Biblia communis

Capitulum 6

Numérotation du verset Iob. 6,1 
1 Respondens autem Iob dixit :
1 Hic incip. cap. 6 CorS1
Numérotation du verset Iob. 6,2 
Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas
quam patior in statera
Numérotation du verset Iob. 6,3 
quasi arena maris hec
gravior appareret.
Unde et verba mea dolore sunt plena,
Numérotation du verset Iob. 6,4 
quia
in me sunt, quarum
indignatio
ebibit spiritum meum
et terrores Domini militant contra me.
Numérotation du verset Iob. 6,5 
Numquid rugiet onager cum habuerit herbam, aut mugiet bos cum ante presepe plenum steterit ?
Numérotation du verset Iob. 6,6 
Aut poterit comedi insulsum,
quod non est sale conditum ? Aut potest aliquis gustare quod gustatum affert2 mortem ? Anime enim3 esurienti etiam amara dulcia esse4 videntur5.
2 affert Do17/5 P15194 ΩS Rusch Weber ] afferet L ΦRGV S² ΩJ, afferat ΩM
3 enim] om. ΠF ΩM
4 esse] om. ΣT* ΩM
5 Anime... videntur ΠF ΣT Φ ΘH²AG* H* Q² K² NAL3245 (exurienti) Ω Do17/5 Ed1455 Rusch ] om. Weber ; Cor1 (quod sequitur anime... videntur hebr. et Philip. et Greg. et multi anti. non habent quia glossa est versus sequentis sumpta de Prv. 27, 7 ubi dicitur   anima esuriens amare pro dulci sumet”) CorS1 (cf. inf. v. 7) Cor2 (nihil est interponendum)
Numérotation du verset Iob. 6,7 
Que prius nolebat tangere6 anima mea nunc pre angustia
cibi mei sunt.
6 nolebat tangere Ω Do17/5 P15194 Ed1455 Rusch Clementina ] inv. CorS1 NAL3245 Weber ; CorS1 (aliqui immediate ante hanc auctoritatem ponunt istam “ anime enim esurienti etiam amara dulcia esse videntur sumpta de Prv. 27, 7 etc. sed hec est glossa interlinearis super illud   que prius nolebat ) Cor3 (glossa interlinearis super illud   que prius nolebat )
Numérotation du verset Iob. 6,8 
Quis det ut veniat petitio mea ?
et quod exspecto {t. 2 : Erfurt, f. 195va ; facsim., p. 390a} tribuat mihi Deus,
Numérotation du verset Iob. 6,9 
et qui cepit7 ipse me conterat,
solvat
manum suam et succidat me,
7 et qui cepit Rusch Weber ] qui cepit ΩS Do17/5 P15194 , qui cepit et ΩM
Numérotation du verset Iob. 6,10 
et hec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore non parcat,
nec contradicam
sermonibus sancti.
Numérotation du verset Iob. 6,11 
Que est enim fortitudo mea ut sustineam ?
Aut quis finis meus ut patienter agam ?
Numérotation du verset Iob. 6,12 
Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea enea8 est.
8 enea] erea Weber
Numérotation du verset Iob. 6,13 
Ecce non est auxilium mihi in me,
et necessarii quoque mei recesserunt a me.
Numérotation du verset Iob. 6,14 
Qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini {t. 2 : Erfurt, f. 195vb ; facsim., p. 390b} derelinquit.
Numérotation du verset Iob. 6,15 
Fratres mei preterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
Numérotation du verset Iob. 6,16 
Qui timent pruinam irruet super eos nix.
Numérotation du verset Iob. 6,17 
Tempore quo fuerint dissipati peribunt, et ut incaluerint9 solventur de loco suo.
9 incaluerint] incaluerit Weber
Numérotation du verset Iob. 6,18 
Involute sunt semite gressuum eorum
ambulabunt in vacuum et peribunt.
Numérotation du verset Iob. 6,19 
Considerate semitas Theman, itinera Saba
et exspectate paulisper,
Numérotation du verset Iob. 6,20 
confusi sunt quia speravi.
Venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt.
Numérotation du verset Iob. 6,21 
Nunc venistis et modo videntes {t. 2 : Erfurt, f. 196ra ; facsim., p. 391a} plagam meam timetis.
Numérotation du verset Iob. 6,.22 
Numquid dixi afferte mihi
et de substantia vestra donate mihi,
Numérotation du verset Iob. 6,23 
vel liberate me de manu hostis,
et de manu robustorum
eruite me.
Numérotation du verset Iob. 6,24 
Docete me
et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me.
Numérotation du verset Iob. 6,25 
Quare detraxistis sermonibus veritatis ? Cum e vobis nullus sit qui possit arguere.
Numérotation du verset Iob. 6,26 
Ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum
verba profertis.
Numérotation du verset Iob. 6,27 
Super pupillum
irruitis et subvertere nitimini amicum vestrum.
Numérotation du verset Iob. 6,28 
Verumtamen quod cepistis
explete. Prebete aurem
et videte an mentiar.
Numérotation du verset Iob. 6,29 
Respondete obsecro absque contentione
{t. 2 : Erfurt, f. 196rb ; facsim., p. 391b} et loquentes id quod iustum est iudicate.
Numérotation du verset Iob. 6,30 
Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Iob. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=25&chapitre=25_6)

Notes :