Capitulum 13
Numérotation du verset
Iob. 13,1
Numérotation du verset
Iob. 13,2
secundum scientiam vestram et ego novi, nec inferior
vobis3 sum,
3 vobis] vestri ΩX
Weber,
+ ego ΩX
Numérotation du verset
Iob. 13,3
sed tamen ad Omnipotentem loquar,
et disputare
cum Deo cupio,
Numérotation du verset
Iob. 13,4
prius vos ostendens fabricatores mendacii,
et cultores perversorum dogmatum.
Numérotation du verset
Iob. 13,5
Atque utinam taceretis ut putaremini sapientes esse4.
4 sapientes esse ΩX
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Iob. 13,6
Audite ergo correctiones meas, et iudicium labiorum meorum attendite.
Numérotation du verset
Iob. 13,7
Numquid Deus indiget vestro mendacio
ut pro illo loquamini dolos ?
Numérotation du verset
Iob. 13,8
Numquid faciem eius accipitis
et pro Deo iudicare
nitimini ?
Numérotation du verset
Iob. 13,9
Aut placebit ei
quem celare nihil {t. 2 : Erfurt, f. 201rb ; facsim., p. 401b} potest ?
Aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis ?
Numérotation du verset
Iob. 13,10
Ipse
vos arguet quem5 in6 abscondito faciem eius accipitis.
5 quem] quoniam ΩX
Weber
6 in]
om.
ΩX
Numérotation du verset
Iob. 13,11
Statim ut se commoverit turbabit vos
et terror eius irruet super vos.
Numérotation du verset
Iob. 13,12
Memoria7 vestra
comparabitur cineri et redigentur in lutum
cervices vestre.
7 Memoria] Et
praem.
ΩX
Numérotation du verset
Iob. 13,13
Tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.
Numérotation du verset
Iob. 13,14
Quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis ?
Numérotation du verset
Iob. 13,15
Etiam si occiderit me in ipso sperabo,
verumtamen vias meas in conspectu eius
arguam.
Numérotation du verset
Iob. 13,16
Et ipse erit salvator meus. Non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita.
Numérotation du verset
Iob. 13,17
Audite sermonem meum et enigmata percipite auribus {t. 2 : Erfurt, f. 201va ; facsim., p. 402a} vestris.
Numérotation du verset
Iob. 13,18
Si fuero iudicatus
scio quod iustus
inveniar.
Numérotation du verset
Iob. 13,19
Quis est qui iudicetur mecum ? Veniat.
Quare tacens consumor.
Numérotation du verset
Iob. 13,20
Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar.
Numérotation du verset
Iob. 13,21
Manum tuam
longe fac a me
et formido tua
non me terreat.
Numérotation du verset
Iob. 13,22
Voca8 me et ego9 respondebo tibi
aut certe loquar et tu responde mihi.
8 voca ΩX
] et
praem. Weber
9 ego]
om. ΩX Weber
Numérotation du verset
Iob. 13,23
Quantas habeo iniquitates et peccata
scelera mea et10 delicta ostende mihi.
10 et] atque ΩX
Numérotation du verset
Iob. 13,24
Cur faciem tuam abscondis
et arbitraris me inimicum tuum ?
Numérotation du verset
Iob. 13,25
Contra folium quod vento rapitur
ostendis potentiam tuam,
et stipulam siccam persequeris ?
Numérotation du verset
Iob. 13,26
Scribis enim contra me amaritudines
et consumere me vis peccatis adolescentie mee.
Numérotation du verset
Iob. 13,27
Posuisti in nervo pedem meum
et observasti omnes semitas meas
et vestigia {t. 2 : Erfurt, f. 201vb ; facsim., p. 402b} pedum meorum considerasti.
Numérotation du verset
Iob. 13,28
Qui quasi putredo
consumendus sum
et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Iob. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=25&chapitre=25_13)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Iob. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=25&chapitre=25_13)
Notes :