Biblia communis

Capitulum 17

Numérotation du verset Iob. 17,1 
1 {t. 2 : Erfurt, f. 204rb ; facsim., p. 407b} Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur,
et solum mihi superest sepulcrum
1 Hic incip. cap. 17 CorS1
Numérotation du verset Iob. 17,2 
non peccavi
et in amaritudinibus moratur oculus meus.
Numérotation du verset Iob. 17,3 
Libera me et pone me2 iuxta te
et cuius vis manus pugnet contra me.
2 me] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 17,4 
Cor eorum longe fecisti
a disciplina,
propterea3 non exaltabuntur.
3 propterea] et praem. Weber
Numérotation du verset Iob. 17,5 
Predam pollicetur sociis
et oculi filiorum eius deficient.
Numérotation du verset Iob. 17,6 
posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis.
Numérotation du verset Iob. 17,7 
Caligavit
ab
indignatione
oculus meus
et membra mea
quasi in nihilum4 redacta sunt.
4 nihilum] nihili Weber
Numérotation du verset Iob. 17,8 
Stupebunt iusti super hoc
et innocens contra hypocritam {t. 2 : Erfurt, f. 204va ; facsim., p. 408a} suscitabitur
Numérotation du verset Iob. 17,9 
et tenebit iustus viam suam,
et mundis manibus addet fortitudinem.
Numérotation du verset Iob. 17,10 
Igitur vos omnes convertimini
et venite
et non inveniam
in vobis ullum sapientem.
Numérotation du verset Iob. 17,11 
Dies mei transierunt,
cogitationes mee dissipate sunt torquentes cor meum.
Numérotation du verset Iob. 17,12 
Noctem verterunt in diem
et rursum post tenebras spero lucem.
Numérotation du verset Iob. 17,13 
Si
sustinuero infernus domus mea est,
et5 in tenebris stravi lectulum meum.
5 et] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 17,14 
Putredini dixi :
Pater meus es, mater mea et soror mea vermibus.
Numérotation du verset Iob. 17,15 
Ubi est ergo nunc prestolatio mea
et patientiam meam quis considerat ?
Numérotation du verset Iob. 17,16 
In profundissimum infernum descendent
omnia mea.
Putasne saltem ibi erit
requies mihi ?



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Iob. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=25&chapitre=25_17)

Notes :