Biblia communis

Capitulum 2

Numérotation du verset Iob. 2,1 
1 Factum est autem2 cum quadam die
venissent filii Dei, et starent coram Domino, venissetque3* Satan inter eos et staret in conspectu eius,
1 Hic incip. cap. 2 CorS1
2 autem Cas259 ] om. Δ
3 venissetque Greg. S ΩF ΩG ΩJ ΩS ] venisset quoque ΩM Rusch Weber , venisset Δ
Numérotation du verset Iob. 2,2 
ut diceret Dominus4 ad Satan : Unde venis ?
Qui respondens ait : Circuivi terram et perambulavi {t. 2 : Erfurt, f. 190va ; facsim., p. 380a} eam.
4 Dominus ΩG Rusch Weber ] om. ΩF
Numérotation du verset Iob. 2,3 
Et dixit Dominus ad Satan : Numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis5 in terra, vir simplex et rectus ac6 timens Deum et7 recedens a malo et adhuc retinens innocentiam ?
Tu autem commovisti me adversus eum
ut affligerem illum8 frustra.
5 ei – similis ΩG Rusch Weber ] inv. Δ ΩF
6 ac ΩG ] et ΩF
7 et ΩG] ac Δ ΩF
8 illum] eum Δ ΩF ΩG
Numérotation du verset Iob. 2,4 
Cui respondens Satan ait9
pro pelle.
Et cuncta
que habet homo
9 respondens Satan ait] respondit Satan et aitque ΩF ΩG
Numérotation du verset Iob. 2,5 
Alioquin mitte manum tuam
et tange os eius et carnem,
et tunc videbis quod
in facie10 benedicat tibi.
10 facie] faciem Δ ΩF ΩG
Numérotation du verset Iob. 2,6 
Dixit11 ergo Dominus ad Satan : Ecce in manu tua est.
Verumtamen animam illius serva.
11 Dixit ΩG] Dicit ΩF
Numérotation du verset Iob. 2,7 
Egressus igitur Satan
a facie Domini, percussit Iob ulcere pessimo,
a planta pedis usque ad verticem12.
12 verticem Δ ΩF ΩG Rusch ] + eius Weber
Numérotation du verset Iob. 2,8 
Qui testa saniem radebat13 sedens in sterquilinio.
13 radebat Δ ΩF ΩG Rusch ] deradebat Weber
Numérotation du verset Iob. 2,9 
Dixit autem illi uxor sua :
Adhuc tu permanes
in {t. 2 : Erfurt, f. 191ra ; facsim., p. 381a} simplicitate tua. Benedic Deo et morere.
Numérotation du verset Iob. 2,10 
Qui ait ad illam : Quasi una de stultis mulieribus14 locuta es. Si bona suscepimus de manu Domini
mala autem15
quare non sustineamus ?16
In omnibus
his non peccavit Iob labiis suis.
14 mulieribus Amiatinus ² Cava ΠF Σ Φ E² H Q² D S W ΨD NAL3245 Δ Ω ΩF ΩG Ed1455 Ed1530 Rusch Clementina ] om. Weber
15 autem NAL3245 ΩM ΩF ΩG ΩS ΩJ* Rusch ] om. ΠF E Θ D F K ΨD Ω Δ Ed1455 Ed1530 Clementina Weber
16 sustineamus Cava X S NAL3245 Ω ΩF Cor2 (Gregor.) Ed1455 Rusch Ed1530 ] suscipiamus L Amiatinus E* Cor2 (antiq. sec. hebr.) Clementina Weber
Numérotation du verset Iob. 2,11 
Igitur audientes
tres amici Iob
omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz
Themanites,
et Baldach
Suites17
et Sophar
Naamathites.
ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur.
17 Suit(h)es Δ ΩF ΩG Rusch Weber ] Suhites Clementina (hic et ubique)
18 enim] + sibi Δ ΩG ΩF
Numérotation du verset Iob. 2,12 
Cumque levassent19 procul oculos suos20
non cognoverunt eum
et exclamantes ploraverunt,
scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in celum
19 levassent] elevassent ΩF ΩG
20 procul- oculos suos ΩF] inv. ΩG
Numérotation du verset Iob. 2,13 
et sederunt cum eo in terram septem diebus septemque21 noctibus, et nemo loquebatur ei verbum. Videbant enim dolorem esse vehementem.
21 septemque] et septem ΩG Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Iob. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=25&chapitre=25_2)

Notes :