuo, et confunde eos3, et respiciens omnem arrogantem humilia.
3 et…eos] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 40,7 
Respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo.
Numérotation du verset Iob. 40,8 
Absconde eos in pulvere simul,
et facies eorum
demerge in foveam.
Numérotation du verset Iob. 40,9 
Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
Numérotation du verset Iob. 40,10 
Ecce Behemoth
quem {t. 2 : Erfurt, f. 226ra ; facsim., p. 451a} feci tecum, fenum quasi bos comedet.
Numérotation du verset Iob. 40,11 
Fortitudo eius
in lumbis eius
et virtus illius in umbilicis ventris eius.
Numérotation du verset Iob. 40,12 
Stringit4 caudam suam quasi cedrum,
nervi testiculorum eius perplexi sunt.
4 stringit] constringit Weber
Numérotation du verset Iob. 40,13 
Ossa eius velut fistule aeris cartilago illius
quasi lamine
ferree.
Numérotation du verset Iob. 40,14 
{t. 2 : Erfurt, f. 226rb ; facsim., p. 451b} Ipse principium est viarum Dei,
qui fecit eum
applicabit gladium eius.
Numérotation du verset Iob. 40,15 
Huic montes herbas ferunt,
omnes bestie agri
ludunt5
ibi.
5 ludunt] ludent Weber
Numérotation du verset Iob. 40,16 
Sub umbra dormit
in secreto calami,
et locis humentibus.
Numérotation du verset Iob. 40,17 
Protegunt {t. 2 : Erfurt, f. 226va ; facsim., p. 452a} umbre umbram eius,
circumdabunt eum salices torrentis.
Numérotation du verset Iob. 40,18 
Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur,
et6 habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius.
6 et] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 40,19 
In oculis eius quasi hamo capiet eum,
et in sudibus perforabit nares eius.
Numérotation du verset Iob. 40,20 
An extrahere poteris Leviathan hamo,
et fune ligabis linguam eius ?
Numérotation du verset Iob. 40,21 
Numquid pones circulum in naribus eius,
et
armilla perforabis maxillam eius ?
Numérotation du verset Iob. 40,22 
Numquid {t. 2 : Erfurt, f. 226vb ; facsim., p. 452b} multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia ?
Numérotation du verset Iob. 40,23 
Numquid feriet tecum
pactum,
et accipies eum servum sempiternum ?
Numérotation du verset Iob. 40,24 
Numquid illudes ei quasi avi,
aut ligabis illum ancillis tuis ?
Numérotation du verset Iob. 40,25 
Concident eum amici ? Divident illum negotiatores ?
Numérotation du verset Iob. 40,26 
Numquid implebis sagenas pelle
eius,
et gurgustium piscium capite
illius ?
Numérotation du verset Iob. 40,27 
Pone super eum manum tuam,
memento belli,
nec ultra addas loqui.
Numérotation du verset Iob. 40,28 
7 Ecce spes eius frustrabitur eum,
et videntibus cunctis precipitabitur.
7 Hic incip. cap. [41] CorS1



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Iob. 40), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=25&chapitre=25_40)

Notes :